ŬBĪQUE, _En quelque lieu que ce soit_, _partout_. USUS: Mortales qui
ubique sunt.
ŬBĬVIS, _En quelque lieu que ce soit, partout_. USUS: Ubivis esse malim,
quam ibi.
ŪDUS, a, um, _Humide_, _mouillé_, _arrosé_. SYN. Udis oculis respicies,
_vous regarderez avec des yeux baignés de larmes_.
ULCĔRĀTUS, a, um, _Ulcéré_. SYN. Exulceratus.
ULCĔRŌSUS, a, um, _Couvert d’ulcères_. SYN. Plenus ulceribus.
ULCISCOR, eris, ultus sum, cisci, d. _Punir qqn d’une injustice commise,
se venger de lui, ou venger l’injure elle-même_. SYN. Vindico, punio,
persequor, pœnam repeto, injurias persequor, male meritis refero quod
debeo, pœnas sumo, expeto. PHRAS. 1. Nihil laudabilius esse statuo quam
injurias non ulcisci, _je ne connais rien de plus digne de louange
que le pardon des injures_. Nihil ad laudem illustrius esse statuo,
quam injurias contemnere, oblivisci; injurias ex animo delere; minime
persequi; ultione non persequi; de injuria persequenda, referenda
nihil omnino cogitare; referendæ injuriæ curam non suscipere; ultionem
injuriarum non spectare, non curare; de referenda injuria minimum
laborare. In contemnendis, obliviscendis, ex animo evellendis, ex memoria
delendis injuriis, oblivione voluntaria conterendis, eximiam sitam esse
laudem mihi persuadeo. 2. Ulciscar istam calumniam, _je poursuivrai la
vengeance de cette calomnie_. Calumniam hanc non inultam patiar; pro
istis injuriis graviter ulciscar; injuriam hanc certo persequar; gravem
me ad calumnias istas vindicem servabo; ultor ero calumniæ; punitor
doloris mei; vindicabo quam acerrime maledicta illa; dolorem ex calumnia
meum justa ultione explebo; pœnas pro calumnia graves capiam; justus
dolor ad repetendas calumniæ hujus pœnas me excitat, nec inultum id,
quidquid est, a me auferes. USUS: Meas injurias nondum sum ultus. Ultus
est Sylla hujus victoriæ crudelitatem. Ulcisci inimicum, _se venger de
son ennemi_. TRANSL. _Venger qqn_. Fratres occisos, patrem justa per
arma ulcisci. Quid tam necessarium tenere arma quibus possis te ulcisci
lacessitus, _ces armes dont on peut se servir, pour se défendre, quand on
est attaqué_. Cf. Vindico.
ULCUS, ĕris, n. _Ulcère_, _plaie_. SYN. Plaga inveterata et sordida.
USUS: Et tu tanquam unguis in hoc ulcere.
ULLUS, a, um, gen. ius, dat. i, _Un_, _quelqu’un_, _une personne_. SYN.
Aliquis, unus. USUS: Ullum nummum nemini debeo. Si ulla erit libertas.
Sine ullo _vel_ uno metu.
ULTĬMUS, a, um. _Le plus éloigné_, _le plus reculé_, _extrême_, _le
dernier_. SYN. Postremus, extremus, novissimus, summus. USUS: Ex ultimis
terris arcessitus. Ab ultimo principio hujus urbis ad hoc tempus.
ULTĬO, ōnis, f. _Vengeance_. SYN. Vindicta. )( Gratia. USUS: Ultionem
parare. Cf. Ulciscor, Vindico.
ULTOR, ōris, m. _Vengeur_. SYN. Vindex, punitor. USUS: Injuriarum
nostrarum ultor.
ULTRA, _Au-delà_, _plus loin_. SYN. Supra. )( Citra. PHRAS. Ultra quam
constitueram, progressus sum dicendo, _j’ai été plus long dans mon
discours que je ne m’étais proposé_. Longius vagata est oratio; cursus
dictionis longius me extulit provexit; fines dicendi longius ac volueram
protuli; orationem produxi longius; quantumcumque me retinui, longius
tamen oratione lapsus sum; oratio inter præscriptos dicendi fines non
consedit. USUS: Ultra quam satis sit angeris, _au-delà de la nécessité_.
Oratio elegans, ut nihil possit ultra, _discours on ne peut plus élégant._
ULTRIX, īcis, f. _Celle qui venge_, _vengeresse_ (_poét._). SYN. Vindex.
ULTRŌ, _De ce côté-là_; _spontanément_, _librement_. SYN. Sponte, non
quæsitus. USUS: 1. Omnia ei ultro pollicitus sum, _je lui ai tout promis
de moi-même_. 2. Ultro citroque, _çà et là_, _de côté et d’autre_. SYN.
Huc illuc, vicissim. USUS: Ultro citroque cursare, navigare, commeare.
Beneficia ultro citroque data.
ŬLŬLĀTŬS, ūs, m. _Hurlements_; _cris de douleur_. USUS: Victoriam
conclamant et ululatum tollunt.
ŬLŬLO, as, avi, atum, are, n. _Hurler_, _pousser des hurlements_,
_crier_; canere, _chanter avec force inflexions et sons aigus_ (propr.
canum et luporum). USUS: Inclinata et ululanti voce. Cf. Plango.
UMBĬLĪCUS, i, m. _Le milieu, le point central_; _nombril_. EPITH. Certus.
USUS: Is locus qui in medio Siciliæ est, et umbilicus ejus insulæ
nominatur, _s’appelle le centre de cette île_.
UMBO, ōnis, m. _Partie centrale et relevée en bosse d’un bouclier_; _le
bouclier lui-même_. USUS: Umbonibus incussaque ala sternuntur hostes,
_les ennemis sont défaits à coup de boucliers et par la seule force des
bras_.
UMBRA, æ, f. _Ombre_. EPITH. Fatalis, infera, tenuis. USUS: Umbram
equitis Romani videtis, simulacrum pristinæ dignitatis. Umbras falsæ
gloriæ consectari. Omnes umbras timet. Umbræ et eminentiæ in pictura,
_l’ombre et la lumière en peinture_.
UMBRĀCŬLUM, i, n. _Tout objet qui donne de l’ombre_, _ombrage_. SYN.
Locus frondibus tectus. TRANSL. École. USUS: Ex umbraculis eruditorum
otioque scholæ in solem et pulverem prodire, procedere, _quitter les
leçons des savants et la tranquillité de l’école pour braver les ardeurs
du soleil et la poussière des combats_.
UMBRĀTĬLIS, e, gen. com. _Qui reste à l’ombre_, _paresseux_, _désœuvré_;
_formé dans une école_. SYN. Quod in umbra et otio versatur. USUS: E
domestica et umbratili exercitatione medium in agmen, in pulverem, in
clamorem, in castra, in aciem forensem prodire, et ex litteris aliquid
in lucem aspectumque proferre, _sortir du silence de la retraite et
s’élancer dans l’arène, au milieu des cris et du tumulte du forum_.
Oratio mollis et umbratilis. Cf. Fucatus.
UMBRŌSUS, a, um, _Qui a beaucoup d’ombre_, _ombreux_, _ombragé_. SYN.
Opacus, umbrifer. PHRAS. Locus umbrosus, _lieu rempli d’ombre_. Locus
ambientibus ramis, vix in densam umbram cadente sole, contectus; multa
arborum frondiumque amœnitate opacatus. Cf. Opacus.
ŪNĀ, _Ensemble_. SYN. Simul, pariter, communiter. USUS: Si in Italia
fueris, erimus una. Cf. Simul.
ŪNĂNĬMIS, e, gen. com. _Qui est de même avis, qui est d’accord,
unanime_. USUS: Unanimes fratres, sodales. Cf. Concors.
ŪNĂNĬMĬTAS, ātis, f. _Bon accord_, _bonne harmonie_, _bonne
intelligence_. USUS: Nulla re magis, quam unanimitate regna continentur.
UNCĬA, æ, f. _Once_. SYN. Assis pars duodecima.
UNCĬNĀTUS, a, um, _Crochu_. SYN. Aduncus, hamatus.
UNCTĬO, ōnis, f. _Action d’oindre_. SYN. Unctura.
UNCTOR, ōris, m. _Celui qui frotte qqn d’essence ou d’huile_. SYN.
Aliptes. EPITH. Bonus.
UNCTŪRA, æ, f. _Action d’oindre_. SYN. Unctio. EPITH. Servilis.
UNCUS, i, m. _Croc_, _crochet_. USUS: Uncus fugitivo impactus est.
UNDA, æ, f. _Onde_, _flot_, _vague_. SYN. Fluctus. USUS: Undæ comitiorum.
Cf. Mare.
UNDE, _D’où_. SYN. Ex quo, a quo. Ratione causæ, originis a re, loco.
USUS: Eloquentia, unde longe absum. Materia, unde orta sunt omnia.
Quærimus unde sit beata vita. Unde omnia manant.
UNDĔCĬES, _Onze fois_.
UNDĔLĬBET, _De quelque part que ce soit_.
UNDĒQUINQUĀGĒSĬMUS, a, um. _Le quarante-neuvième_.
UNDĒVĪCĒSĬMUS _vel_ vigesimus, a, um, _Le dix-neuvième_.
UNDĒVĪGINTI, _Dix-neuf_.
UNDĬQUE, _De tous côtés_, _de toutes parts_. SYN. Ex omni parte, ex
omni genere. USUS: Undique ex omni regione terrarum concurritur. Aut
undique religionem tolle, aut usquequaque conserva, _il faut ou faire
disparaître la religion de partout ou la conserver partout_. Honestas
undique perfecta, _honnêteté parfaite de tout point_. A tergo, a fronte,
a lateribus, ex omnibus partibus undique tenetur.
UNGO, is, xi, ctum, ere, a. _Oindre_, _frotter d’un corps gras_
(_parfum_, _onguent_, _huile_). SYN. Perungo, unguentis oblino. USUS:
Cæsar unctus occubuit. Cum is caput et os unguento perfricaret et ungeret.
UNGUENTĀRĬUS, ĭi, m. _Parfumeur marchand de parfums_. SYN. Qui unguenta
conficit _vel_ vendit.
UNGUENTUM, i, n. _Onguent_, _parfum_, _essence_. SYN. Odorum variorum
permistio. EPITH. Conditum suavitate, moderatum. USUS: Unguentis oblitus.
Unguentis effluens calamistrata coma.
UNGUĬCŬLUS, i, m. _Ongle du doigt_. USUS: A teneris unguiculis, _dès la
plus tendre enfance_.
UNGUIS, is, m. _Ongle_. EPITH. Transversus, adversus, ferus. USUS: Ab
imis unguibus ad summum verticem, _depuis le bout des ongles jusqu’au
sommet de la tête_, _des pieds à la tête_. Unguibus eum discerpsere.
Ungues dempserat illi tonsor, collegit. Unguis in ulcere exstitit.
Unguibus in faciem violare. Transversum unguem non oportet discedere,
_s’écarter d’une ligne_.
UNGŬLA, æ, f. _Sabot_, _corne_, _griffe_, _serre_. EPITH. Vehemens. USUS:
Ungula equi, jumentorum.
ŪNĬCĒ, _Uniquement_, _particulièrement_, _singulièrement_. SYN.
Singulariter. USUS: Patriam unice diligit. Hunc tibi unice commendo.
ŪNĬCUS, a, um, _Unique_, _seul_. SYN. Unus, unigena, singularis. USUS:
Erat hoc unicum solatium in malis.
ŪNĪUSMŎDI, _De même espèce_. SYN. Non varius. )( Multiformis. USUS:
Materia semper est uniusmodi, sui similis.
ŪNĬVERSĀLIS, e, gen. com. _Universel_, _général_. SYN. Universus,
absolutus. USUS: Causa universalis.
ŪNĬVERSĒ, _En général_. SYN. Generatim, generaliter.
ŪNĬVERSĬTAS, ātis, f. _Universalité_, _totalité_. SYN. Universum, mundus.
USUS: Universitas rerum qua omnia continentur. (Universitas, VULG.),
_université_. Latine: Doctrinarum omnium sedes; artium ac disciplinarum
omnium palæstra _vel_ emporium. Cf. Academia.
ŪNĬVERSUS, a, um, _Tout entier_, _tout_. SYN. Totus, omnis, infinitus,
confusus. USUS: Quid potest esse extra universa? _Que peut-il y avoir
en dehors du tout?_ Rem universam in partes distribuere. DEUS separatim
ab universis singulos diligit, _DIEU aime chaque homme en particulier,
séparé de la totalité_.
UNQUAM, _Une fois par hasard_, _une fois quelconque_, _un jour_,
_jamais_. SYN. Ab omni memoria, post homines natos, post hominum
memoriam, ex omni memoria, post nostram patrumque memoriam. )( Nunquam.
USUS: Omnes qui unquam fuere superat. Nihil unquam post homines natos.
ŪNUS, a, um, gen. īus, dat. i, _Un_, _une_, _un seul_, _une seule_. SYN.
Solus, singularis. USUS: Ut esset unus e nobis. Unum sustinere pauci
possunt, utrumque nemo. In unius anima positas omnes spes habemus. Ad
unum omnes assentiunt. (Unus post alterum, VULG.), _l’un après l’autre_.
Latine: Super alium alius; alia super alia; aliud ex alio. (Unus est
melior quam alter, VULG.), _l’un est meilleur que l’autre_. Latine:
Alius alio melior. Ad neminem unum imperii summa rediit, sed separarim
suam quisque classem administrabat, _le pouvoir suprême ne fut rendu à
personne individuellement, mais chacun gouvernait séparément sa flotte_.
In unum locum conducere, cogere, _dans le même lieu, dans le même
endroit_. In unum corpus coalescere; in unum confundi; in unum congruunt
res omnes.
ŪNUSQUISQUE, _Chacun_. SYN. Singuli, quisque. )( Nemo, nullus.
URBĀNĒ, _Gracieusement_, _poliment_. USUS: Urbane faceteque aliquem
irridere, _railler_, _finement_, _avec esprit_.
URBĀNĬTAS, ātis, f. _Urbanité_, _politesse_; _élégance_, _pureté du
langage_; _raillerie de bon ton_, _de bon goût_. SYN. Sal, comitas,
civilis vita. EPITH. Facetosa, pristina, summa. USUS: Vir nostrorum
hominum urbanitate limatus. Urbanitatis externæ color nostris oratoribus
deficit. Libandus est etiam ex omni genere urbanitatis facetiarum quidam
lepos. Omnis illa vetus urbanitas exaruit. Homo importunus urbanitatem
omnem deposuit. Desideria urbis et urbanitatis depone, _le séjour de
Rome_, _la vie de Rome_. Cf. Humanitas.
URBĀNUS, a, un, _Poli_, _de bon ton_; _spirituel_, _fin_. SYN. Non
inurbanus, facetus. USUS: Urbani sales. Homo cautus et urbanus. 2. Qui
in urbe habitat _vel_ quod urbis est, _relatif à la ville, de ville_,
_urbain_. )( Rusticus. Manabat latius malum illud urbanum. Urbanarum
rerum perturbatio. Urbanus Prætor. Cf. Humanus.
URBS, urbis, f. _Ville_. SYN. Civitas. EPITH. Amantissima, amplissima,
antiqua, clarissima, nobis amicissima, copiosissima, firma, permagna,
fortunatissima, hostilis et bellica, munitissima; non solum incolumis
sed etiam ornata. Urbes inimicissimæ, locupletes, infestissimæ alicui
imperio, maritimæ, militares, maximæ, turpissimæ. PHRAS. 1. Urbs nobilis
et præclara, _ville noble et illustre_. Urbs et natura, et situ,
descriptione ædificiorum et pulchritudine inprimis nobilis ac opulenta.
Urbs vetus et copiosa, eruditissimis hominibus studiisque liberalissimis
affluens. Urbs situ et opere munita, fossis ac mœnibus septa ac valida.
Urbs amplissima et ornatissima, atque omnibus rebus aucta. Urbs
florentissima potentissimaque, referta copiis, descriptione ædificiorum,
una omnium pulcherrima. Urbs ad res gerendas opportuna, situ et natura
munitissima, opulenta eadem et copiosa. 2. Urbs capta est, _la ville a
été prise_. Hostibus præda facta est; in hostium manus venit; in hostium
potestatem pervenit; in deditionem accepta est; urbe hostes potiti sunt;
urbem ditionis suæ fecere hostes. USUS: Urbem constituere, ædificare.
Urbem capere, exscindere, evertere. Urbem relinquere, deserere. Urbe
excedere.
* URCĔUS, i, m. _Vase en terre_, _cruche_. USUS: Urcei fictiles, aquarii.
ŪRĒDO, ĭnis, f. _Nielle ou charbon_, _maladie des plantes_. SYN. Morbus
stirpes adurens. USUS: Si uredo aut grando segeti nocuit.
URGĔO, es, ursi, ere, a. _Pousser_, _presser_, _faire avancer_. SYN.
Impello, incito, premo, insto. ADV. Angustius, diutius, graviter,
rustice, sane, acriter, valde. PHRAS. Urgere te non desistam, _je ne
cesserai de vous presser vivement_. Usque te premam, instabo, insectabor,
poscam ut enitaris, elabores, rem perficias. Anniti, minari, etiam
clamoribus et convitio impellere te non desistam, ut vel coactu meo rem
suscipias; insistam, flagitabo, sollicitabo nec remittam; non desistam
nec cessabo obtundere, dum perfecta videam quæ inchoasti. USUS: Urge
summo studio, insta, eblandire. Interrogando urgere. Urgere hostem ac
premere. Urgere atque ab omni parte instare. Cf. Impello.
ŪRĪNA, æ, f. _Urine_. USUS: Urinam reddere, _uriner_; _alias_ aquam
petere, vesicam levare, exonerare. (VULG. Urinam mittere.)
ŪRĪNOR, aris, atus sum, ari, d. _Plonger sous l’eau_. SYN. Sub aqua nato
et mergo.
URNA, æ, f. _Vase à puiser de l’eau_, _urne_; _urne du scrutin_. SYN.
Hydria. USUS: Urnas delere et evertere subsellia. Senatorum urna nos
absolvit. Eduxit ex urna tres qui sorte judicarent.
ŪRO, is, ussi, ustum, ere, a. _Brûler_, _faire brûler_. SYN. Aduro; igne
perdo, corrumpo, comburo. USUS: Corpus uri et secari patimur. Venatores
uri se frigore patiuntur, _les chasseurs se laissent transir par le
froid_. Cf. Comburo.
ŪSĬTĀTĒ, _Conformément à l’usage_. SYN. Vulgariter, populariter.
ŪSĬTĀTUS, a, um, _Usité_, _admis par l’usage_; _accoutumé_. SYN.
Pervulgatus, usu receptus, solemnis. )( Inusitatus. USUS: Usitato more,
_selon l’usage ordinaire_. Id non solum usitatum, sed etiam quotidianum
est. Honor pervulgatus et usitatus. Cf. Communis, Vulgaris.
USPĬAM, _En quelque lieu_, _en quelque endroit_, _quelque part_. SYN.
Alicubi. )( Nusquam. USUS: Si Brutum uspiam videris.
USQUAM, _Quelque part_, _en quelque lieu_. SYN. Ullo loco; uspiam,
alicubi. USUS: Nullus usquam consistendi locus.
USQUĒ, _Toujours_. SYN. Semper. USUS: 1. Mihi quidem usque curæ erit. 2.
Usque ad, in, _jusqu’à_. Usque ad eum finem, dum judices rejecti fuerint.
Usque a Janiculo ad ædem Vestæ, _depuis le Janicule_. Usque a toga pura,
_dès l’enfance_. 3. Usque adeo, _à ce point, à tel point_. SYN. Adeo.
USUS: Usque adeo sæviit. 4. Usque dum, _jusqu’à ce que_. SYN. Donec. 5.
Usque eo, _à tel point_. SYN. Adeo, tamdiu. USUS: 1. Usque eo morosi
sumus, ut, etc. 2. Tamdiu, ad eum usque finem, _jusqu’à ce que._ Usque
eo se tenuit quoad Pompeius adesset.
USQUĔQUĀQUE, _Partout_, _toujours_. SYN. Ubique, omnino. USUS:
Usquequaque sapere oportet, _il faut être sage jusqu’au bout, toujours,
en toute occasion_.
1. ŪSŪCĂPĬO, is, cēpi, captum, ere, a. _Acquérir par prescription (t. de
droit)_. SYN. Usu meum facto. Lex bustum usucapi vetat.
2. ŪSŪCĂPĬO, ōnis, f. _Propriété acquise par droit de prescription_;
_prescription (t. de droit)_. SYN. Jus possidendi quæsitum continuatione
temporis lege definiti. USUS: Usucapionum et tutelarum jura.
ŪSŪRA, æ, f. _Usage_, _jouissance_; _intérêt_; _bénéfice_. SYN. Usus;
fenus, fenerationis fructus. EPITH. Parva, diuturna, plena lacrimarum,
menstrua. PHRAS. 1. Senatus populum usuris liberavit, _le sénat fit
remise au peuple des intérêts_. Ingravescente fenore liberavit;
fenebrem rem levare aggressi sunt senatores; multis fenebribus legibus
constrinxerunt avaritiam; ne fenore trucidaretur populus senatus lege
cavit. USUS: 1. Parvam exigui temporis usuram a te postulo. Usuram lucis
alicui eripere. 2. Fenus, _intérêt_, _usure_. Usuris suis cavere. Usuram
cum fide pendere. Usura aliquem liberare. De capite deducere, quod usuris
pernumeratum est, _défalquer du capital ce qui a été payé en intérêt_,
_les sommes payées pour l’intérêt_. Cf. Fenus, Feneror.
ŪSURPĀTĬO, ōnis, f. _Usage_, _emploi_, _jouissance_. SYN. Usus frequens,
tractatio, mentio. USUS: Usurpatione et renovatione doctrinæ me consolor,
_action de revenir sur ses études passées, de s’y livrer de nouveau_.
ŪSURPO, as, avi, atum, are, a. _Faire usage de qqche_, _user de_, _jouir
de_, _employer_. SYN. Utor, in usum adhibeo. USUS: 1. Crebris sermonibus
usurpo vetus illud. Aliquid ex alienis bonis usurpare. Oculis aliquid
usurpo, _voir qqche_. In ea, quam usurpas, tranquillitate. Nomen tantum,
virtutis usurpas: quid ipsa valeat, ignoras, _tu ne sais que prononcer
le nom de la vertu: tu n’as aucune idée de la chose_. 2. Dico, appello,
voco, _appeler_. Lælius is qui sapiens usurpatur, _Lélius, celui qui est
surnommé le sage_. Cf. Occupo.
ŪSŬS, usūs, m. _Action de se servir, emploi, usage_. SYN. Consuetudo.
EPITH. Arrogans, intolerabilis, annuus, assiduus, uni rei deditus,
communis, vulgaris, diuturnus, domesticus, forensis, publicus,
frequens, magnus, familiaris, militaris, necessarius, oratorius,
popularis, civilis, provincialis, quotidianus, rhetoricus. USUS: 1.
Ita usus obtinuit. Dicendi ratio in communi quodam usu versatur. 2.
Experientia, _usage_, _pratique_, _expérience_. Vir magnæ prudentiæ,
usu et exercitatione doctus. Usum in re bellica magnum habet, _il a
une grande expérience de l’art militaire_. Docuit nos longa vita
ususque rerum multarum. Cum ad summam prudentiam tantus usus accesserit.
Omnia collocata sunt in usu quotidiano. Res longo usu comprobata. 3.
Exercitatio, _exercice_. Usus frequens omnium magistrorum præcepta
superat. Tractatio et usus vocis. Si rerum usum percallueris. 4.
Utilitas, _avantage_, _utilité_, _profit_. Conciliare sibi homines et
ad usus suos adjungere. Ea res magnos tibi usus afferet, dabit; magno
usui erit, _cette chose vous sera très utile_. Res nulli usui. Ingentes
inde usus percipies, habebis, magnis usibus frueris. Rei alicujus usum
adimere sibi, alicui auferre. Si usus fuerit. 5. Amicitia, familiaritas,
consuetudo, _commerce d’amitié_, _liaison_, _intimité_. Vetus mihi cum
illo usus intercedit. Summus mihi cum parente ejus usus erat. Magno
usu familiaritatis cum eo conjunctus sum. 6. Opus est, _l’occasion se
présente_. De cæteris studiis alio loco dicemus, si usus fuerit. Mihi sic
usus est, _c’est ce qu’il me faut_, _c’est ce dont j’ai besoin_.
ŪSUSFRUCTŬS, ūs, m. _Usufruit de la propriété d’autrui_. SYN. Jus utendi
alienis rebus. USUS: Bonorum suorum usumfructum alicui legare, _léguer à
qqn l’usufruit de tous ses biens_.
* ŪSŪVĔNĬO, is, vēni, ventum, ire, n. _Être nécessaire_, _falloir_;
_venir en aide_, _arriver_. SYN. Usu venit, usu evenit, usu accidit.
USUS: Nunc illud mihi usuvenit quod nuper tibi. Ille mihi usuvenit in
optima causa. Ut, si usus veniat, suum quisque locum teneat, _si le
besoin s’en présente_, _au besoin_. Cf. Evenio.
UT, _Afin que_. SYN. Quo. USUS: 1. Hæc, dicis, ut me teneas. 2. Ut
est, ut nunc est, _comme_, _de la manière que_. Si improbus fueris,
ut es. Cælius, ut illis temporibus, ut inter barbaros, satis doctus.
Ille, ut erat inter suos primus. Mihi factum et, ut in tali re, etiam
fortuna probatur. 3. Postquam, ubi, _dès que_, _aussitôt que_. Ut ab
urbe discessi, nullam intermisi diem. Simul ut me viderunt, alloquuntur.
Primum ut me salutavit, abiit. 4. Quamvis, etsi, _quoique_. Ut summa
habeam cætera, temporis satis non habui. Ut nihil aliud, hoc tamen
perfecit. 5. Quam, quantum! (admirantis) _combien_, _que_, _comme!_ Ut
humilis, ut abjectus sermo est! 6. Ut quisque (cum superl.), ita (cum
superl.): _plus... plus..._ Ut quisque optimus, ita modestissimus. Ut
quisque senior, ita prudentior. 7. Ut si, tanquam si, quasi, _comme si_,
_tout comme si_. Tuam rem sic ago, ut si mea esset. 8. Quemadmodum,
quomodo, _comme_. Ut olim fiebat; ut est consuetudo.
UTCUMQUE, _De quelque manière que_. SYN. Quomodocumque. USUS: Utcumque
res ceciderit; utcumque erit, _quoiqu’il arrive_. (VULG. Taliter,
qualiter.)
ŪTENSĬLĬA, ĭum, n. pl. _Objets d’utilité_, _ustensiles_, _meubles_. USUS:
Reliqua utensilia.
1. ŬTER, ra, um, gen. utrĭus, dat. utri, _Lequel des deux_. USUS: Utro
bono frui velis, tua optio sit. Uter popularis est, tu an ego?
2. ŪTER, ris, m. _Outre, peau préparée pour contenir les liquides ou
traverser les fleuves_.
ŬTERLĬBET, alibet, umlibet, _N’importe lequel des deux_, _celui des deux
qu’on voudra_. USUS: Utrumlibet elige.
ŬTERQUE, aque, umque, _Chacun des deux_, _l’un et l’autre_, _tous les
deux_. SYN. Utervis, ambo, quisque. )( Neuter, alteruter. USUS: Utraque
sententia doctos habet auctores.
ŬTĔRUS, i, m. _Sein ou ventre de la mère_. USUS: Quæ te belluam ex utero,
non hominem fudit?
ŬTERVIS, utravis, utrumvis, _Celui des deux que l’on voudra_, _n’importe
lequel des deux_. USUS: At minus habeo virium quam vestrum utervis, _j’ai
moins de forces qu’aucun de vous deux_.
ŬTI, _Afin que_. SYN. Ut. USUS: Petiit uti te placarem.
ŪTĬLIS, e, gen. com. _Qui sert_, _utile_, _bon_, _profitable_,
_avantageux_. SYN. Fructuosus, commodus; frugifer, salutaris, opportunus,
quod multas habet opportunitates, quod ex usu est, quod usui est, quod
utilitatem habet. ADV. Paulo, vehementer, maxime, proxime, sane, valde.
PHRAS. 1. Utile hoc consilium erit, _ce conseil sera utile_. Maximum ex
hoc consilio fructum capies; magnum id tibi fructum feret; rationibus
tuis mire conducet; erit tibi admodum salutare; nihil hoc consilio
commodis tuis aptius; valebit in omnes partes plurimum id consilium;
nihil majori fructui gloriæque tibi esse possit eo consilio; magnus ad te
fructus inde redundabit; multum ad beate vivendum conferet; multum inde
boni in te derivabis; erit id consilium cum summa rerum tuarum utilitate
conjunctum; serviet utilitati tuæ; mirabiles utilitates tibi præbebit;
erit id ex usu tuo, e re tua; in rem tuam perquam opportunum. 2. Naves
bellicæ valde utiles erant ad urbis obsidionem, _les navires de guerre
étaient très utiles pour le siége de la place_. Magnam ad eam rem dabant
facultatem; summa erat earum navium in obsidenda urbe facultas; in bello
opera earum magni fuit; magno nobis erant usui; magnum ad eam rem usum
habebant, afferebant; magnam utilitatem habuere, peperere, attulere;
magnam ex iis navibus utilitatem capiebamus, percipiebamus; magna ex iis
navibus commoda exsistebant, proficiscebantur. 3. Perge ut cœpisti, si
tibi id utile est, _continuez comme vous avez commencé, si cela doit vous
être utile_. Qua ire cœpisti via perge, si e re tua est; si e commodo,
ex usu tuo est; si utilitas tua ita feret; si suadet utilitas; si ratio
rerum tuarum postulat; si tibi conducit, expedit; si bono, utilitati,
commodo, usui, emolumento tibi est; si est ut utilitatem capias; si est
ut fructum inde feras, colligas, consequare. Tene quem cœpisti cursum,
si in rem tuam est. 4. Ciceroni eloquentia sua valde utilis fuit,
_l’éloquence fut très utile à Cicéron_. Ciceroni summo emolumento fuit;
emolumentum peperit; fructum tulit, attulit maximum; Ciceroni eloquentia
multa commoda dedit; magnum ex eloquentia fructum cepit, consecutus est
Cicero. Cf. Utilitas. USUS: Homo ad nullam partem, ad nullam rem utilis.
Inutilis sibi, aliis utilissimus.
ŪTĬLĬTAS, ātis, f. _Utilité_, _avantage_, _profit_, _intérêt_. SYN.
Emolumentum, fructus, commodum, opportunitas, usus, res, ratio,
commoditas, lucrum, quæstus. EPITH. Communis, forensis, domestica,
gravissima, magna, mediocris, minor, mirabilis, necessaria, pergrata,
præclara, solida, summa, tanta, aliena. PHRAS. 1. Utilitatem meam
hucusque non quæsivi, _jusqu’ici je ne me suis pas inquiété de mes
propres intérêts_. Utilitatis meæ rationem nondum duxi, habui ullam;
rationibus meis operam nullam dedi; de utilitate mea minimum laboravi;
utilitatem meam spectavi minime; quid esset e re mea, in rem meam, quid
in meam rem faceret, quid rebus meis expediret, prodesset, conduceret;
quid mihi emolumento esset haud curavi. Utilitati meæ minime servivi;
commodorum meorum causa nihil adhuc a me susceptum est. 2. Res est
utilitate præcipua, _cette chose est très utile_. Nihil est uberius,
conducibilius, ad utilitatem præstantius, unde plus manet utilitatis,
plus emergat commodi, plus emolumenti exsistat. Res ea tantum continet
utilitatis, quantum fortasse nulla res præterea; quantum haud scio an
ulla res est ejusmodi, ex qua utilitas maxima consequetur; in quo tibi
maxime consuletur; ex qua emolumenti, utilitatis, commodi plurimum
capietur. 3. Utilitatem suam spectat unice, _il ne songe qu’à son
utilité personnelle_. Ad suam utilitatem refert omnia; utilitatem
tantum sequitur, spectat suam; utilitatem suam rebus omnibus antefert;
utilitatis suæ prima illi et antiquissima cura est; utilitati servit suæ,
reliquorum nullam ducit rationem. Cf. Utilis. USUS: Utilitate nihil debet
esse homini antiquius. Ex litteris plurimum utilitatis capies. Litteræ
multas afferunt, pariunt utilitates. Multum habet ea res utilitatis. Ad
utilitatem omnia referunt. Utilitates ex amicitia maximæ capientur, _les
plus grands avantages seront recueillis de l’amitié_. Utilitatibus tuis
possum carere, _je puis me passer de tes services, des avantages que tu
me procures_. Cf. Commodum, Quæstus.
ŪTĬLĬTER, _Utilement_, _avantageusement_. SYN. Commode, cum utilitate.
)( Inutiliter. USUS: Iracundia utiliter a natura data est.
ŬTĬNAM! _Plaise ou plût aux dieux que!_ _Fasse le ciel que!_ SYN. Velim
ita sit; velim ita fortuna tulisset.
ŬTĬQUE, _Tout à fait_, _entièrement_. SYN. Omnino. USUS: Quid faciendum
censeas, utique scribito. Litteræ utique ad te perferentur.
ŪTOR, ĕris, usus sum, uti, d. _Faire usage de_, _user de_, _se
servir de_, _employer_; _posséder_, _avoir_. SYN. Usurpo, frequenter
adhibeo. ADV. Assidue, bene, benigne liberalitate alicujus, cominus
gladiis, commodius, communiter munere, contentius ornamentis, cursim,
difficilius litteris, diligenter, diutius cibo dulci, familiariter,
horridius ornamentis, intemperantius, liberius paulo, male, multum,
moderate, necessario, non ita multum, optime, plurimum, quam sæpissime,
salutariter, sane, studiose, temere, vehementius. PHRAS. Fratre tuo ad
omnia utar, _j’emploierai votre frère dans toutes mes affaires_. Fratri
tuo committam, tradam, quidquid agendum erit; utar opera fratris tui omni
in re; in fratrem tuum rejiciam, ad fratrem tuum conferam, fratris tui
operam poscam, si quid agendum erit. In obeundis, gerendis, conficiendis,
transigendis negotiis meis primas ut partes frater agat, sustineat,
habeat, curæ mihi erit. In agendis et ad exitum perducendis rebus partes
fratri imponam tuo. USUS: Facultatibus amplissimis, honoribus, valetudine
commoda, prospero fortunæ flatu, ventis secundis uti. Cibo, litteris,
integumento frontis uti. Patientia utitur incredibili. Aliquo multum et
familiariter uti. Aliquo vehementer infenso uti. Utitur patre facili,
amicis optimis. Si posset loqui provincia, hac voce uteretur, _si la
province pouvait parler, elle s’exprimerait ainsi_.
UTPŎTE, _Comme_, _vu que_, _en tant que_. SYN. Quippe. USUS: Frater ejus,
utpote peregre veniens, bene accipitur.
ŬTRINQUĔ, _Des deux côtés_, _de part et d’autre_. SYN. Ab utraque parte,
in utramque partem, utraque in parte. USUS: Magnæ utrinque copiæ. Acriter
utrinque usque ad vesperum pugnatum est, _des deux côtés, on combattit
avec acharnement jusqu’au soir_.
ŬTRŎBĪQUE, _Des deux côtés_, _des deux parts_. SYN. Utraque in parte,
utroque in loco. USUS: Eadem veritas utrobique est, _des deux côtés
(parmi les dieux et chez les hommes) règne la même vérité_. Utrobique
Eumenes plus valebat, _par les troupes de terre et de mer_.
ŬTRŌQUE, _Vers les deux côtés_, _vers l’un et l’autre lieu_. SYN.
Utrumque in locum.
ŬTRUM, _Si_. SYN. An, num, numquid, utrumne. USUS: Quæro ex te utrum tibi
videatur.
ŪVA, æ, f. _Raisin_ EPITH. Maxima, peracerba gustatu. USUS: Uvæ a sole
mitescunt. Uvæ gustatu peracerbæ.
ŪVĪDUS, a, um, _Humide_, _mouillé_. SYN. Humidus.
UXOR, ōris, f. _Épouse_, _femme mariée_, _femme_. SYN. Conjux, quam
in matrimonium quis habet. EPITH. Non modo avarissima, sed etiam
crudelissima; fidelissima atque optima, lectissima, mima, summo loco
nata, sanctissima, probatissima, superior. PHRAS. 1. Uxor ei peperit
multos filios, _son épouse lui a donné beaucoup d’enfants_. Ita fecunda
uxore usus est, ut filiis auctus sit pluribus; ut abundaverit multitudine
filiorum. Complures ei nati sunt ex uxore filii; multos ex ea filios
genuit, suscepit, sustulit. 2. Uxorem duxit, _il s’est marié_ (_en
parl. de l’homme_). Animum ad uxorem appulit; in matrimonium duxit
virginem; matrimonio secum junxit, conjunxit; nuptiis sibi adjunxit. Cf.
Matrimonium. USUS: Quintius a ducenda uxore ita abhorret, ut quidquam
libero lectulo neget esse jucundius. Multos ex ea uxore liberos habet.
UXŌRĬUS, a, um, _D’épouse_, _de femme mariée_. SYN. Quod ad uxorem
pertinet.
[Illustration]
V
VĂCĀTĬO, ōnis, f. _Exemption_, _dispense_, _état d’une personne dispensée
des charges publiques_. SYN. Feriæ, cessatio, immunitas. EPITH. Commoda.
PHRAS. Proxime erunt vacationes, _bientôt arriveront les vacances_.
Litterariæ feriæ; justitium litterarium; stata a litterariis muniis
vacatio; autumni solemnes feriæ in proximo sunt; litterario ludo suum
erit justitium; scholis sua erunt alcedonia; a litterarum studiis
vacabitur; respirandi a studiorum labore facultas dabitur; a studiorum
labore quies erit; liberalius a studiis litterarum otium indulgebitur.
USUS: Vitam beatam in omnium rerum vacatione ponimus, _dans l’exemption
de toute charge_. Militiæ vacatio senibus est, datur. Vacatione
publicorum munerum donare aliquem. Nulla Ciceroni a causis vacatio
dabatur unquam. Sublatis omnibus vacationibus delectum habere militum,
_lever des troupes après avoir supprimé toutes les dispenses_. Cf.
Immunitas.
VACCA, æ, f. _Vache_. SYN. Bos femina.
VĂCILLO, as, avi, atum, are, n. _Vaciller_, _branler_, _chanceler_. SYN.
Nuto, labo, fluctuo, titubo, hæsito. USUS: Corpore in utramque partem
vacillare. Ex vino vacillare. Res tota vacillat et claudicat. Memoria
vacillare. Cf. Hæsito.
VĂCO, as, avi, atum, are, n. _Être libre_, _inoccupé_, _oisif_. SYN.
Nihil ago, cesso, otium habeo, otium est, otiosus sum. )( Sum occupatus.
USUS: 1. Dii administratione rerum humanarum non vacant. A curis,
negotiis, molestiis vacare. 2. Liberum est, vacuum est, _être libre_,
_exempt_. Nullum mihi tempus a negotiis vacat. Culpa vacat is jocus.
3. Otium est, _avoir le temps_, _le loisir_. Si vacarit, adero. Nec
consulibus vacabat id negotium agere, nec senatui rem urgere. Hannibali
operæ non erat legationes audire, nec vacabat dissidentes componere. 4.
Operam do, navo, _s’occuper d’une chose, y vaquer_. Philosophiæ vacare.
VĂCŬĬTAS, ātis, f. _Exemption_, _absence_, _défaut de_. SYN. Cessatio,
quies. USUS: Vacuitas a doloribus, angoribus, molestiis. Vacuitas
doloris, ægritudinis. Scis quam perturbationem obitus consulis, quam
cupiditatem vacuitas (quod vulgus sede vacante dicit) injiciat.
VĂCŬUS, a, ŭum, cum abl. _vel_ ab et abl. _vel_ gen. _Vide_, _libre_.
SYN. Inanis, exhaustus, nudus, jejunus. )( Plenus, occupatus. USUS: 1.
Vacuum bonis forum. Nullum tempus vacuum habes. Domus vacua. Solum ab
humano cultu purum ac vacuum. 2. Minime occupatus, _libre de travail_,
_sans occupation_. Aures vacuas præbere alicui. Animum vacuum ad litteras
afferre. Cum vacuus fuero, scribam ad te. 3. Liber, expers, _libre_.
Animus curis vacuus. Locus a turba, a periculo vacuus. Scelere vacuus et
integer. Animus per somnum sensibus vacuus.
VĂDĬMŌNĬUM, ĭi, n. _En t. de droit: promesse, engagement pris, moyennant
caution de paraître en justice à certain jour_. SYN. Sponsio sistendi se
in judicio ad certum diem. USUS: Vadimonium Siculi Syracusas promittunt,
faciunt, constituunt. Nemo erat qui vadimonium concipere posset.
Vadimonium mihi cum illo nullum est. Venit Romam, vadimonium sistit,
obit. Vadimonium differre, _ajourner le terme_, _remettre la cause_,
_deserere_, _ne pas comparaître_, _faire défaut_, missum facere, _se
désister_.
VĀDO, is, ere, n. _Aller_. SYN. Eo, iter facio, ingredior. USUS: Vadebam
ad eum postridie, _le lendemain je me rendais chez lui_. Cf. Eo.
VĂDOR, aria, atus sum, ari, d. _T. de jurisprud., obliger qqn à
comparaître en justice, en lui faisant donner caution_. SYN. In jus
voco. USUS: Si me vadari vis, promitto; in jus vocas, sequor; judicium
postulas, non recuso. Hic hominem non vadatur, ita sine vadimonio
disceditur, _celui-ci ne forme point alors de demande d’assignation,
ainsi l’on se sépare sans ajournement de part ni d’autre_.
VĂDŌSUS, a, um, _Qui a beaucoup de gués_, _guéable_. SYN. Vadum habens,
qua transiri pedibus potest.
VĂDUM, i, n. _Gué_, _bas-fond_. USUS: 1. Vadum tentare equites jussit. 2.
TRANSL. _En sûreté_, _hors de danger_. Res in vado est, in tuto. Emersit
e vadis oratio scopulosque est prætervecta.
VÆ! exclamatio doloris, _Malheur!_ _hélas!_ USUS: Væ misero mihi cum
herus domum redierit!
VĂFER, fra, frum, _Fin_, _rusé_, _adroit_, _intelligent_. SYN. Callidus,
astutus, veterator. Cf. Astutus.
VĂFRĒ, _Adroitement_, _finement_. SYN. Callide, malitiose.
VĂGĒ, _Au loin_, _de côté et d’autre_. SYN. Disperse. USUS: Res vage
disjectæ et sparsæ.
VĀGĪNA, æ, f. _Gaîne_, _fourreau d’une épée_. SYN. Gladii theca. USUS:
Gladium e vagina educere, _tirer le glaive du fourreau_. In vaginam
recondere, _remettre l’épée au fourreau_.
VĀGĬO, is, ĭi _vel_ īvi, ītum, ire, n. _Vagir_ _crier_. SYN. Ejulo,
infantum more ploro. USUS: Ut ex hac ætate repuerascam et in cunis
vagiam, _de me reporter de la vieillesse aux jours de mon enfance et de
crier dans un berceau_.
VĂGOR, aris, atus sum, ari, d. _Aller ça et là_, _errer_, _mener une
vie errante_. SYN. Evagor, passim volito, erro. ADV. Late, libere;
longe, passim. PHRAS. Hinc et illinc vagatur, _il erre ça et là_. Urbe
tota volitat; huc illuc oberrat; huc illuc multiplici et erratico passu
circumfertur; perpetuis erroribus circumagitur; huc illuc incerto pede
fertur; vitam vagam prosequitur. USUS: Homines fusi per agros ac dispersi
bestiarum more vagabantur, _les hommes erraient dans les champs à la
manière des bêtes_. Ne vagari et errare cogatur oratio in tam immenso
campo. Animus errore vagatur. Ejus crudelitas per omnes ætates et
ordines; ejus nomen latissime vagatur. Cf. Erro.
VĂGUS, a, um, _Errant_, _vagabond_; _flottant_, _agité_, _etc._ SYN.
Errans, inconstans, incertus; dispersus. )( Stabilis. USUS: Errans et
vaga sententia. Vitam inopem vagamque prosequitur. Vagus et exul erat.
Vaga ac volubilis fortuna, _la fortune inconstante et volage_.
VALDE, _Fortement_, _fort_, _beaucoup_, _grandement_, _excessivement_.
SYN. Vehementer, admodum, majorem _vel_ mirum in modum, egregie, non
mediocriter, perquam, sane quam, impense, magnifice, graviter, inprimis,
etiam atque etiam, mirifice, mirum quantum, supra vulgarem modum; sic
ut nihil supra; sic ut nihil magis. PHRAS. 1. Valde doctus est, _il est
très savant_. Sane quam eruditus; insigniter doctus est; incredibile quam
doctus sit; doctus ita ut qui maxime; quantum nemo unquam; ut nemo magis;
satis superque, bene, multum eruditus; admirandum in modum, oppido,
magnopere, impendio litteratus. 2. Valde te rogo, _je vous en supplie_.
Summa contentione, sic ut majori cura petere non possim; summe, majorem
in modum, vehementissime, quam possum maxime te oro atque ob testor.
USUS: Aliquid valde affirmare. Valde vehementerque gaudeo. Suos valde
amat, quam paucos habet. Cf. Enixe.
VĂLE, _Adieu_, _porte-toi bien_. SYN. Fac, operam da, cura ut valeas.
VĂLENS, entis, gen. omn. _Fort_, _vigoureux_, _robuste_. SYN. Robustus,
fortis, firmus, validus, potens; sanus. )( Imbecillus. USUS: 1. Robustus,
valens, audax satelles. Olim ita firma et valens hæc civitas. Valens
dialecticus. 2. Sanus, _bien portant_. Malo te sero valentem, quam semper
imbecillum videre. Cf. Robustus, Potens.
VĂLĔO, es, ui, ĭtum, ere, n. _Pouvoir_, _valoir_, _avoir de l’influence_;
_être fort_, _vigoureux_. SYN. Possum, polleo, potens sum, momentum
affero; vim, vires, auctoritatem, pondus, momentum habeo; aliquo loco
_vel_ numero sum apud aliquem; sanus sum, belle habeo. ADV. Augustius,
belle, minus, bene, etiam atque etiam in posterum, parum, maxime,
melius, multum, non minimum, omnino, optime, deterius, plane, plurimum,
perinde, proprie, recte. PHRAS. 1. Multum valet apud omnes, _il a une
grande influence sur tout le monde_. Largiter apud omnes potest; nomen
ejus apud omnes est amplissimum plurimumque potest; plurimum momenti
habet ejus auctoritas; magna est ejus vis, gravissima auctoritas apud
populum; magno apud omnes loco est; locum tenet, obtinet non vulgarem;
quo loco, quo numero illum habeant omnes, haud facile dixero. Cf. Gratia,
Locus. 2. Parum vales in curia, _votre autorité a peu de poids dans le
sénat_. Obsolevit tua auctoritas; vacillat, jacet, friget, cecidit tua
auctoritas; auctoritatem tuam æmuli infregerunt, exterminarunt; nullius
est momenti, nullius ponderis, quod tibi videtur; nulla aut tenui est
auctoritate, nullus es; vanum est auxilium tuum; nullo apud senatum loco
es; nullo in numero haberis. USUS: 1. Opibus, armis, potentia, pecunia,
gratia, auctoritate, ingenio permultum valet. Hoc ad beate vivendum
permultum valet. Metus ad omnes valuit. Ignarus quid virtus valeret.
Sulpicius plus quam ego apud te valere videtur. 2. Recte habeo, belle
habeo, meliuscule mihi est, recte mihi est, rectissime sunt apud me
omnia, secunda valetudine utor, _être bien portant_, _être en santé_,
_en bonne santé_. Si vales, bene est: ego quidem valeo. 3. Salutantis
supremum, _adieu, porte-toi bien_. Valete desideria mea, valete. Vale, mi
Tiro, vale, vale et salve. 4. Respuentis aliquid, _loin de moi!_ _nargue
de!_ _foin de!_ Tribuni isti, si nulla patriæ caritate tenentur, valeant
cum suis illis legibus. Si talis est DEUS ut nulla hominum caritate
teneatur, valeat, _si DIEU est tel qu’il n’ait aucune affection pour les
hommes, je n’en veux point, je le renie_. Cf. Possum.
VĂLĒTŪDO, ĭnis, f. _État de santé_, _santé bonne ou mauvaise_. SYN.
Sanitas. PHRAS. 1. Studeamus sane virtuti, sed valetudinem ne negligamus,
_sans doute, appliquons-nous à la vertu, mais ne négligeons pas notre
santé_. Sequamur virtutem, sed valetudinem quoque non in postremis
habeamus, ponamus; valetudinis cum virtute ducenda est ratio. Plurimum
virtuti, aliquid tamen valetudini tribuatur; spectanda virtus est, cum ea
tamen valetudo ne abjiciatur. Excubare virtutis in studio præclarum est,
indormire tamen valetudini minime debemus. Excolatur animus virtutibus,
non nihil tamen corpori serviatur. Virtuti quidem inprimis, deinde etiam
valetudini dare operam debemus. Virtuti primum, tum valetudini nostrum
quilibet serviat, consulat pareat, aliquid indulgeat oportet. Virtutis
primam, alteram valetudinis curandæ habeamus rationem oportet. 2.
Valetudine sum bona, _j’ai une bonne santé_. Valeo recte, commode, belle
valeo; valetudine utor bona. Bene, satis belle, satis commode, recte me
habeo, recte mihi est; mihi est, ut volo; viribus utor bonis; roboris,
virium, valetudinis habeo satis. Cf. Sanus, Incolumis. 3. Valetudine sum
infirma, _j’ai une mauvaise santé_. Valetudine utor parum, minime, haud
satis, nequaquam firma, paulo infirmiore, imbecilla, non optima, satis
affecta, incommoda, vitiosa. Minus belle valeo; viribus parum firmis
sum; vires mihi sunt parum validæ; valetudinis, firmitudinis, virium,
roboris minus est; virium imbecillitate laboro. Cf. Morbus. 4. Assidua
litterarum tractatio valetudinem lædit, _une étude trop assidue nuit
à la santé_. Assiduo studiorum labore valetudo atteritur, infirmatur;
incommodo afficitur; damnum facit. Studiorum laborem continuare diutius
sine valetudinis damno non licet. Valetudinis cum detrimento fit, quoties
litterarum studium pertinacius urgetur. Tenuitas virium continentem
studiorum laborem non fert, sustinere non potest. Succumbat necesse est
valetudo assiduæ litterarum exercitationi. Ferenda non est continenti
studiorum labori virium hæc imbecillitas. 5. Valetudinem paulatim
recipio, _je recouvre peu à peu mes forces_. Amissam valetudinem paulatim
recupero, confirmo; ex afflicta valetudine paulatim emergo; languore et
valetudine sensim levor; melius mihi est; meliuscule mihi est; melius
mihi fit in dies; corpus vigorem recuperat; vires corporis recipio; vis
morbi laxatur; salubritatem toto corpore percipio. Cf. Convalesco. USUS:
Uti valetudine bona, commoda, tenui, infirma, imbecilla; gravi, ægra,
perdita. Multum me impedit valetudinis perturbatio, gravitas, infirmitas,
imbecillitas. Valetudine a negotiis impedior. Valetudinem amittere,
sustentare, confirmare. Cf. Vires.
VĂLĬDĒ, _Fortement_, _puissamment_. SYN. Enixe, summopere. USUS:
Validissime ei faveo.
VĂLĬDUS, a, um, _Fort_, _robuste_, _vigoureux_; _puissant_, _énergique_.
SYN. Valens. USUS: Cupio te quamprimum validum videre.
VALLĀRIS, e, gen. com. _De rempart_, _de retranchement_. USUS: Muralibus
vallaribusque insignes coronis, _couronne décernée à celui qui est entré
le premier dans les retranchements ennemis_.
VALLIS, is, f. _Vallée_. USUS: Perpetua vallis jacet. Perpetua valle
submittitur regio.
VALLO, as, avi, atum, are, a. _Entourer de retranchements_, _de
remparts_, _fortifier_; _préserver_, _garantir_, _protéger_. SYN. Stipo,
munio. USUS: Portus et suis operibus, et natura regionis vallatus. Hæc
omnia quasi sepimento quodam amicitiæ vallanda sunt. Legationis jus,
hominum præsidio et divino jure vallatum.
VALLUM, i, n. _Retranchement_, _rempart_. SYN. Propugnaculum, munitio
castrorum. USUS: Hostibus vallum obducere, objicere. Castra vallo ac
fossa munire, cingere, circumdare. Fossa et vallo septum tenere aliquem.
Cf. Munio.
VALLUS, i, m. _Pieu_, _palissade_. SYN. Firmior palus.
VALVÆ, ārum, f. pl. _Battants d’une porte_, _porte double_, _à double
battant_. SYN. Januæ templorum. EPITH. Magnificentiores ex auro, ex
ebore, multæ et graves, perfectiores. USUS: In templo Herculis valvæ
clausæ repagulis, subito se ipsæ aperuerunt. Patent valvæ. Cf. Janua.
VĀNESCO, is, ere, n. _Disparaître_, _s’évanouir_. SYN. Evanesco. Cf.
Evanesco.
VĀNĬTAS, ātis, f. _Futilité_, _légèreté_, _mensonge_, _fausseté_. SYN.
Inanitas, mendacium. EPITH. Blanda, incredibilis. USUS: Ut vanitati
veritas cedat. Levitate, vanitate, malitia exclusa. Opinionum vanitas,
_la vanité_, _la mobilité des opinions_.
VĀNUS, a, um, _Vide_, _vain_, _futile_, _frivole_; _faux_, _menteur_,
_fourbe_; _vain_, _vaniteux_. SYN. Futilis, inanis, levis, mendax,
falsus. PHRAS. Vanus homo est, _cet homme est frivole et vaniteux_. Homo
est longe ventosissimus; insigni futilitate et vecordia, in quo nihil
grave, nihil cordatum, qui specie quavis capitur; pueriliter miratur
omnia; inania puerorum delectamenta captat; cui studia ut plena vecordiæ,
ita inania pleraque et fluxa sunt; qui pompis inanibus gaudet, animoque
puerili spectat omnia et metitur. USUS: Vana ratio. Aruspices, vanum
et futile genus hominum. Vana spe sibi illudere, _se bercer de vaines
espérances_. Cf. Inanis, Mundanus, Levis.
VĂPOR, ōris, m. _Vapeur_, _exhalaison_. SYN. Humor terrenus _aut_
marinus extenuatus; exspiratio, anhelitus terræ. USUS: Vapores ex aquis
tepefactis et agris excitantur, _les vapeurs s’exhalent de la terre et
des eaux_. Terra semen tepefactum vapore et compressu suo diffindit, _la
terre entr’ouvre la semence échauffée par la pression et la douce moiteur
du sol_.
VĂPŌRĀRĬUM, ĭi, n. _Tuyau qui, dans les bains des Romains, conduisait la
chaleur (vapeur chaude) dans l’étuve_.
VĀPŬLO, as, are, n. _Être battu_, _frappé_. SYN. Cædor, verberor. USUS:
Omnium sermonibus vapulat, _il est décrié partout_. Cf. Verbero.
VĂRĬĀTĬO, ōnis, f. _Variation_, _changement_. USUS: Plebs consules
eosdem sine ulla variatione dixit, _à l’unanimité des voix_.
VĂRĬĒ, _Différemment_, _diversement_. SYN. Dissimiliter, diverse. USUS:
Ea vis varie movetur a sideribus. Varie disputare. Varie sum affectus
tuis litteris, _ta lettre m’a diversement affecté_.
VĂRĬĔTAS, ātis, f., _Variété_, _diversité_. SYN. Dissimilitudo, dispar
ratio, mutatio, mobilitas. EPITH. Admirabilis, inæqualis, incredibilis,
jucunda, magna sententiarum, multa, perfecta, perspicua, propria,
simplex, suavis, subtilis, summa; annuæ, innumerabiles, non optabiles,
multæ. USUS: Ut in corporibus magna dissimilitudo, sic animorum maximæ
varietates, _de même on remarque dans les esprits des différences, des
diversités plus grandes encore_. Varietas est propria fortunæ. Hoc sidus
multas generat, præbet, facit, suppeditat varietates. Auctores in magna
varietate ac dissensione sunt constituti. Quid varietate, vicissitudine,
commutatione aptius? Cf. Mutatio, Inconstans.
VĂRĬO, as, avi, atum, are, a. _Nuancer_, _diversifier_, _varier_.
SYN. Distinguo, varietate distinguo, varietatem facio; muto, commuto,
verto. USUS: Orationem variare et distinguere verborum et sententiarum
insignibus, _varier et nuancer son style_. Ut variari voluptas possit.
Cf. Muto.
VĂRĬUS, a, um, _Varié_, _nuancé_; _différent_, _mobile_. SYN. Dissimilis,
dispar, diversus, multiplex, cujusque modi _vel_ generis, varietate
distinctus, multiformis, commutabilis. PHRAS. Homo est varius,
commutabilis, multiplex, _cet homme est changeant et inconstant_. Moribus
est variis; nunquam sibi constat; a se ipso dissidet; alios in horas
vultus moresque induit, gerit; centies commutat quæ statuit seque ipse
retexit; novum quotidie ingenium induit; animum in diversum facile mutat.
Cf. Muto. USUS: Multiplices variique sermones; variæ et discrepantes
voluntates. Varii mores, varia oratio, varium poema. Cf. Mutabilis,
Inconstans.
VĀRIX, īcis, f. _Varice_.
1. VAS, vădis, m. _Caution en justice_, _répondant_. SYN. Qui pro aliquo
spondet _vel_ obligatur, præsertim in causa capitali; qui alicujus causam
omnem suscipit et se pro illa supponit reum; qui præstat alterius culpam;
qui se suamque fidem in rem interponit. USUS: Vadem te tyranno dabis pro
amico? Me pro amico vadem accipies. Alter vas factus est ejus sistendi.
2. VĀS, vāsis, pl. vasa, ōrum, n. _Vase_, _vaisselle_, _ustensiles_.
EPITH. Argenteum, aureum, grande, vinarium. Fictilia, magnifica, pretiose
cælata, plurima et pulcherrima, vitiosa. USUS: Exposuit vasa Samia,
Corinthia, Delia, magnifica et pretiose cælata. Corpus quasi vas est
animi et receptaculum.
VĀSĀRĬUM, ĭi, n. _Somme d’argent allouée aux magistrats nommés en
province, pour frais d’établissement_. SYN. Supellex vasorum; _vel_
pecunia magistratui in provinciam abeunti viatici nomine attributa.
VASCULĀRĬUS, ĭi, m. _Fabricant de vases en métal_, _orfèvre_. SYN.
Vasorum conficiendorum artifex. USUS: Cælatores vascularios convocat.
VASTĀTIO, ōnis, f. _Dévastation_, _ravage_. SYN. Vastitas, depopulatio.
USUS: Italiam a vastatione defendit.
VASTĒ, _Grossièrement_, _sans art_, _sans grâce_. USUS: Aspere, vaste,
rustice, hiulce, loqui.
VASTĬTAS, ātis, f. _Vaste désert_, _solitude_. SYN. Vastatio, solitudo,
ruina. EPITH. Deserta et inculta, miserrima. USUS: Quæ vastitas in agris,
quæ solitudo! Quam deserta, inculta, relicta omnia! Vastitatem a templis,
delubris, urbe depellebat. Bella effecere hanc vastitatem. Cf. Ruina.
VASTO, as, avi, atum, are, a. _Rendre désert_, _dépeupler_; _dévaster_,
_ravager_. SYN. Vastitatem infero, depopulor. PHRAS. 1. Vastatur regio
omnis, _toute la région est dévastée_. Hostes adeo effuse populationem
faciunt, nihil ut bello intactum relinquatur. Uruntur nostra et ferro
flammaque omnia pervastantur. Per omnem late agrum populabundus hostis
incedit, grassatur. Nocturnis incursionibus summam vastitatem efficit.
Vastas ex pulcherrima regione solitudines facit hostis; agri nudantur,
exscinduntur urbes, cædibus et incendiis horrent omnia. Fumant incensa
passim tecta, cuncta bello sunt evastata. Vexantur urbes, ardent oppida,
agri exinaniuntur. 2. Hoste in fugam acto, vastare agrum hostilem visum
est, _dès que l’ennemi eut été mis en fuite, on résolut de ravager
le pays ennemi_. Vastatione affligere opes hostium; depopulationem,
vastationem inferre; vocare ad exitium et vastitatem; depopulari fines;
prædari, vexare, omnia longe lateque affligere; possessiones rapinis,
ferro flammaque consumere libuit. Prædatum abire in hostes visum est,
et immissa armata juventute, cum magna trepidatione agrestium villas
diripere ac incendere, agros urere, vicos exscindere, impetu ipso
proculcare omnia ac hosti solitudinem facere. 3. Vastata sunt omnia,
_tout est dévasté, en ruines_. Bellum in tecta urbis gestum est, muri
cuniculo subruti aut ariete strati, effractæ portæ, urbs ipsa excidio
ac ruinis data. Exusta passim oppida, crematæ villæ, omnia flammis ac
ruinis sunt æquata. Abactæ prædæ hominum pecorumque, incendia passim
facta, omnia bello exhausta sunt. Non incolæ suas urbes, non cultores
habent terræ, omnia ferrum flammaque miscuit, cædeque ac incendio
cuncta sunt completa; hostibus nisi nudum sterileque solum, relictum
est nihil. Urbes ad solum dirutæ, atque in ipsa tecta sævitum. Omnia
strata et pedibus subjecta; quidquid usui esse posset, corruptum; adeo
non avaritia, sed crudelitas capta in regione grassabatur. Regio tota
omni clade vastata, nihil neque intactum, neque integrum relictum,
ruinis demum et ignibus deleta omnia. Cf. Populor, Depopulor. USUS:
Bello vastabitur Italia, tecta ardebunt, agri exinanientur. Cf. Destruo,
Exhaurio.
VASTUS, a, um, _Dépeuplé_, _désert_. SYN. Desertus. USUS: 1. Ager propter
sterilitatem incultus, propter pestilentiam vastus et desertus. 2. Immani
magnitudine _prodigieusement grand ou gros_, _vaste_, _énorme_. Bellua
vasta et immanis; vastum mare transire. 3. Incompositus, insuavis,
difficilis, durus, asper, _inculte_, _grossier_, _désagréable_. Quidam
corporis motus vasti et agrestes. Vocalium concursiones vastam et hiantem
efficiunt orationem, _les concours de voyelles remplissent le style
d’interminables hiatus_.
VĀTES, is, m. et f. _Devin_, _prophète_; _devineresse_, _prophétesse_.
SYN. Fatidicus, divinus, divino spiritu instinctus, spiritu divino
tactus vir. EPITH. Verus, optimus. USUS: Utinam falsus sim vates! Vates,
haruspices, fulguratores, interpretes ostentorum, augures, sortilegi,
chaldæi, hariolatores, conjectores.
VĀTĬCĬNĀTĬO, ōnis, f. _Prédiction_, _prophétie_, _oracle_. SYN. Oraculum,
prædictio. EPITH. Falsa, vera. USUS: Sortes quæ vaticinatione funduntur.
Auspicia, oracula, somnia, vaticinationes. Cf. Divinatio.
VĀTĬCĬNOR, aris, atus sum, ari, d. _Prédire l’avenir_, _prophétiser_.
SYN. Divino, futura præsentio. ADV. Impudenter. USUS: Vaticinantis
in modum cecinit, excidium patriæ fatale prodens. Hæc ego conjectura
prospiciens, vere vaticinari possum: magna nobis impendet malorum Ilias.
Cf. Præsagio.
VĔ, _Ou_. USUS: Bis, terve litteras miserat.
VĒCORDĬA, æ, f. _Folie_, _démence_; _méchanceté_; _sottise_. USUS: Color
exsanguis, fœdi oculi, prorsus in facie vultuque vecordia inerat, _sur
tous ses traits on lisait une expression de fureur_.
VĒCORS, ordis, omn. gen. _Insensé_; _furieux_; _sot_. USUS: Vecors
repente sine suo vultu, sine dolore, sine voce constitit. Istius
vecordissimi mentem cura metusque terrebant. Cf. Excors, Piger.
VECTĪGAL, ālis, n. _Impôt que l’on paie à l’État_, _contribution_,
_tribut_. SYN. Portorium. EPITH. Certissimum, domesticum, grande,
iniquum, grave, magnum, præclarum, prætorium, stipendiarium. Integra,
magnifica populi, media, minora, publica, ridicula, salva, transmarina,
urbana. PHRAS. Vectigalibus præest, _il est chargé de la perception des
impôts_. Illi maxime commissa, commendata, demandata est vectigalium
cura. Vectigalia præcipuo, summo quodam jure tractat, exercet. Unus
præcipue vectigalium curam gerit, sustinet; scripturæ præest; princeps
publicanorum est. USUS: Vectigal grave provinciis imponere, irrogare,
_imposer, mettre un impôt._ Vectigalia acerbe exigere, exercere, _exiger
les impôts_. Vectigal pendere, pensitare, _payer un impôt_. Vectigalibus
gravissimis liberare, levare populos, _décharger ou exempter d’un
impôt_. Vectigal conducere, redimere. Bello affliguntur, pervertuntur,
conquiescunt nostra vectigalia. Cf. Tributum.
VECTĪGĀLIS, e, gen. com. _Relatif aux impôts_. SYN. Stipendiarius,
tributarius, qui tributum pendere, solvere, conferre debent, qui publice
aliquid pendunt. USUS: Is provinciam vectigalem nobis et stipendiariam
fecit. Græcos nobis vectigales habemus. Non sunt immunes hi agri sed
vectigales, _soumis aux impôts_. Cf. Obnoxius.
VECTĬO, ōnis, f. _Action de traîner, de transporter_.
VECTIS, is, m. _Levier_. USUS: Demolir signum vectibus, _renverser une
statue avec des leviers_.
VECTOR, ōris, m. _Celui qui porte_, _qui transporte ou est transporté_.
SYN. Navigans, qui vehit et vehitur. EPITH. Ingratus, timidus,
perterritus. USUS: Vectores timidi adversa tempestate, _passagers timides
dans la tempête_.
VECTŪRA, æ, f. _Transport par terre ou par eau, à cheval, etc._ SYN.
Vectio. EPITH. Longa, difficillis. USUS: Pro vectura solvere. Est summa
vecturæ difficultas.
VĔGĔTUS, a, um, _Vigoureux_, _fort_, _ardent_. SYN. Sanus, firmus,
valens. USUS: Vegetum ingenium in vivido pectore vigebat. Siste te nobis
vegetum in Græcia, _arrive-nous en Grèce frais et dispos_. Vegeta mens,
sensusque integri, _esprit vif_, _sens intacts_.
VĔHĔMENS, entis, omn. gen. _Vif_, _impétueux_, _violent_, _ardent_. SYN.
Acer, fortis, ferox, incensus, immoderatus, effrenatus, nimius, ardens.
PHRAS. Vehemens natura est, _il est naturellement plein d’ardeur_.
Ingenio est vehementiore; effervescens facile, incitatus et violentus;
fervidiore vir animo; ingenii vitio impotentior et asperior; ingenio
percito et feroci; impotens, immodicus, nimius animi; ferox natura; acri
et vehementi quadam inflammatione incitatus; vehementis vir ingenii.
USUS: Nimium est vehemens feroxque natura. Cf. Fervidus, Præceps.
VĔHĔMENTER, _Violemment_, _avec force_, _puissance_; _beaucoup_.
SYN. Acriter, acerbe, aspere, impense, nimiopere, etiam atque etiam,
incredibiliter, mirum quantum, summa contentione, summa ope, omnibus
nervis, omnibus machinis, vehementissima contentione animi, ingenii,
virium, animo acri, majoribus præsidiis ac copiis, omni arte,
industria, solertia, omni ope ac opera, majorem in modum. )( Remisse.
PHRAS. Vehementer dixit, _il parla avec chaleur_. Omnes dicendi faces
adhibuit; summa contentione animi, ingenii, virium dixit; vehementissime
declamavit; acris in oratione spiritus erat; acriter et vehementer
prœliatus est, perpetuaque ac plenissima gravitatis oratione adversarium
fregit. USUS: Illud mihi vehementer displicet. Cf. Enixe.
VĔHĬCŬLUM, i, n. _Char_, _chariot_, _voiture_. SYN. Rheda, essedum,
carpentum. EPITH. Divinum et novum, triumphale. USUS: Ego vehiculo me ex
horum latrocinio eripiam, si navis deerit.
VĔHO, is, xi, ctum, ere, a. _Porter_, _conduire_. n. _Être porté sur un
char_. SYN. Porto, inveho, conveho, deveho, subveho, deporto. ADV. Male.
USUS: Curru, equo, navi, in navi; rheda perurbem vehi. Fruges ex agris
vehere, jumentis deportare. Cf. Currus.
VEL, _Ou_. SYN. Ve, seu, sive, aut. USUS: 1. Multorum _vel_ periculo
_vel_ honori servire. 2. Præcipue, etiam, cumprimis, _et même_, _même_,
_et encore_. Vel mori satius est quam servire, _je préfère la mort à la
servitude_. Vel acerrimus oratorum.
VĒLĀMENTUM, i, n. _Enveloppe_, _couverture_. USUS: Ramos oleæ ac
velamenta alia supplicum porrigentes, _rameaux d’oliviers, ou rameaux
quelconques, entourés de bandelettes de laine et portés par des
suppliants_.
VĒLES, ĭtis, m. _Soldat armé à la légère_, _vélite_, _voltigeur_. SYN.
Levis armaturæ miles.
VĒLĬFĬCĀTĬO, ōnis, f. _Action de déployer les voiles_. USUS: Mutata
velificatione id facilius assequaris, _vous obtiendrez plus facilement
cela en changeant de direction_.
VĒLĬFĬCOR, aris, atus sum, ari, d. _Déployer les voiles_; _travailler
ardemment à_, _favoriser_. SYN. Vela facio. TRANSL. Faveo, gratificor,
auram popularem capto. USUS: Honori suo aut cupiditati velificari,
_rechercher les honneurs, les satisfactions_. Cf. Assentor.
VĒLĬTĀRIS, e, gen. com. _De vélite_. USUS: Pugna, hasta, arma velitaria.
VĒLĬTĀTĬO, ōnis, f. _Escarmouche_. SYN. Pugna, digladiantium dimicatio.
USUS: Velitationes facere, et in multa prœlia parvaque capere summam
totius belli.
VĒLĬTOR, aris, atus sum, ari, d. _Combattre à la manière des vélites_,
_escarmoucher_. SYN. Pugno, contendo, certo. USUS: Diu mecum velitatus
est, _il se disputa longtemps avec moi_.
VELLĬCO, as, avi, atum, are, a. _Arracher; gacer_, _persiffler_. SYN.
Pervello. USUS: In conviviis rodunt, in circulis vellicant, ubique
carpunt.
VELLO, is, velli _vel_ vulsi, vulsum, ere, a. _Arracher_, _détacher_,
_enlever_. SYN. Evello, pervello. USUS: Illa quæ vellerat ex patellis, in
aureis poculis illigabat. Spinas vellere.
VELLUS, ĕris, n. _Laine arrachée_, _toison_. SYN. Lana ex ovibus detonsa.
VĒLO, as, avi, atum, are, a. _Couvrir d’un voile_, _envelopper_;
_cacher_, _dissimuler_. SYN. Tego, obduco. USUS: Pietatis nomine velare
suam cupiditatem. Cf. Tego.
VĒLŌCĬTAS, ātis, f. _Célérité_, _rapidité_. SYN. Pernicitas. )( Tarditas.
USUS: Non enim viribus, non velocitatibus aut celeritate corporum res
magnæ geruntur. Alii velocitate ad cursum valent.
VĒLŌCĬTER, _Rapidement_. SYN. Ocius. )( Tarde.
VĒLOX, ōcis, omn. gen. _Rapide_, _agile_, léger. SYN. Celer. Cf. Celer.
VĒLUM, i, n. _Voile_. SYN. Integumentum, involucrum. EPITH. Carbaseum,
plenum. USUS: Multis simulationum velis natura cujusque obtenditur. Res
illa velis remisque fugienda. Ad id unde aliquis flatus ostenditur, vela
dare, facere. Plenis velis navigare. Vela pandere, contrahere, dimittere,
subducere. Remis velisque, _à rames et à de voiles_, _c. à d._, _de
toutes ses forces_. (PROV.)
VĔLUT, _Comme_, _ainsi que_. SYN. Veluti, sicut. USUS: Velut in hac
quæstione. Cf. Sicut.
VĒNA, æ, f. _Veine_. SYN. Arteria. EPITH. Cava; abditæ, ad usum aptæ,
crebræ, multæ, reconditæ auri. PHRAS. Venam secare, _ouvrir la veine,
saigner_. Venas incidere; e venis sanguinem mittere; detrahere aliquid
sanguinis; e venis sanguinem elicere; venam ferire; incisa vena sanguinem
minuere; venas sanguine exonerare, levare. USUS: 1. Sanguis per venas
in corpus omne funditur. Venæ et arteriæ micare non desinunt. Si cui
venæ sic moventur, is habet febrim. Venam pertentare. 2. TRANSL. Pars
interior, _l’intérieur, le fond, le sein, le cœur d’une chose_. Periculum
in visceribus venisque reipublicæ inclusum, _péril renfermé dans les
veines et les entrailles de la république_, _c. à d._, _le cœur même de
la république_. Reconditæ auri argentique venæ. Venas cujusque generis,
ætatis, ordinis teneat orator oportet.
VĒNĀBŬLUM, i, n. _Épieu de chasseur_. SYN. Hasta, telum, spiculum
venaticum. USUS: Venabulo transverberare bestiam.
VĒNĀLIS, e, gen. com. _Qui est à vendre_, _exposé en vente_, _vénal_.
SYN. Ad vendendum expositus, pretio addictus, merce adstrictus. USUS:
Proponere, habere fidem venalem, quæstui habere rempublicam. Domi tuæ
turpissimo quæstu omnia erant venalia, virtus, pudor, jusjurandum, _vous
trafiquiez de tout, vertu pudeur, serment_.
VĒNĀLĬTĬUS, ĭi, m. _Marchand d’esclaves_. SYN. Venditor mancipiorum.
USUS: Divitiis Africanos omnes multi venalitii mercatoresque superarunt.
VĒNĀTĬCUS, a, um, _Relatif à la chasse_, _de chasse_. USUS: Canes
venatici.
VĒNĀTĬO, ōnis, f. _Chasse_; _espèce de spectacle donné au peuple_,
_combat avec des animaux_. SYN. Venatus. USUS: Condiunt curas aucupium et
venatio. Prodigi venationum apparatus. Cf. Venor.
VĒNĀTOR, ōris, m. _Chasseur_. USUS: Pernoctant venatores in nive, in
montibus uri se patiuntur. Physicus, speculator venatorque naturæ,
_physicien_, _c. à d._, _observateur et investigateur de la nature_.
VĒNĀTŬS, ūs, m. _Chasse_. SYN. Venatio. USUS: Labor in venatu, cursus
sudor.
VENDĬBĬLIS, e, gen. com. _Facile à vendre_, _recherché_, _agréable_.
SYN. Tolerabilis. USUS: Orator, oratio vendibilis, _orateur_, _discours
recommandable_.
VENDĬCO, melius VINDĬCO, as, avi, atum, are, a. _Réclamer_,
_revendiquer_. ADV. Quodammodo. USUS: Quisque prædæ partem sibi vindicat.
Homerum Chii suum vindicant. Cf. Attribuo.
VENDĬTĀTĬO, ōnis, f. _Étalage_, _ostentation_. SYN. Ostentatio. USUS:
Laudatiora, quæ sine venditatione et sine populo teste fiunt, _sans
ostentation et sans avoir le peuple pour témoin_. Cf. Ostento.
VENDĬTĬO, ōnis, f. _Vente_. SYN. Abalienatio. EPITH. Fraudulentæ, firmæ,
raræ. USUS: Venditio bonorum.
VENDĬTO, as, avi, atum, are, a. _Offrir_, _exposer en vente_; _vanter_,
_étaler_. SYN. Ostento. ADV. Fallacissime se, flagitiose eloquentiam,
perditissime decreta _seu_ imperia, palam commentaria. USUS: Venditare
se alicui et operam polliceri, _vendre à qqn ses services_. Memoriam
ostentare, venditare ingenium. Cf. Gloriori Ostento.
VENDĬTOR, ōris, m. _Vendeur_. SYN. Venalitius. EPITH. Firmior, liberalis.
USUS: Mercatores provinciarum, venditores libertatis.
VENDO, is, dĭdi, dĭtum, ere, a. _Vendre_. RAD. Venumdo. SYN. Alieno,
abalieno, venditionem facio, pretio addico, venale habeo. )( Emo. ADV.
Gravate, male, nominatim vectigalia, non ita commode, præclare, quam
optime, recte, palam. USUS: Vendere aliquid alteri grandi pecunia. Parvo
pretio, quam optime, sub corona, sub hasta vendere. Quam optime vendere,
_vendre à très bon prix, faire le meilleur marché du monde_. Præsenti
ære, numerata pecunia vendere, _vendre argent comptant_. Bona sub hasta
vendere, præconis voci subjicere, auctionem facere, _vendre par autorité
de justice, à la criée_.
VĔNĒFĪCĬUM, ĭi, n. _Préparation de breuvages empoisonnés_, _crime
d’empoisonnement_. SYN. Veneficii artificium, crimen, cantio. USUS: Id
veneficiis et cantionibus factum dicebat. Veneficiis remedia invenire.
VĔNĒFĬCUS, a, um, _Qui empoisonne_, _empoisonneur_, _magicien_,
_magicienne_. SYN. Qui venena spargit, qui cantionibus et malis artibus
utitur, ad suam libidinem explendam. USUS: Venefici nomen delatum est.
VĔNĒNĀTUS, a, um, _Empoisonné_, _infecté de poison_. _Vénimeux, en parl.
des animaux_; _vénéneux, en parl. des plantes_. SYN. Venenum habens,
veneno imbutus et infectus. USUS: Vipera venenata. Telo venenato ictus
concidit.
VĔNĒNUM, i, n. _Venin_, _poison_. SYN. Virus. EPITH. Improbabile,
inusitatum, novum, malum, recens, suspiciosum, apertum, omnibus
manifestum. PHRAS. 1. Venenum alicui porrigere, _empoisonnner qqn_.
Venenum alicui parare, præbere, infundere, dare; aliquem veneno
interficere, tollere, necare, occidere; veneno grassari. 2. Venenum
sumere, _prendre du poison_. Venenum haurire, sumere, bibere; veneno sibi
mortem consciscere; poculum mortis exhaurire; veneno se exanimare; veneno
mortem præcipere. USUS: Venenum spargere. Veneno uti. Venenum diluit
ferrumque promit.
VĒNĔO, is, ĭi _vel_ ivi, ire, n. _Être exposé en vente_, _être vendu_.
SYN. Vendor, sub præcone subjicior, pretio addicor. USUS: Cur bona non
veniere? Si venibunt horti, venibunt quam plurimo. Cf. Vendo.
VĔNĔRĀBĬLIS, e, gen. com. _Vénérable_, _respectable_. SYN. Cultu et
veneratione dignus.
VĔNĔRĀBUNDUS, a, um, _Respectueux_, _plein de respect_. USUS: Perfusus
honore ac venerabundus astitit.
VĔNĔRĀTĬO, ōnis, f. _Vénération_, _respect_, _estime_. SYN. Honor,
reverentia. EPITH. Justa. USUS: Quidquid excellit, justam venerationem
habet. Cf. Reverentia.
VĔNĔROR, aris, atus sum, ari, d. _Vénérer_, _honorer_, _adorer_. SYN.
Colo. ADV. Sancte, auguste. PHRAS. Loca sacra venerari, _révérer les
lieux sacrés_. Eximia religione colere; pie sancteque colere; sacris
locis religiosum cultum adhibere; veneratione prosequi. USUS: Dii quos
colere, precari, venerarique solemus. Aliquem ut deum _vel_ pro deo
venerari. Cf. Colo, Revereor, Observo.
VĔNĬA, æ, f. _Pardon_, _grâce_; _faveur_, _bienveillance_. SYN.
Condonatio erroris, impunitas, potestas, copia, facultas. EPITH.
Accommodata, bona, molesta, tenuis. PHRAS. 1. Delicti, veniam petit,
_il demande le pardon de sa faute_. Ad clementiam vestram confugit,
ut ignoscatis rogat; suis peccatis concedi ignoscique orat; veniam et
immunitatem rogat; delicti gratia ut fiat; venia ut detur; noxa ut
una hæc mittatur; præterita ut condonentur aut parentum promeritis
remittantur, supplicat. USUS: 1. Iis qui errorem suum deposuerunt,
et peccasse se fatentur, veniam petentibus, venia danda, concedenda,
tribuenda est. Dabunt mihi veniam cives mei, vel potius gratiam habebunt.
A diis immortalibus veniam et pacem exposcere. 2. Potestas, facultas,
_permission_. Date mihi veniam exponendi. Quod pace vestra, quod bona
vestra venia dictum sit, _soit dit avec votre permission_, _sauf le
respect que je vous dois_.
Vĕnĭalĭa peccata, _Péchés véniels_. Noxæ minores, errata leviora, peccata
leviora et quotidiana, quæ crebra magis et pauciores quasi officii
numeros prætereunt; divinæ legis offensiones crebræ quidem sed leviores;
culpæ minores, quæ piorum etiam animis frequenter obrepunt. Cf. Peccatum.
VĔNĬO, is, vēni, ventum, ire, n. _Venir_, _arriver_. SYN. Advenio.
ADV. Ad vesperum, æqualiter, aliquando, audacter, belle, bene, brevi,
celerius, clam, confestim, continuo, coram, crebro, diligentius,
divinitus, falso, honeste, incommode, libere, longe, maturius, modeste,
necessarie, nunc primum, obviam, occulte, opportune, optato, palam,
paratius, perraro, postremo, precario, privatim, proxime, publice,
quamprimum, serius, stulte, tardissime, tuto, vesperi, ultro. PHRAS. 1.
Veni quamprimum, _venez le plus tôt possible_. Contende ad nos, advola
quamprimum, præsto sis; ad nos excurre; conveni nos quamprimum; opportune
te nobis ostende. 2. Cumprimum venit ad nos, _dès qu’il fut arrivé près
de nous_. Simul ut ædes nostras tetigit; simul ut ad nos delatus est;
simul ut pedem in ædibus nostris posuit; simul ut nos adivit, præsto
fuit; simul ut domum nostram accessit; simul ut nos convenit; simul ut se
nobis ostendit; simul ut ædes nostras attigit. 3. Libenter jam veniret,
_il viendrait volontiers_. Jam aspirat in urbem nostram; appropinquare
adventum suum cupit; diem cupide exspectat, quo se urbs nostra accipiet;
quo se ardore ad urbem raperet, si modo liceret. 4. Quomodo in eam mentem
venisti? _Comment avez-vous eu cette idée?_ Quomodo huc descendisti?
ad istas ineptias abiisti? huc perductus, delapsus es? quomodo ad hæc
inania defluxisti, te demisisti? 5. Eo ventum tandem est, _les choses
en vinrent à ce point_. Eo res rediit; in eum locum adducta est; in eum
locum rediit, deducta est; in eum locum res venit; eo res perducta est,
prorupit; eo delapsa res est. 6. Inde veniunt hæc mala, _c’est de là
que vient tout le mal_. Inde hæc manant, fluunt, affluunt, nascuntur
incommoda. Ex hoc fonte defluunt, profluunt omnes istæ miseriæ. Hic fons
est, hæc origo omnium malorum. Cf. Causa, Origo. USUS: 1. In amicitiam
alicujus, familiaritatem, complexum, conspectum, consuetudinem venire.
Nescio, quomodo in certamen cum illo, ad inimicitias, in contentionem
honoris venerim. In calamitatem ingentem venit. Res ad arma, ad pugnam,
ad manus veniet. Ea res in oblivionem, in consuetudinem, in sermonem et
vituperationem, in odium publicum, in summam gloriam venit. Res quæ in
controversiam, in disceptationem veniunt. In suspicionem, in spem, in
possessionem, in numerum oratorum venire. In discrimen, in periculum
venire. Venit mihi in mentem. Si usus venerit. 2. Obtingit, obvenit,
_arriver_. Magna ei hereditas venit, multæ divitiæ, fama, honor ei
venere. 3. Adversor, _aller contre_, _attaquer_. Venire contra rem,
existimationem, gratiam alicujus. Venire alicui adversum.
VĒNOR, aris, atus sum, ari, d. _Chasser_, _faire la chasse_. SYN. Venatu
me exerceo, venationi operam do, venatione me oblecto, feras consector,
insector, aucupor. USUS: 1. Canum mira alacritas in venando. 2. TRANSL.
_Poursuivre_, _rechercher_. Modestiæ laudem in re aliqua venari,
_chercher à se donner en qqche le mérite de la modestie_. Cf. Capto.
VENTER, tris, m. _Ventre_. USUS: Vitium ventris et gutturis. (VULG.
Gulositas.)
VENTĬLĀTOR, ōris, m. _Celui qui vanne le blé_, _vanneur_. SYN. Qui
frumentum ventilat.
VENTĬLO, as, avi, atum, are, a. _Remuer dans l’air_, _secouer_; _mettre
en mouvement_, _animer_. USUS: Cujus lingua, quasi seditionis flabello,
illa est concio ventilata, _dont la langue, comme un soufflet de
sédition, allumait la fureur de l’assemblée_. Cf. Exsecutio.
VENTĬTO, as, are, n. _Venir fréquemment_. SYN. Crebro venio.
VENTŌSUS, a, um, _Plein de vent_; _léger_, _mobile_, _inconstant_. SYN.
Levis, inanis, vanus. USUS: Homo ventosissimus, _homme d’une légèreté
extrême_.
VENTRICŬLUS, i, m. _Ventricule du cœur_. USUS: Ventriculus cordis, cui
similis est alter ventriculus in quem sanguis ex jecore influit.
VENTUS, i, m. _Vent_. SYN. Aura, flamen. EPITH. Non adversus, gravis,
molestus, popularis, servus, subtilis, vehemens, salutaris alicui,
secundus, tempestivus. PHRAS. 1. Ventus vehementior fit, _le vent devient
plus violent_. Increbescit ventus; ingravescit, violentior incumbit
ventus; vehementius spirare incipit; majori se impetu effundit; furere,
sævire, tumultuari majorem in modum incipit. Cf. Tempestas. 2. Ventus
lenior spirat, _le vent souffle avec douceur_. Aura leniter, molliter,
placide spirat; levis Favonius insusurrat. 3. Ventus se ponit, _le vent
s’apaise_, _se calme_. Ventus cadit, concidit, remittit; ventus ponit;
venti vis omnis cadit; frangit se ventus, languescit; ventus jam est
remissior. 4. Ventum habemus prosperum, _nous avons un vent favorable_.
Secundo utimur vento; idoneum ventum nacti sumus; ventus flat bellissime;
venti nobis obsecundant; secunda vehimur, provehimur aura; flantibus ad
puppim ventis propellimur, Ventis ferimur secundis. 5. Ventos habemus
contrarios, _nous avons des vents contraires_. Reflant venti; venti
adversi sunt; adversis ventis utimur; ventis reflantibus rejicimur. 6.
TRANSL. _Le vent comme symbole de la fortune (favorable ou contraire), de
la renommée, de la faveur, etc._ Ex ancipiti mutatione temporum pendere;
se ad motum fortunæ movere; suspensas habere ex temporum inclinatione
consiliorum rationes. USUS: 1. Mare ventorum vi turbatum et agitatum.
Cape flabellum et ventum mihi facito. Meliores ventos exspecto. Vento
se et mari dare. Si mites lenesque fuerint venti, solvemus. 2. TRANSL.
Rumorum ventos colligere. Popularem ventum quærere, aucupari. Dux nobis
et auctor opus, et horum quos proposui ventorum moderator quidam et
gubernator, _il nous faut, au milieu de tous ces vents gui nous poussent,
un pilote assez habile pour les gouverner_. Cæsaris nunc venti valde
secundi sunt, _le souffle de la fortune seconde en ce moment César_.
VĒNUM, i, n. _Vente_, _trafic_. USUS: Ignorabant se venum datos, _avoir
été mis en vente_. Ut ejus familia ad ædem Cereris venum iret, _que ses
esclaves fussent vendus_.
VĒNUNDO et VENUMDO, as, dĕdi, dătum, are, a. _Mettre en vente_, _vendre_
(_en parl. des prisonniers_). USUS: Numidæ puberes interfecti, alii omnes
venundati, _tous les autres furent vendus_. * SYN. Vendo.
VĔNUSTAS, ātis, f. _Charmes extérieurs_, _attraits_, _grâce_, _beauté_.
SYN. Pulchritudo proprie muliebris, lepos, gratia, suavitas. EPITH.
Eximia, muliebris, prisca, prope scenica, summa. USUS: Agere cum
dignitate et suavitate. Homo affluens omni lepore et venustate, _homme
qui réunit tous les agréments_. Cf. Pulcher.
VĔNUSTĒ, _Agréablement_, _avec grâce_, _élégance_. SYN. Pulchre, belle,
apte, eleganter, commode. USUS: Illud pervenuste cecidit.
VĔNUSTUS, a, um, _Charmant_, _gracieux_, _élégant_. SYN. Lepidus,
festivus. USUS: Gestus et motus corporis venustus, _gestes et mouvements
gracieux_. Cf. Pulcher, Elegans.
VĔPRES, is, sæp. Vepres, ĭum, m. pl. _Buisson épineux_, _épines_,
_buissons_. SYN. Spinæ.
VER, ēris, n. _Le printemps_. Pars anni ab æquinoctio ad solstitium in
Cancro. SYN. Vernum tempus, tempus hiemi senescenti adjunctum, tempestas
verna, dies verni, pars anni floridior. USUS: Vere jam appetente. Veris
initium a Favonio notatur. Ver tanquam adolescentiam significat, _le
printemps est l’emblème de la jeunesse_.
VĒRAX, ācis, omn. gen. _Qui dit la vérité_, _véridique_, _sincère_. SYN.
Veridicus, minime fallax, veritatis cultor et amicus.
VERBER, ĕris, n. _Fouet_; _coups_, _bastonnade_. SYN. Virga, flagellum.
PHRAS. Ventum est ad verbera, _on en vint aux coups_. Nec manibus
temperatum; procacitas manibus coercenda videbatur; ubi verba minus
processissent, de tergo hominis infelicis satisfactum; verbera
adhibebantur; verberibus male mulctatus, acceptus est. USUS: Aliquem
vinculis, verberibus, omni supplicio excruciatum necare. Verberibus
aliquem cædere, exanimare.
VERBĔRĀTĬO, ōnis, f. _Action de battre_, _châtiment_, _correction_.
SYN. Pulsatio. USUS: Mirificam mihi verberationem cessationis epistola
dedisti, _me voila fustigé de main de maître pour mon silence_.
VERBĔRO, as, avi, atum, are, a. _Battre_, _frapper_, _fouetter_.
SYN. Cædo, pulso, manus affero, vim et manus affero, infero. ADV.
Vehementissime. PHRAS. Graviter eum verberavit, _il le battit très-fort_.
Latera illi tutudit; fustibus membra debilitavit, loris concidit,
cecidit; verberum dolore laniavit; graviter hominem pulsavit; de ejus
tergo sibi satisfecit; verberibus eum fœdum in modum accepit, affecit,
laceravit; multis plagis mulctavit; ejus tergo dire consuluit; homo miser
tergo pœnas dependit; dirum in modum ab eo vapulavit. Cf. Cædo, Fustis,
Ictus. USUS: Verberare matrem. Aliquem tacito cogitationis convicio
verberare, _maudire intérieurement qqn, lui dire tout bas mille injures_.
VERBŌSĒ, _Verbeusement_, _longuement_. SYN. Loquaciter, copiose, multis
verbis.
VERBŌSUS, a, um, _Verbeux_, _diffus_, _prolixe_. SYN. Multus in verbis,
loquax. USUS: Habes epistolam justo verbosiorem, _vous avez une lettre
peut-être un peu plus longue qu’il ne faudrait_. Cf. Inanis.
VERBUM, i, n. _Mot_, _terme_, _parole_, _expression_; _au pluriel_:
_Discours_, _langage_, _opinion_, _etc._ SYN. Nomen, vox, vocabulum.
EPITH. Ardens, consideratissimum, durum, insolens et humile, elegans,
grave, immutatum, inflexum, inusitatum, novatum, translatum, nefarium,
odiosum, plenum humanitatis, priscum, solemne, suspiciosum, usitatum ac
tritum. Verba grandia, amplissima, gravia, sonantia, spendida, dura,
aspera, insolentia, prisca, inquinata, abjecta, odiosa, intolerabilia,
inepta, rigida, obsoleta, non aperta, longe petita, scabra. PHRAS. 1.
Multi verba studiose curant, rem et sententiam non ita, _bien des gens
choisissent avec un soin scrupuleux les mots qu’ils emploient, sans
s’inquiéter autant_. Multi toti sunt in aucupio verborum, et litterarum
tendiculis, rem et sententiam negligunt. Aliqui sunt magni verborum
architecti, rebus interea inopes et jejuni. Multi vocabulorum opifices
agunt egregios rerum inquisitores non item. Multi verborum magnificentia
delectantur in magna sententiarum jejunitate. 2. Verborum pompa sine
rerum pondere inanis et ridicula est, _une expression pompeuse, mais vide
de sens, est vaine et ridicule_. Verborum volubilitas sine rerum pondere
inanis est et irridenda. Oratio, nisi subest res, inanem habet quamdam
elocutionem et pene puerilem. Oratio, si res non subest, aut nulla
sit necesse est, aut omnium irrisione ludatur. Composite et apte sine
sententiis dicere, insania est. 3. Rerum copia verborum copiam gignit,
_l’abondance des choses produit l’abondance des paroles_. Ipsæ res verba
rapiunt; verba provisam rem non invita sequuntur; ex rerum magnitudine
splendor quidam et copia in verbis exsistet. 4. (De verbo ad verbum
transferre, VULG.), _traduire mot à mot_. Verbum e verbo exprimere; ad
verbum de Græcis exprimere; verbum, de verbo exprimere; totidem verbis
transferre; verbum pro verbo reddere; verbum verbo reddere; ad verbum
transferre. (Ad meum verbum, VULG.), _sur ma parole, ma foi_. Fide mea;
me auctore; interposita fide mea. 6. Uno verbo, _en un mot, bref_.
Verbo, in summa, ad summam summa illa sit. USUS: Verbum ex eo elicere,
exsculpere non potui, _je n’ai pu lui arracher une parole_. Non multa
verba faciam. Excidit mihi verbum priscum et obsoletum. Verba perpetuare
difficile. Verbo aliquem lacessere, violare, _dire des injures à qqn_.
Ad verborum contumelias descendere, _en venir aux injures_. Verba mihi
dari non patior, _je ne souffre pas qu’on m’en impose_. In verba alicujus
jurare. Ad verbum ediscere, _apprendre mot à mot, par cœur_. Verbi causa,
verbi gratia. Verbo promittere, re negare. Uno verbo dicam. Verbo rem
transigam. Verba facere in senatu, apud senatum. Idem sonat, valet hoc
verbum. Subjecta verbi notio, _signification_, _sens d’un mot_. Verbum
insolens, inusitatum, novatum, _mots nouveaux_, _néologismes_. Verba
vulgata, trita, usitata, _mots en usage_. Verba prisca, desita, obsoleta,
_mots anciens dont on ne se sert plus_, _archaïsmes_.
VĒRĒ, _Vraiment_, _justement_. SYN. Revera. )( Falso, inaniter, ficte.
USUS: Majores nostri ficte et fallaciter, sed vere et sapienter populares
fuere. Vere tecum agam et libere.
VĔRĒCUNDĒ, _Avec retenue_, _réserve_, _pudeur_. SYN. Pudenter, timide,
dubitanter. )( Impudenter.
VĔRĒCUNDĬA, æ, f. _Retenue_, _réserve_, _modestie_. SYN. Pudor, rubor,
modestia, ingenuitas. )( Impudentia. EPITH. Invisa, stulta, virginalis.
USUS: Maximum ornamentum amicitiæ tollit, qui ex ea tollit verecundiam.
Verecundia custos virtutum et quidam quasi ornatus vitæ. Solus homo
pudoris ac verecundiæ particeps. Virginali verecundia, timidus, _homme
timide_, _d’une pudeur virginale_. Cf. Pudor.
VĔRĒCUNDOR, aris, atus sum, ari, d. _Avoir de la retenue_, _craindre_,
_ne pas oser_. SYN. Pudore deterreor, absterreor, impedior, ingenuo
rubore suffundor, erubesco. USUS: Cunctantem et quasi verecundantem
incitare, _aiguillonner une réserve trop timide_.
VĔRĒCUNDUS, a, um, _Retenu_, _réservé_, _modeste_. SYN. Prudens. PHRAS.
Juvenis est admodum verecundus, _ce jeune homme est très modeste_.
Verborum et rerum obscœnitate vitanda ruborem suum et ingenuitatem
præstat; pudorem animi et pudicitiam corporis colit. Pudore septus,
in loquendo mire verecundus; adolescentis modestissimi pudor ad omni
obscœnitate longe abhorret; incorruptis castissimisque moribus juvenis
et virginali verecundia præditus. Cf. Pudicus. USUS: Verecundus est quem
pudet impudica loqui. Oratio verecunda, _langage modeste_.
VĔRĔOR, ēris, ītus sum, eri, d. a. et n. _Avoir une crainte
respectueuse_; _craindre_, _redouter_. SYN. Extimesco, nonnihil
commoveor. USUS: 1. Istam culpam quam vereris ego præstabo. Ab aliquo
supplicium vereri. Vereor, ut tibi satisfaciam, _je crains de ne pouvoir
vous satisfaire_. Veritus es ne operam perderes, _vous avez craint de
perdre votre peine_. 2. Observo, _révérer_, _respecter_. Is patrem
veretur ut Deum. Amici non solum se diligent, sed etiam verebuntur Cf.
Timeo.
VERGO, is, ere, a. et n. 1. a. _Tourner_, _incliner_, _pencher vers_;
2. n. _Incliner_, _être situé ou exposé_. SYN. Inclinor, in exitu sum.
USUS: Bruti auxilium ad Italiam vergere quam Asiam maluissem. Ad meridiem
vergit Sicilia. Vergebat jam annus et in exitu erat.
VĒRĬDĬCUS, a, um, _Qui dit la vérité_, _véridique_. SYN. Verax, apertus.
VĒRĬLŎQUĬUM, ĭi, n. _Étymologie_.
VĒRĬSĬMĬLIS, e, gen. com. _Vraisemblable_, _probable_. SYN. Credibilis,
probabilis, rationi consentaneus; vero propius, ad veritatem propensius,
quod maxime specie veritatis movet; quod propius fidem est; a vero non
alienum, non abhorrens; vero simillimum, simile veri; quod ad veritatem
maxime accedit, quod proxime accedit ad verum, quod a ratione non procul
abest, non discrepat, non dissentit; quod veri similitudinem, speciem,
formam, imaginem præ se fert, ostendit. USUS: In omni disputatione quid
esset verisimillimum quærimus. Cf. Probabilis.
VĒRĬSĬMĬLĬTŪDO, ĭnis, f. _Vraisemblance_. SYN. Probabilitas, similitudo
veri.
VĒRĬTAS, ātis, f. _La vérité_, _le vrai_, _la réalité_. SYN. Verum, vera
ratio, res. EPITH. Acerba, æterna, debilitata, in profundo demersa,
jucunda, grata, molesta, perspicua, simplex, sempiterna. PHRAS. 1.
Veritati plus quam amicitiæ tribuo, _je tiens compte de la vérité plus
que de l’amitié_. Majorem habeo veritatis quam amicitiæ rationem. Locum
apud me honestiorem veritas obtinet quam amicitia; cedat veritati
amicitia necesse est; nihil amicitiæ elargior, nihil veritati nego.
2. Ut veritatem dicam, _pour dire vrai_. Ut dicam quod res est, ut
vere dicam; ut ingenue fatear; ut verum loquamur; ne mentiar; si verum
quærimus, si verum fateri volumus; ut ex animo ac vero dicam. USUS: Magna
vis veritatis, quæ contra hominum ingenia, calliditatem et solertiam
facile se per se ipsam defendit. Sunt alii simplices, aperti, veritatis
cultores, fraudis inimici. Græci contentionis cupidiores quam veritatis.
Veritatis ignoratione vulgi opiniones in maxima inconstantia versantur.
Veritatis luce nihil hominis menti dulcius. Animum a pictura ad veritatem
traducere. Studia sua ad veritatem dirigere. Veritate adductus hæc
testor. Ad veritatem loqui, dicere. Veritas nempe in profundo demersa in
disputatione limatur, eruitur. Obtinere, retinere veritatem. Veritate
patefacta atque omni errore sublato. Veritas ad liquidum explorata me
convincit. A veritate desciscere, deflectere; resistere et repugnare
contra veritatem non audet. Ad veritatem nihil loqui, _ne dire rien de
vrai_. Ad veritatem quam maxime accedere, _s’approcher de plus en plus de
la vérité_.
VERMĬCŬLĀTUS, a, um, _Varié_, _marqueté_. USUS: Emblema vermiculatum,
_mosaïque_.
VERNA, æ, m. _Esclave né dans la maison du maître_, _esclave de
naissance_. SYN. Servus ex ancilla domi nostræ natus.
VERNĀCŬLUS, a, um, _Du pays_, _national_. SYN. Domesticus. USUS:
Quotidianæ ac vernaculæ res. Imago antiquæ et vernaculæ festivitatis,
_image de l’antique gaieté nationale_.
VERNUS, a, um, _Relatif au printemps_, _printanier_. USUS: Verni temporis
suavitas.
VĒRO, _Mais_. SYN. Autem. USUS: 1. Numeris adstrictior poeta, verborum
vero licentia liberior. 2. Certe quidem, _oui, assurément_. Esto vero
ita. Est vero maximus ille Scipio. Fuisti sæpe, credo, in scholis
philosophorum?—Vero, ac libenter quidem. _Tu as fréquenté assidûment, je
crois, les écoles des philosophes?—Oui, et avec plaisir._
VERRO, is, verri, versum, ere, a. _Balayer_. SYN. Scopis pulverem _vel_
sordes aufero, ejicio.
VERRŪCA, æ, f. _Verrue_, _petite excroissance sur le corps humain_.
VERRŪCŌSUS, a, um, _Couvert de verrues_. SYN. Verrucis plenus.
VERSĀTĬLIS, e, gen. com. _Mobile_; _changeant_, _léger_, _inconstant_.
USUS: Acies versatilis. Ingenium illi versatile fuit sic pariter ad
omnia, ut natum ad id unum diceres quodcumque ageret. Cf. Varius.
VERSĬCŎLOR, ōris, omn. gen. _Qui change de couleur_; _chatoyant_,
_bigarré_. SYN. Dubio varioque colore.
VERSĀTUS, a, um, _Occupé de_, _appliqué à_. SYN. Exercitatus, subactus.
USUS: Homo tum in aliis causis exercitatus, tum in hac sæpe versatus.
VERSĬPELLIS, e, gen. com. _Qui prend toutes les formes_; _rusé_,
_adroit_, _souple_. SYN. Callidus, astutus, simulator. Cf. Astutus.
VERSO, as, avi, atum, are, a. _Tourner souvent_, _retourner_, _remuer_;
_rouler ou agiter dans son esprit_. SYN. Volvo, tracto, converto, flecto.
USUS: Æstuat dubitatione, versat se in utramque partem, huc, illuc.
Versare suam naturam et flectere ad tempus. Animum ad dolos et fallacias
versare cœpit.
VERSOR, aris, atus sum, ari, d. _S’arrêter_, _vivre_, _se mouvoir_;
_s’occuper de_, _s’appliquer à_. SYN. Sum, incumbo, laboro, do operam,
insudo; consuesco. ADV. Abstinenter, acriter, acutissime, assidue,
conjunctissime, callide, copiosius, diutius, honestius, impudentius,
moderate, nimium, perite, perjucunde, populariter; subtilius, temere,
caste, non obscure. PHRAS. 1. Libenter cum illo versor, _volontiers je
demeure avec lui_ (VULG. conversor). Jucundissime conjunctissimeque cum
illo vivo; assiduitate ejus delector; consuetudinem et amicitiam cum eo
junctam amo; libenter cum illo ætatem ago; hæreo ad ejus latus non sine
multa animi voluptate. 2. Diu jam versor in hoc labore, _depuis longtemps
déjà, je suis occupé de ce travail_. Diu jam hoc saxum volvo; ætatem
in hoc studio contrivi; diu jam hunc laborem tero; temporis partem non
modicam in hoc studio posui. USUS: Diu in Sicilia versabatur. Nobiscum
versari diutius non potes. In re oratoria versari. Res in ore vulgi, ante
oculos versatur. In quo motu temporum versemur, vides. Juventus ejus tota
in laudis cupiditate versabatur. Respublica in discrimine versatur. In
negotiis versor maximis; nominis tui terror in auribus animisque hostium
versatur.
VERSŪRA, æ, f. _Argent emprunté pour éteindre une dette_. SYN. Mutatio
creditoris. USUS: Iniquissimo fenore versuram facere.
1. VERSUS, _Dans la direction de_, _du côté de_, _vers_. PHRAS. Locus
jacet versus orientem, _ce lieu est situé à l’orient_. Orientem versus,
ad orientem; ad orientem conversus; ad ortum vergit; ad orientem
pertinet, spectat; orienti oppositus; orienti objectus est. USUS: Aretium
versus castra movit.
2. VERSŬS, ūs, m. _Vers_. SYN. Carmen. EPITH. Malus, pervagatissimus,
seminator malorum. Alterni, delicatissimi, elaborati, heroici, hexametri,
obscœnissimi, ornatissimi, optimi, veteres, usitati. USUS: 1. Historiam
versibus scripsit. Multi in eum versus facti, confecti. Magna felicitate
versus fundit, texit, componit. Hominum flagitia delicatissimis versibus
expressit. 2. (Linea, VULG.), _ligne_ (_d’écriture_). Multos versus uno
spiritu pronuntiare. Venio nunc ad transversum extremæ epistolæ tuæ
versum, versiculum.
VERSŪTĒ, _Adroitement_, _habilement_; _avec supercherie_. SYN. Callide,
vafre, malitiose, subdole, subtiliter. Cf. Astute.
VERSŪTUS, a, um, _Qui sait se retourner_; _habile_, _adroit_; _rusé_,
_fourbe_. SYN. Callidus, malitiosus, multiplex. USUS: Versutum appello,
cujus mens celeriter versatur. Versutum et solers ingenium. Malitia est
versuta et fallax nocendi ratio. Cf. Simulator, Astutus, Callidus.
VERTENS, tis, omn. gen. cum anno, mense, _L’année_, _le mois qui court_,
_le courant de l’année_, _du mois_. SYN. Circumactus, completus. USUS:
Anno vertente; intra finem anni vertentis, _avant la fin de l’année
courante_.
VERTEX, ĭcis, m. _Le pôle céleste_. SYN. Polus. EPITH. Celsus, extremus,
summus. USUS: 1. Duo quasi cinguli terræ, cœli verticibus subnixi. 2.
Summa pars, _sommet_, _faîte_, _cime_. Vertex montis. Ab imis unguibus ad
summum verticem, _des pieds à la tête_.
VERTO, is, ti, sum, ere, a. _Tourner_, _faire tourner_, _détourner_. SYN.
Converto, vario, muto. USUS: 1. Vertere stilum in tabulis suis. Vertit
se fortuna. Vertit hic rationem, fingit, quod probare non potest. 2.
Converto, dirigo iter, _tourner_, _se tourner_. Terga vertere hostibus.
Romam se vertit. 3. Transfero, _traduire_. Vertere Platonem Latine. 4.
Commuto, _changer de patrie_, _s’exiler_. Solum vertere exilii causa.
5. Tribuo, do, _reprocher_, _faire un crime à qqn de_. Vitio, crimini
aliquid alicui vertere. 6. Recipio me, confugio, _se tourner_, _se
réfugier_. Quo se verteret, non habebat. 7. Sum, _être (dans tel ou tel
état)_, _rouler_, _reposer_. In hoc res tota vertitur. In tua voluntate
negotii summa vertitur. 8. Succedo, cedo, _avoir telle ou telle issue_.
Id consilium ut tibi bene vertat, opto. Id in bonum uni, alteri in
perniciem vertit. Res in contrarium vertit, _l’affaire a mal réussi_.
9. Perdo, pessum do, everto, _tourner_, _changer (en mal)_. Cum multa
fecisset egregie, ad extremum omnia vertit. 10. Traho, rapio, _détourner
(à son profit)_. Ex illa pecunia maximam partem ad se vertit. 11. Vertor,
_devenir_. Libertatem aliorum in suam vertisse servitutem conquerebantur,
_il se plaignaient que la liberté d’autrui fut devenue pour eux une cause
de servitude_.
VĔRUM, _Mais_. SYN. Sed.
VĒRUMTĂMEN, _Cependant_. SYN. Sed tamen. USUS: Optabam, verumtamen non
audebam.
VĒRUS, a, um, _Vrai_, _véritable_, _réel_. SYN. Sincerus, certus, non
fucatus, germanus; solidus, justus, expressus. )( Falsus, fucatus,
adumbratus, simulatus. USUS: Respicere quidquid in quaque re verum sit.
Licet enim verum dicere, loqui. Si verum scire vis. Inter hunc et illum,
Numidicum verum ac germanum Metellum multum interest, _le vrai Métellus_,
_Métellus en personne_. Justa, solida veraque gloria. Sed nos veri juris
solidam expressamque imaginem nullam tenemus. Verissima illa et velut ex
oraculo Delphico edita existima. Cf. Veritas.