ANUS (ANI): Podex; gallice _le fondement_.
"Profert Enothea scorteum fascinum, quod ut oleo et minuto pipere
atque urticae trito circumdedit semine, paulatim coepit inserere
_ano_ meo."
—Petron. _Sat._
ANUS (-US): Gallice _une vieille_. Plerumque magicae _anus_, de quibus
insignis locus apud Laertium in Dione, ubi _anus_ ejusmodi ministerio
functa describitur.
Ipseque ter circum lustravi sulphure puro,
Carmine quum magico praecinuisset _anus_.
—Tibull. I, V, 11 sq.
Num te carminibus, num te pallentibus herbis,
Devovit tacito tempore noctis _anus_.
—Tibull. I, VIII, 17 sq.
Jam jam efficaci do manus scientiae
Supplex, et oro regna per Proserpinae,
Per et Dianae non movenda numina,
Per atque libros carminum valentium
Refixa coelo devocare sidera;
Canidia, parce vocibus tandem sacris,
Citumque retro solve, _solve turbinem_.
—Hor. _Epod._ XVII, 1 sq.
_Turbine_ intelligendum est speciale carmen, quo mens veluti in gyrum
agi videatur; maleficii antiquissimi species, qua ad amorem incitabant
illae _anus_. _Antiq. interpret._
Magiae praeerat Diana, id est luna; unde magica sacra fere semper
nocturna.
...O rebus meis
Non infideles arbitrae
Nox et Diana, quae silentium regis,
Arcana quum fiunt sacra,
Nunc, nunc, adeste.
—Hor. _Epod._ V, 49 sqq.
ANICULA: Contemptim, de _anu_ abjectissima.
"_Aniculae_ minime suspiciosae purgat se."
—Cic. _pro Flac. et Tusc._ 2.
"_Aniculae_, quamvis solutae mero ac libidine essent, eamdem viam
tentant, et per aliquot vicos secutae fugientem, etc."
—Petron. _Sat._
APATOR: Sine patre. (_Tertull. de Praescript._ c. 53) Inde pro spurio,
quum pater ejus sit ignotus. (_Plut. in Problem. et Instit. de Nupt._
§. 12.)
APELLA: Recutitus, circumcisus. Cujusdam Judaei nomen ab Horatio, suo
more, fictum a _pelle_, aut tegumine balani.
Dum, flamma sine, thura liquescere limine sacro
Persuadere cupit; credat Judaeus _Apella_.
—Hor. _Sat._ I, V, 99 sq.
APHRODITA, Ἀφροδίτη: Cognomen Veneris, ab ἀφρὸς,
_spuma_, non maris tamen, sed mentulae, teste _Aristotel. de Generat.
animant_.
"Nam genitura spuma est; spuma autem alba est; quod nec antiquos
homines latuit; namque deam quae rei venereae praeest ab ea ipsa
facultate _Aphroditen_ nominarunt."
—Cael. Rhod. XVI, 15.
Aeneadum genitrix, vicino nomen aprili
Dat Venus: est Marti namque _Aphrodita_ comes.
—Auson. _Distich. de mensib._ 7 sq.
APHRODISIA: Festa Veneris, quae quotannis solemniter peragebantur.
"Die festo celebri nobilique, _Aphrodisiis_."
—Plaut. _Poenul._ III, V, 13.
"Ego in aedem Veneris eo, nisi quid vis, Milphio; _Aphrodisia_ hodie
sunt."
—Id. _Ibid._ I, I, 62 sq.
Cuilibet puellae, in templo monetam offerenti, reddebatur _phallus_ cum
mensura salis. (_Arnob. V, Clem. Alex in Protreptico._).