PŬER, ĕri, _Jeune enfant_, _garçon_; _esclave_, _serviteur_. SYN.

Puerulus, filius; infans; servus. EPITH. Acerbus; carus et jucundus,

clarus et nobilis; conscius, egregius, fatuus et non gravis, non

continens, festivus, formosus, non grandis, humanissimus, infans,

insignis, miser, modestissimus, suavissimus, nobilis, optimus, parvulus,

parvus, patrimus, matrimus, prætextatus, pulchellus, pulcherrimus,

sapientior, suavis, amans alicujus, supplex, teter et fœdus. Pueri

delicati, festivi, formosi, ingenui, lepidi, regii, symphoniaci, venales.

PHRAS. A puero, _dès l’enfance_. A teneris unguiculis, ab ineunte

ætate; a primis temporibus ætatis nostræ; inde usque a toga pura; ab

incunabulis; jam inde usque a pueritia; a parvo; a puero parvulo;

ab adolescentulo; ab adolescentia; ab ineunte adolescentia; a prima

adolescentia; a primo tempore ætatis; ab ineunte pueritia, a primo

tempore adolescentiæ; a teneris; a pueris; a parvis; a primæ ætatis

initio. USUS: His pueris nihil potest esse festivius. Infirma ætate puer

imbecillaque vi mentis. Artes quibus a pueris dediti fuimus.

PŬĔRĪLIS, e, gen. com. _D’enfant_, _enfantin_, _puéril_. USUS: Ætas,

exercitatio, delectatio, species puerilis.

PŬĔRĬLĬTER, _En enfant_, _comme les enfants_, _naïvement_. SYN. Stulte.

PŬĔRĪTĬA, æ, f. _Enfance_, _bas âge_. SYN. Primum tempus ætatis, ætas

puerilis, prima ætatula, ætatis tirocinium, pueriles anni. EPITH.

Extrema, iners, petulans. USUS: A pueritia mihi cognitus es. Cf. Puer.

PŬĒRŬLUS, i, m. _Petit garçon_. SYN. Pusio.

PŬGIL, ĭlis, m. _Athlète qui lutte avec les poings_, _au ceste_, _au

pugilat_. SYN. Athleta. EPITH. Olympionices, cupidus olympiorum,

inexercitatus.

PŬĬLĀTĬO, ōnis, f. _Pugilat_. _Syn._ Pugilum exercitatio. USUS:

Pugilatio, luctatio.

PŬGĬO, ōnis, m. _Poignard_, _stylet_. SYN. Gladius brevis, sica. EPITH.

Cruentus, plumbeus, præsens, stillans.

PUGNA, æ, f. _Combat_, _lutte_, _rencontre_, _bataille_. RAD. a pugnus:

veteres ante armorum usum pugnis certabant. SYN. Prœlium, certamen.

EPITH. Acerrima, calamitosa, equestris, gladiatoria, incredibilis,

mala, navalis. Pugnæ innumerabiles, maximæ, præclarissimæ, mirificæ,

pedestres. PHRAS. 1. Pugnam indicere in certum diem, _fixer le iour du

combat_. Certum pugnæ diem constituere; pronuntiare prœlium in certum

diem. 2. Ad pugnam elicere hostem, _provoquer l’ennemi au combat_.

Ad pugnam evocare; ad prœlium, pugnam elicere; tumultuoso et minaci

genere pugnæ hostem excire; hostem prœlio lacessere; pugnam, prœlium

ciere. 3. Pugnam tentare, _engager la bataille_. Prœlio belli fortunam

experiri; pugnæ copiam et potestatem hostibus facere, ire in pugnam;

certamen tentare, experiri; dimicationem subire; pugnam subire; aleam

universi certaminis adire, subire; in certamen descendere; certamen

inire; rem prœlio committere. 4. Pugnam ordiri, _commencer le combat_.

Pugnam capessere, manus conserere; certamen contrahere; armis congredi;

prœlium inire; incipere, conserere; in prœlium ruere, ad certamen copias

agere; signa conferre; arma conferre. 5. Pugnam facere, _combattre_.

Acie decernere, dimicare acie; æquo campo collatisque signis certare;

prœlium facere, edere, committere; decertare prœlio; prœlio contendere;

confligere; pugnam facere, committere; pugnam edere; ad manus venire;

armis contendere, disceptare. 6. Pugnis minoribus præludere, _préluder

par de petites actions_. Parva sed frequentia certamina serere,

conserere, facere, miscere; parvis certaminibus in summam totius spei

proludere; levia prœlia facere; procursationes leviaque certamina inire;

parvulis prœliis, minutis prœliis, pugna velitari; procursationibus cum

hoste contendere, concurrere, discrimen universi belli experiri. 7.

(Pugnam decretoriam facere, VULG.), _livrer une bataille décisive_. In

discrimen summæ rerum pugnare; ad universæ rei dimicationem venire; ab

ultima spe dimicare; in summam totius spei decertare; aleam universi

certaminis jacere, subire; discrimen universi belli uno prœlio facere.

8. Pugna jam incipit, _le combat commence_. Hæret jam acies collato

pede; undique jam pugna se movet; certamen accenditur, contrahitur;

exardescunt prœlii initia. 9. Pugna adhuc anceps est, _l’issue du combat

est encore incertaine_. Communis adhuc Mars est belli et fortuna necdum

discrimen facit, qua datura sit vires; Marte adhuc incerto et dubia

victoria pugnatur; pugna utrinque æquis adhuc stat viribus; æquo adhuc

Marte nusquam inclinante victoria dimicatur; æquatum omnium periculum,

æquata dimicatio; pari adhuc Marte certatur; æquo prœlio concurritur,

disceditur. 10. Pugna quæ jam paulo erat lentior, iterum ingravescebat,

_le combat qui s’était ralenti recommençait de nouveau_. Pugna, quæ

jam laxabatur, senescebat, iterum recruduit, exarsit; renovatum,

redintegratum, restitutum est prœlium. Cf. Certamen, Prœlium. USUS: Pugnæ

locum quærere. Pugnam ciere. Ad pugnam procedere. In pugnam procurrere.

Pugnam pugnare, _combattre_. Pugna laxata est, remisit, inclinata est,

senuit, _le combat s’est ralenti_. Pugnam extendere, extrahere; in

noctem conjicere; in noctem deducere, _prolonger le combat jusqu’à la

nuit_. Pugnam detrectare; pugnam aliis delegare et eventum in virtute

aliena ponere, _refuser le combat, le renvoyer à d’autres_. A pugna suos

prohibere, continere, cohibere, _empêcher ses soldats de combattre_.

Pugnam iterare, _recommencer la lutte_. Pugnam nox diremit, _la nuit

mit fin au combat_. Pugna superiorem discedere, _être vainqueur_. Æquo

Marte e pugna discedere, _balancer la victoire_. Pugna prœlio inferiore

discedere; adversum prœlium facere, _être vaincu_. Denuo in pugnam

succedere, _retourner de nouveau au combat_.

PUGNĀCĬTER, _Obstinément_, _opiniâtrément_. SYN. Pertinaciter. USUS:

Pugnacissime defendere suam sententiam.

PUGNĀTOR, ōris, m. _Combattant_, _guerrier_. EPITH. Maximus,

consideratus, lentus. USUS: Fortissimi quique pugnatores cecidere.

PUGNAX, ācis, omn. gen. _Belliqueux_, _guerrier_. SYN. Bellicosus,

pertinax. USUS: Centurio pugnax et lacertosus. Oratio pugnax et

contentiosa. Perpugnax in disputando.

PUGNO, as, avi, atum, are, n. _Combattre_, _lutter_; _n’être pas

d’accord_. SYN. Dimico, certo, depugno, congredior; contrarius sum. ADV.

Acriter, apertissime, cominus in acie, contra; magnopere, mirabiliter,

mirifice, periculose, simulate, vehementer, vere. PHRAS. Pugnatum est

acerrime, _on combattit avec acharnement_. Tumultuoso et minaci pugnæ

genere exercitus hostis, cui potius in aciem descendere visum, quam

inclusus de tectis mœnibusque decertaret; manus consertæ cominus cum

hoste, signa collata, tandem ad universæ rei dimicationem ventum est;

pugnam capessivere duces, suisque ipsi corporibus miscuere certamina; jam

ad manus, ad gladios, ubi Mars est atrocissimus, ventum; aliquoties æquo

campo collatisque signis certatum; infestis semper cuspidibus, infestis

animis concursum; anceps prœlium multos utrinque et fortissimum denique

absumpsit. Ubi ferro decernere visum, coorti omnes in pugnam, equestri

inprimis prœlio contendere; peditum ibi acies ingenti vi conflixit,

desideratis hostium quinque facile millibus, quos cruenta ex pugna

sustulit. Procursationes primum leviaque certamina vario eventu inita;

acie deinde decernere visum, sed inclinante in neutram partem victoria,

cruenta pugna denique depugnatum est. Tumultuario prœlio ac procursu

magis militum, quam ex parato aut jussu imperatorum atrox dimicatio fuit;

hostes denique ingenti cæde prostrati sunt. Cf. Pugna, Prœlium, Certamen,

Certo. USUS: 1. Pacem accipere malui, quam pugnare. Hæc inter se Stoici

cum Peripateticis pugnant. 2. Curo, contendo, _tâcher d’atteindre un

but_, _s’efforcer d’arriver à_, _d’obtenir que_... Illud pugna et

enitere. Hoc non magnopere pugno. 3. Oppugno, repugno, contrarius sum,

_se contredire_. In oratione tecum pugnas.

PUGNUS, i, m. _Le poing_. USUS: Pugnis et calcibus conscindere aliquem;

verbis inter se et pugnis contendere. Pugnis, calcibus, morsu, unguibus

certare. Pugnis cædere, pectere, contundere, percutere; pugnum in os

impingere.

PULCHER, ra, rum, _Beau_. SYN. Formosus, decorus, egregia facie, eximia

specie, formæ præstantia visendus. PHRAS. Adolescens pulcher est, _cet

adolescent est beau_. Adolescens mira quadam suavitate et lepore, summa

formæ dignitate, apta membrorum figura, mira coloris suavitate, insigni

venustate et corporis pulchritudine, forma liberali, facie concinna et

venusta. Scitus adolescens et longe festivissimus æqualium. Adolescens

erat mira specie; eximius pulchritudine; forma excellens, unus ante alios

specie ac pulchritudine insignis; pulchritudine est eximia; est in eo

egregia oris vultusque dignitas; forma præditus est præstanti. Summa est

in eo suavitas oris formæque dignitas; præcipuam laudem habet pulcherrima

corporis forma in eo adolescente; inter multa alia decora, formæ

commendationem habet præcipuam; omnium ætatis suæ multo formosissimus.

Cf. Pulchritudo, Forma. USUS: Suum cuique pulchrum est. Hominem pulchre

noram tam animo deformem, quam pulchrum corpore. Ne pulchrum te ac beatum

putes.

PULCHRE, _Bien_, _joliment_; _très bien_, _à merveille_. SYN. Belle,

decore. USUS: Mihi pulchre est. Pulchre hominem nosco. Pulcherrime ferre

fortunam adversam.

PULCHRĬTŪDO, ĭnis, f. _Beauté_; _excellence_. SYN. Forma, species oris

_aut_ formæ dignitas, forma et species liberalis; venustas. EPITH.

Excellens, formæ muliebris eximia, insatiabilis, mera, recens atque

integra, tanta. PHRAS. Lucretia erat eximia pulchritudine, _Lucrèce était

très belle_. Incredibili venustate, gratia, decore formæ dignitate;

bellissima erat specie; efflorescebat in Lucretia mira coloris suavitas

candorque eximius; una erat longe ante alias specie ac pulchritudine

insignis; eximia erat corporis specie ac decore; Lucretia forma notissima

et castimonia matrona; ætatis suæ feminas pulchritudine supergressa;

luculenta ac festiva femina et pulchritudinis omnis exemplar erat

Lucretia. Cf. Forma. USUS: Pulchritudo corporis, apta compositione

membrorum movet oculos et delectat. Virtus tantam habet pulchritudinem ac

splendorem, ut nulla species excogitari possit ornatior.

PULLĀRĬUS, ĭi, m. _Celui qui donne à manger aux poulets sacrés et qui

prédit l’avenir d’après la manière dont ils mangent_. USUS: Oblata est

religio pullariorum admonitu.

1. PULLUS, a, um, _Foncé_, _brun_, _noirâtre_. SYN. Ater, atratus, niger.

USUS: Vestis tota pulla.

2. PULLUS, i, m. _Petit d’un animal_; _pari_, _poulet_. EPITH.

Columbinus, milvinus, saturi. USUS: Attulit in cavea pullos.

PULMENTUM, i, n. _Mets_. SYN. Obsonium.

PULMO, ōnis, m. _Poumon_. USUS: In pulmonibus inest raritas quædam et

similis spongiis mollitudo, ad hauriendum spiritum aptissima.

PULPĀMENTUM, i, n. _Mets_; _princip_. _viande_, _ragoût_. SYN. Cibus

lautior. USUS: Mihi pulpamentum fames est.

PULPĬTUM, i, n. _Estrade_, _tréteaux_; _chaire_, _tribune_. SYN. Locus

ante scenam editior, suggestum.

PULS, pultis, f. _Bouillie de farine_, _de légume_, _purée_. USUS: Offa

pultis.

PULSĀTĬO, ōnis, f. _Action de frapper_, _coups_. SYN. Verberatio.

PULSO, as, avi, atum, are, a. _Pousser_, _frapper_, _ébranler_. SYN.

Verbero, percutio. ADV. Vehementius, extrinsecus. USUS: Pueri tui modo me

pulsabant. Januam pulsare.

PULSŬS, ūs, m. _Choc_, _secousse_, _ébranlement_. SYN. Motus, impulsus,

agitatio. EPITH. Adventitius, alienus, externus, extremus. USUS:

Intermisso impetu pulsuque remorum. Inanimum est quod pulsu agitatur

externo.

PULVĔRŬLENTUS, a, um, _Poudreux_, _couvert de poussière_.

PULVĪNAR, āris, n. _Coussin garni de riches couvertures que l’on plaçait

devant les statues et les autels des dieux_. SYN. Lectus in templo

religionis ergo positus et diis consecratus. EPITH. Sanctissimum. USUS:

Ad omnia pulvinaria deorum supplicatio decreta est.

PULVĪNUS, i, m. _Coussin_, _oreiller_. USUS: Sella cum pulvino rosa

Melitensi farto.

PULVIS, ĕris, m. _Poussière_. SYN. Trita aridaque terra. EPITH. Eruditus,

multus. PHRAS. (Præ pulveribus videri nihil poterat, VULG.), _on ne

pouvait rien voir à cause de la poussière_. Prospectum ademerat pulveris

nubes; ortus ex distantibus locis pulvis, velut nube inducta, omnia

oppleverat; pulveris nubes, quæ ad cœlum ferebatur, prospectum abstulit;

discrimen omne sustulit obducta cœlo nubes pulveris, donec rursum

consideret. USUS: 1. Multus in calceis pulvis. Altior sublatus pulvis

hostis adventum indicabat. 2. Publicum, _carrière_, _arène_. Educere

orationem ex umbratili exercitatione in pulverem, id est, in forum et

curiam, _faire sortir un discours du cabinet dans l’arène_, _c. à d._,

_le prononcer au forum, au sénat_. 3. Pulvis nitratus, _poudre_.

PŪMEX, ĭcis, m. _Pierre ponce_, _employée pour polir les livres_. USUS:

Pumice levi perpolitum. Aquam e pumice postulare, _vouloir tirer de l’eau

d’une pierre ponce_, _c. à d._, _demander à qqn ce qu’il n’a pas_ (PROV.).

PUNCTIM, _En piquant de la pointe_, _d’estoc_ (opp. Cæsim, _avec le

tranchant_, _la taille_). USUS: Hispani punctim magis quam cæsim feriunt.

PUNCTUM, i, n. _Point_; _instant_, _moment_. SYN. Lineæ extremum, quod

magnitudinem nullam habet; momentum; rationum _vel_ quæstionum capita;

suffragia. USUS: 1. Uno puncto temporis tot cædes editæ. Minimis

temporis punctis diligenter utere. Ne punctum quidem temporis oppugnatio

respiravit. 2. Suffragia, _vote_, _suffrage_, _voix_. Quot in ea tribu

puncta tulisti? Punctis singulis honorem colligere. Capita rationum,

_courte proposition_. Minutis interrogatiunculis quasi punctis conficit

quod proposuit, _il arrive à son but par des interrogations concises et

réduites, pour ainsi dire, en un point_.

PUNGO, is, pŭpŭgi, punctum, ere, a. _Piquer_, _percer_. SYN. Ango,

molestiam affero, perstringo, mordeo, stimulo, stimulum admoveo, stimulis

fodio; aculeum relinquo in animo. ADV. Perleviter. USUS: Hunc mihi

ex animo scrupulum evelle, qui me dies noctesque stimulat et pungit,

_délivrez-moi de ce scrupule qui me tourmente nuit et jour_. Pupugit me

tua epistola, _votre lettre m’a fort tourmenté_. Si paupertas momordit,

si ignominia pupugit, spes te sustentet.

PŪNĬO, is, īvi _vel_ ĭi, ītum, ire, a. _Punir châtier_, _infliger

une punition_. RAD. a Pœna. SYN. Castigo, plecto, vindico, ulciscor,

pœna vel supplicio afficio; supplicio constringo; animadverto,

pœnam sumo; mulctam, pœnam, supplicium irrogo; exemplum in aliquem

edo. ADV. Crudelius, levius. PHRAS. 1. Æquum est ut judices reos

severe puniant, _il convient que les juges punissent sévèrement les

coupables_. Animadvertendum est in homines nocentes; severa sit in

nocentes animadversio et castigatio; id agendum est judicibus, ut

pœnas a nocentibus severissimas exigant; improborum audaciam judices

severissimis pœnis comprimere debent; æquum est, ut judices severa de

nocentibus sumant supplicia; ut auctores facinoris ad piaculum noxæ

objiciant; ut pœnas a nocentibus petant, expetant, repetant, quam

gravissimis afficiant; ut manum admoveant nocentibus et pœnas ab iis

quam severissimas judicio persequantur. Æquum est, ut judices reos non

tantum verbis castigent, sed mulcta, vinculis verberibusque coerceant;

severe in nocentes animadvertant; scelera acerrime vindicent; pœnas

nocentibus irrogent; pœnas in sontes capiant. 2. Rei puniantur, _que

les coupables soient châtiés_. Rei scelerum pœnas pendant, dependant,

persolvant; pœnis legibusque judiciorum teneantur; pœnam habeant

sceleribus parem; supplicium de se dent; in pœna sint; pœnas dent suorum

scelerum; plectendi, castigandi, male mulctandi sunt; luant improbi

dignas facinoribus pœnas; supplicium persolvant; digna eorum factis

animadversione afficiantur. 3. Nondum puniti sunt, _ils n’ont pas

encore été punis_. Nondum ad supplicium dati sunt; nondum pœnam suorum

facinorum solverunt; nondum severe satis in illos vindicatum; nihil adhuc

gravius in illos consultum; nondum expiata sunt eorum flagitia; nondum

pœnam habent noxia capita. 4. Satis punimur, _nous sommes assez punis_.

Satis pœnarum subimus, suscipimus, ferimus, sufferimus; satis pœnarum

damus, habemus; satis superque pœnarum pendimus; satis supplicii innoxio

præbemus sanguine; satis pœnarum est, quod in nos constitutum est. Cf.

Pœna. USUS: Sontes, maleficium, peccata punire.

PŪNĪTOR, ōris, m. _Celui qui punit_, _vengeur_. SYN. Ultor, vindex,

exactor supplicii.

PŪPILLA, æ, f. _La pupille de l’œil_. USUS: Feminæ visu nocent, quæ

duplicem pupillam habent.

PŪPILLUS, i, m.; a, æ, f. _Enfant, qui n’a plus ses parents_, _orphelin_,

_orpheline_, _pupille_. SYN. Impuber, qui desiit esse in patris

potestate. _Epith._ Infans. USUS: Pupillum fraudare, cujus ætatem et

solitudinem, etiam si tutores non essent, defendere prætor debuit.

PUPPIS, is, f. _L’arrière du vaisseau_, _la poupe_. SYN. Pars navis

posterior. )( Prora. USUS: Gubernator sedens in puppi. Convertere navem

ad puppim.

PŪRĒ, _Purement_, _innocemment_. SYN. Caste simpliciter, candide. USUS:

Quiete, pure, eleganter acta ætas.

PURGĀTĬO, ōnis, f. _Justification_; _purgation_. SYN. Satisfactio,

excusatio. USUS: Inedia, purgationibus, vi morbi consumptus. Purgatio

est, cum factum conceditur, culpa removetur.

Purgātōrĭum, ĭi, n, _Purgatoire_. PHRAS. 1. Locus et regio apud inferos,

in quo elapsi e coporibus humanis piorum animi, antequam in beatorum

sedes transferantur, salutarium flammarum ignibus lustrantur et

perpoliuntur. Locus expiandis post mortem peccatis destinatus. Animorum

vitas noxas expiantium post mortem sedes. Locus ubi contracta piacula

per ignem expiantur a morte. Piacularis animorum carcer. Piacularia

demortuorum stativa. Piaculares, purgantes post mortem flammæ. Locus

ubi contractæ per vitam animorum labes acerba sed salutari expiatione

absterguntur. Pœnæ piaculares, quas solutæ corporibus animæ luunt,

persolvunt. 2. (Liberare animas ex purgatorio, VULG.), _délivrer les

âmes du purgatoire_. Expiatas lustrali igne animas cruciatibus eximere;

ex piacularibus ignibus animas ad æterna gaudia transferre; addictos

piacularibus flammis animos ad cœlum evehere; animos e piaculari carcere

ereptos in libertatem asserere; lustralibus flammis eripere animas, quæ

admissas in hac vita noxas illo in igne expiant.

PURGO, as, avi, atum, are, a. _Rendre pur_, _purifier_, _purger_,

_nettoyer_. SYN. Expurgo; excuso. ADV. Diligenter, præcipue. PHRAS.

(Purgare, VULG.), _purger_. Humores noxios extrahere, medicamentis

abigere, discutere, dissipare; purgatione alvi, alvi ductione uti;

purgare alvum, laxare, solvere, mollire; alvum ciere, medicamentis

citare, movere. USUS: l. Alvum purgare. Educ tuos tecum, purga urbem. 2.

Excuso, defendo, culpa libero, _laver d’une accusation_; _justifier_,

_disculper_. Purgavit se mihi per litteras de negligentia scribendi. Cf.

Excuso, Causor.

PURPŬRA, æ, f. _Pourpre_. EPITH. Demissa ad talos, plebeia ac pene fusca.

USUS: Purpura fulget. Regali purpura ornatus.

PURPŬRASCO, is, ere, n. _Se colorer en pourpre_, _prendre une teinte

pourprée_. SYN. Purpureum fieri.

PURPŬRĀTUS, a, um, _Vêtu de pourpre_; _haut dignitaire_. SYN.

Conchyliatus, purpura ornatus. USUS: Illum regnantem, hunc illius

purpuratum crederes.

PURPŬRĔUS, a, um, _De couleur pourpre_, _pourpré_. USUS: Vestis, pallium

purpureum.

PŪRUS, a, um, _Pur_, _sans tache_, _sans souillure_, _innocent_. SYN.

Mundus, castus, inviolatus, integer, nitidus. )( Concretus, crassus.

USUS: Castus animus et purus, omni admistione corporis liberatus, _l’âme

pure et sans tache, libre de tout commerce avec la matière_. Mens pura et

integra. Aer tenuis et purus. Nihil in historia dulcius pura et illustri

veritate. Cf. Mundus, Castus.

PUS, pūris, n. _Pus_, _humeur blanche et visqueuse_. SYN. Sanies.

PŬSILLUS, a, um, _Très petit_, _faible_, _insignifiant_. SYN. Parvus,

brevis. ADV. Valde. USUS: Pusilla epistola, liber. Cf. Parvus.

PŪSĬO, ōnis, m. _Petit garçon_. Puerulus.

PUSTŬLA, æ, f. _Pustule_, _cloche_. SYN. Tuberculum in summo cutis

nascens.

PŬTĀMEN, ĭnis, n. _Coupure_, _rognure_; _écales_, _coquilles de la noix_.

SYN. Nucis durior cortex.

PŬTĀTĬO, ōnis, f. _Action de couper_, _d’élaguer_; _d’émonder les

arbres_. USUS: Putatio vitium et arborum.

PŪTĔO, es, ere, n. _Puer_, _sentir mauvais_, SYN. Male oleo. Cf. Fœtor.

PŬTĔUS, i, m. _Puits_. USUS: Haurire aquam de puteo.

PŪTĬDĒ, _Avec affectation_, _avec afféterie_. SYN. Fastidiose, moleste,

inepte, odiose dicere.

PŪTĬDUS, a, um, _Puant_, _qui sent mauvais_; _incommode_,

_insupportable_; _affecté_, _exagéré_. SYN. Odoris mali, male olens,

insuavis, molestus, gravis, fastidiosus. USUS: Hæc molesta fortasse tibi

et putida videntur. Cf. Odiosus.

PŪTO, as, avi, atum, are, a. _Penser_, _croire_, _juger_, _être d’avis_;

_apprécier estimer_. SYN. Reor; sentio, censeo, judico, existimo,

æstimo, autumo, mihi persuadeo. ADV. Acute, ad extremum, etiam atque

etiam, falso, plane ita, recte, non valde. PHRAS. 1. Certo putabam, _je

croyais_. In animum induxi; in ea opinione eram; opinio mea ferebat; ea

me opinio tenebat; pro certo habebam; in eam opinionem veni, incidi; in

eam opinionem adductus sum; eam opinionem imbibi; ea opinione imbutus

eram; opinio ea insedit animo. 2. Ut ego puto, _ainsi que je pense_.

Ut mea fert opinio; quantum ego quidem assequi judicio possum; ut ego

equidem sentio; quomodo ego quidem existimo; ut est opinio mea; ut ego

quidem statuo; ut mihi videtur; quantum conjicio; quantum conjectura

consequor. Cf. Opinio, Judico. USUS: 1. Primum illud debes putare, nihil

esse, quod, etc. Pro nihilo putare aliquem. Ego te unum plurimi puto. 2.

Discepto, _débattre_. Rem ipsam putemus. 3. Ineo, conficio, _apurer un

compte_, _le régler_. Putare rationes cum publicanis.

PŬTRĔFĂCĬO, is, fēci, factum, ere, a. _Pourrir_, _gâter_, _corrompre_.

SYN. Corrumpo, dissolvo.

PŬTRESCO, is, cere, n. _Se pourrir_, _tomber en pourriture_. USUS: Sui,

ne putresceret, anima pro sale data est.

PŬTRĬDUS, a, um, _Gâté_, _pourri_. SYN. Rancidus.

PŬTRIS, e, gen. com. _Gâté_, _pourri_. SYN. Putridus, corruptus.

PŬTUS, a, um, _Pur_, _net_, _sans mélange_. SYN. Purus, sincerus.

PYXIS, ĭdis, f. _Boîte pour conserver les parfums, etc._ USUS: Veneni

pyxidem tradere, tenere.

Q

QUA, _Du côté que, par où_; _aussi bien_ ... _que_, _tant_ ... _que_,

_et_ ... _et_. SYN. Partim; qua parte _vel_ ratione. USUS: Qua domini,

qua servi, _et les maîtres_, _et les serviteurs_. Qua itineris, qua

navigationis consilio. Licet mihi vagari, qua volo, _il m’est permis

d’aller où bon me semble_.

QUĀCUMQUE, _Partout où_, _en quelque endroit que_. USUS: Quacumque velis

vagari.

QUĂDRĀGĔNI, æ, a, _Qui sont quarante_. USUS: Quadragena millia.

Quadragesima, æ, f. _Le Carême_. Quadraginta dierum solemne jejunium;

vernum jejunium; quadraginta dies solemnis jejunii; feriæ quadraginta

dierum jejunio nobis statæ ac solemnes; feriæ in quas jejunium majus

nobis constitutum est; hebdomades, quæ anniversarium Christi morientis

memoriam præcurrunt. Cf. Jejunium.

Quadraginta horarum preces, _Prières des quarante heures_. Quadraginta

horarum comprecatio; preces publicæ coram augustissimo Christi Corpore in

horas quadraginta indictæ, extractæ; quadraginta horarum supplicatio ad

sanctissimum Christi Corpus in ara propositum.

QUĀDRANS, antis, m. _Petite monnaie qui valait la quatrième partie de

l’as_. SYN. Quarta pars assis.

QUĀDRANTĀRĬUS, a, um, _Qui coute le quart d’un as_. SYN. Qui quadrante

nummi meret.

QUĀDRĀTUS, a, um, _Carré_. USUS: Quadrato agmine. Triangula illa

Geometrarum et quadrata.

QUĂDRĬENNĬUM, ĭi, n. _Espace de quatre ans_.

QUĂDRĬFĀRĬAM, _En quatre parts_. USUS: Quadrifariam diviso exercitu.

QUĂDRĪGÆ, ārum, f. pl. _Attelage de quatre animaux_; _quadrige_. SYN.

Rheda quatuor equis tracta. EPITH. Poeticæ, pomeridianæ. USUS: Bruti

adolescentia per medias laudes, quadrigis vecta.

QUĂDRĪGĀRĬUS, garĭi, m. _Cocher de quadrige_. SYN. Qui quadrigas agitat.

QUĀDRĬJŬGUS, a, um, _Attelé de quatre chevaux_. USUS: Curru quadrijugo

raptari.

QUĂDRĪMUS, a, um, _Âgé de quatre ans_. SYN. Quatuor annos habens.

QUĂDRINGENTI, æ, a, _Quatre cents_.

QUĂDRINGENTĒSĬMUS, a, um, _Quatre centième_.

QUĂDRINGENTĬES, _Quatre cent fois_.

QUĂDRINGĒNI, æ, a, _Qui sont quatre cents_.

QUĂDRĬPARTĪTUS, a, um, _Partagé en quatre_, _quadruple_.

QUĂDRĬRĒMIS, is, f. _Quadrirème_, _galère à quatre rangs de rames_.

QUĂDRO, as, avi, atum, are, a. et n. _Rendre carré_; _convenir_,

_cadrer_, _être séant_. SYN. In quadrum redigo; convenio. ADV. Aperte.

PHRAS. 1. Hæc optime in te quadrant, _cela vous convient parfaitement_.

Hæc in te belle cadunt; ista nullum in hominem aptius, quam in te

conveniunt, accidunt. 2. Calceus quadrat optime, _ce soulier vous chausse

admirablement_. Calceus apte ad pedem _vel_ optime convenit. USUS: Omnia

turpia in hunc hominem quadrant. Hoc ad multa quadrat. Visum est hoc mihi

quadrare ad multa, _cela m’a paru convenir à beaucoup de choses_, _c. à

d._, _j’y trouve mon compte de plus du d’une manière_. Cf. Aptus.

QUĂDRUM, i, n. _Carré_, _objet de forme carrée_. USUS: Redigere

sententias in quadrum numerumque, _donner de la proportion et du nombre à

toutes les pensées_. Arripe inconditam alicujus sententiam et dissipatam,

eamque verborum commutato ordine in quadrum redige.

QUĂDRŬPES, ĕdis, omn. gen. _Qui a quatre pieds_; _quadrupède_. SYN.

Bestia. EPITH. Vasta, multæ. USUS: Nihil inter te et quadrupedem

interest, _entre toi et une brute_.

QUĂDRŬPLĀTOR, ōris, m. _Espèce de délateur qui recevait pour prix de

sa délation le quart du bien de l’accusé_. SYN. Index et accusator

publicorum criminum, cui pars quarta cedit bonorum ejus quem detulit.

USUS: Homo omnium quadruplatorum teterrimus.

QUĂDRŬPLEX, ĭcis, omn. gen. _Quadruple_.

QUĂDRŬPLUM, i, n. _Le quadruple_. USUS: Judicium in aliquem in quadruplum

dare, _condamner qqn à fournir quatre fois autant de la chose que la loi

lui ordonnait de fournir_. Quadrupli condemnari, _être condamné à une

amende du quadruple_.

QUÆRO, is, sĭi _vel_ sīvi, sītum, ere, a. _Chercher_. SYN. Scrutor,

vestigo, indago, exquiro, requiro, aucupor. )( Respondeo. ADV. Aliunde,

amplius, aperte, contumeliose, copiosius, curiose de aliquo, diligenter,

extrinsecus, falso, foris, honeste, magnopere, multum diuque, otiose, non

proprie, omnino, privatim, procul, recte, omnino, separatim, sigillatim,

subtilius, usquequaque. Quæri commodius, comparate, communiter,

generatim; obscure, secreto, simpliciter vehementer, maxime. PHRAS. 1.

Undique hominem quæsivi, _j’ai cherché partout un homme_. Hominem oculis

quærebam, voce poscebam, scrutatus sum omnia, circumspexi, lustravi,

perquisivi omnia, neque tamen vestigium illius ullum apparebat. Defessus

sum urbem totam pervestigando; omnia circumcursavi, omnes latebras

perreptavi, ut hominem reperirem. Multum studii posui in perquirendo

homine; quo non ivi, quo non accessi, ut hominem reperirem? perlustravi

omnia, omnes latebras excussi, ut in hominem inciderem. 2. Quærit ubique

gloriam, _il cherche partout la gloire_. Omnes umbras falsæ etiam gloriæ

consectatur; omnem occasionem consectandæ gloriæ aucupatur; totus

est in captanda populari aura. Cf. Gloria. USUS: 1. Rem mercaturis

faciendis honeste quærere. 2. Interrogo, percunctor, sciscitor. Multa

ex eo quæsivi. 3. Quæstionem habeo, _faire un enquête judiciaire, une

instruction_. More majorum de servis in dominum quærere non licet.

Quærere de cæde, de repetundis. Cf. Indago, Aucupor, Inquiro.

QUÆSĪTOR, ōris, m. _Celui qui cherche_; _celui qui instruit une affaire_,

_juge instructeur_. SYN. Judex, prætor, qui judicium exercet, qui præest

quæstioni rerum capitalium, cognitor causarum capitalium. EPITH. Æquus,

gravis, firmus. USUS: Hunc quæsitorem et judicem fugiebant.

QUÆSO, _Je vous prie_. SYN. Obsecro, amabo te, rogo, peto. ADV.

Magnopere, maximopere. USUS: Quæso, quid mihi faciendum? quid consilii

das? quid agendum suades?

QUÆSTĬO, ōnis, f. _Action de chercher_; _recherche_, _étude_,

_information_, _question_. SYN. Controversia, dubitatio, disceptatio.

EPITH. Absoluta, acerrima, communis, definita, constituta, diffusa,

ficta, incorrupta, infinita, iniqua, integra, judicialis, legitima,

magna; nova, obscura, periculosa, perdifficilis, perpetua, plena

catenarum, publica, pulcherrima, necessaria, superior, tota. Quæstiones

crudelissimæ, maximæ, minimæ, salutares, naturales, perpetuæ, remotæ,

universæ, modicæ et paucæ. PHRAS. 1. Non est quæstio de hoc, _il n’est

pas question de cela_. Non id agitur, non id quæritur; non venit

in quæstionem; non vocatur in controversiam istud. Hac de re non

disceptatur, non quæritur, non contenditur; non est controversia; non

versatur id in quæstione. 2. Hic occurrit difficilis quæstio, _ici

arrive une question, un problème difficile_. Exsistit, oritur, nascitur

hoc loco difficilis quæstio; acriter hoc loco disceptatur inter doctos;

quæstio hac de re perdifficilis sapientum torquet ingenia; hic vero

non parva contentio est inter doctos; incidit hoc loco res controversa

et plena dissensionis inter doctos. USUS: 1. Aliquid in quæstionem ac

disceptationem vocare. Id in quæstione versatur. Quæstionem ponere,

afferre, movere; quæstionem explicare, enodare, dissolvere. In quæstionem

venit; in quæstione est. (Est quæstio de nomine, VULG.), _ce n’est qu’une

question de mot_. Omnis contentio est in verbi controversia posita.

2. Forensis inquisitio criminis, _enquête publique_, _judiciaire_;

_instruction criminelle_. Quæstionem de injuria a judice postulare.

Quæstionem decernere, constituere. Quæstionem habere, exercere de

perduellione; in caput alicujus de furto quæstionem habere.

QUÆSTOR, ōris, m. _Questeur_, _magistrat romain_. SYN. Ærarii et pecuniæ

publicæ præfectus. EPITH. Ædilitius, bonus, custos pecuniæ, dignus,

infirmus et inops, levis, libidinosus, optatior, salax, sordidior,

urbanus.

QUÆSTŌRĬUM, ĭi, n. _Demeure du questeur_. SYN. Domus quæstoris.

QUÆSTŌRĬUS, a, um, _De questeur_, _appartenant au questeur_. USUS: Vis,

comitia quæstoria.

QUÆSTŬŌSUS, a, um, _Âpre au gain, intéressé_; _avantageux_, _utile_. SYN.

Qui quæstum facit, et ex quo quæstus capitur. USUS: Homo quæstuosus;

mercatura, prædia.

QUÆSTŪRA, æ, f. _Dignité_, _fonction de questeur_, _questure_. SYN.

Quæstoris munus. EPITH. Funesta, grata et clara, hereditaria, nefaria,

tota.

QUÆSTŬS, ūs, m. _Acquisition_, _gain_, _profit_. SYN. Lucrum, compendium,

commodum, emolumentum. EPITH. Domesticus, paternus, fecundus, uber,

totus, campestris, forensis, frumentarius, honestus, concessus,

illiberalis, sordidus, immortalis, improbissimus, judiciarius, magnus,

maximus, mediocris, nocturnus, precarius, quotidianus, turpis et odiosus.

Illiberales et sordidi, immanes, immensi et intolerabiles, improbissimi,

liberales, magni et uberes. PHRAS. Ubique quæstum suum spectat, _il

cherche partout son avantage_. In re qualibet privatas utilitates,

compendia, emolumenta, commoda sua spectat; suo privato compendio servit;

quæstu suo, suis commodis omnia metitur; omnia refert ad utilitates et

privata commoda; ex re qualibet, imo vel ex incommodo alieno occasionem

petit; occasionem crescendi sibi datam censet; omnia quæstus ac compendii

sui causa facit; res omnes quæstui habet. USUS: Rempublicam quæstui

habet. Quibus fides, decus, pietas, postremo honesta atque inhonesta

omnia quæstui sunt, _qui trafiquent de tout, bonne foi, honneur, etc._

Nullum in amicitia tua facio quæstum, _je ne gagne rien à votre amitié,

je n’en retire aucun avantage_. Quæstui deditum esse, _n’avoir que le

gain en vue_. In quæstu relinquere pecuniam, _laisser son argent à

intérêt_, _le laisser travailler_. Cf. Lucrum, Commodum.

QUĀLIS, e, gen. com. _Quel_, _de quelle nature_, _de quelle sorte ou

manière_. SYN. Cujusmodi, qui, quod genus. USUS: Qualis sit status rerum,

inde cognosces. Quid hominis et cujusmodi, qui vir sit qualisque, nescio.

QUĀLISCUMQUE, qualecumque, gen. com. _Quel qu’il soit, tel......tel_.

SYN. Qualis is cumque, cujusmodicumque, cuicuimodi, cujus modi,

cujuscemodi, cujusquemodi.

QUĀLĬTAS, ātis, f. _Nature_, _qualité_, _propriété_. USUS: Qualitatum

aliæ sunt principes, aliæ ex iis ortæ.

QUAM, _Que_. USUS: 1. Cum Ante, Post, etc. Duobus ante sæculis, quam

Plato floreret. Tertio post die quam veneram. 2. Cum comparativo,

_plus.... que_. Sed hoc majus est, quam ut a te postulem. Vehementior

dolor, quam ut ferri possit. Suscipere plus, quam quantum præstare

possis. 3. Cum Possum et Superlativo, _le plus.... que_. Dico ergo, quam

possum, maxima voce. Nidos quam mollissimos struunt aves. 4. Contra,

quam, _autrement que_, _non comme_. Supra, quam, _plus que_. Contra

faciunt quam pollicentur, _ils agissent autrement qu’ils ne promettent_.

Supra fere quam fieri possit, _plus qu’il n’est possible_. 5. _Pro_

Valde, _beaucoup_, _fort_, _grandement_. Sunt vestrum quam multi. Sane

quam gaudeo. Quam volueris, multa dicam. Oratio quam elucubrata.

QUAMDĬU, _Aussi longtemps que, tant que_; _(avec interr.) combien de

temps?_ SYN. Dum, quantum, quoad, quousque, usque dum, quem ad finem?

USUS: Quamdiu nos furor iste tuus eludet? Quamdiu potuit, tacuit, _tant

qu’il l’a pu, il s’est tu_.

QUĂMŌBREM, _Pour quelle raison_, _par quel motif_, _pourquoi_. SYN.

Quare, quid ita, cur, quo. USUS: Quamobrem ita statuas velim.

QUAMPRĬMUM, _Au plus tôt_, _le plus tôt possible_. SYN. Primo quoque

tempore, quam mox, nulla mora, quam maturissime, e vestigio, sine

cuncatione, abjecta omni mora.

QUAMVIS, _Autant que tu voudras_; _quoique_, _bien que_. SYN. Quantumvis,

quanquam, licet, etsi, tametsi.

QUANDO, _Quand_, _en quel temps_, _à quelle époque_. SYN. Cum, ubi;

ecquando. USUS: 1. Quando tandem? 2. Cum, quia, quoniam, quandoquidem,

postquam, _quand_, _lorsque_, _puisque_, _vu que_. Quando te video ita

desiderare, obsequar voluntati tuæ.

QUANDŌCUMQUE, _En quelque temps que_, _toutes les fois que_, _dès que_.

SYN. Quocumque tempore.

QUANDŌQUE, _Quand_, _lorsque_; _un jour_, _quelque jour_. SYN. Aliquando.

QUANDŌQUĬDEM, _Puisque_, _vu que_, _comme_. SYN. Nam, quia. USUS: 1.

Quandoquidem potes, fac promissa. Quandoquidem honestum ipsa virtus est.

Quandoquidem tu istos oratores tantopere laudas, _puisque tu exaltes tant

ces orateurs_. Quandoquidem apud te nec auctoritas senatus, nec ætas mea

valet, _puisque rien n’a de pouvoir sur toi, ni l’autorité du Sénat, ni

mon âge_.

QUANQUAM, _Quoique_, _bien que_, _encore que_. SYN. Tametsi, etsi,

scilicet, quamvis. USUS: Quanquam ea verba satis sunt impropria.

QUANTOPĔRE, _Combien_, _à quel point_. )( Tantopere. USUS: Non tantopere

desiderabam, quantopere nunc delector.

QUANTŬLUSCUMQUE, quantulacumque, quantulumcumque, _Quelque petit

que_, _si petit que_. USUS: Quantulum id cumque tibi est. De hac mea,

quantulacumque est, quæritis, _sur mon talent, quelque faible qu’il soit_.

QUANTUM, _Combien_; _que_. SYN. Quam, ut maxime, quatenus. PHRAS. Enitar

quantum possum, _je ferai tout mon possible_. Qua licebit; quoad fieri

poterit; pro virili parte enitar; quam potero, studiosissime, quoad res

patietur, contendam; operam dabo et quam dignum est amicitia nostra,

elaborabo; laborabo, quantum maxime potero; quantum in me erit; quantum

in me situm est, adnitar. USUS: Quantum ex illo cognovi. Quantum est in

occasione, celeritate. Laborabo, quantum possum maxime.

QUANTUMVIS, _Autant qu’on voudra_; _quoique_, _bien que_. SYN. Licet,

quamvis.

QUANTUS, a, um, _Que grand_, _combien grand_. USUS: Dixi tanta

contentione, quantum forum est, _autant... que_. Ignoras quæ, qualis et

quanta sit vis amicitiæ. Quanti quanti, _à quelque prix que ce soit,

coûte que coûte_. Sed quanti quanti, bene emitur quod necesse est.

QUANTO, _Plus.... d’autant plus que_. SYN. Quo. USUS: Quanto magis

philosophari delectabit.

QUANTUSCUMQUE, quantacumque, quantumcumque, _Quelque grand que_, _si

grand que_. USUS: Totum hoc, quantumcumque est, tuum est.

QUAPROPTER, _C’est pourquoi_. SYN. Quare, quamobrem, quocirca. USUS:

Quapropter vos oro judices.

QUĀQUĀVERSUS, _De tous côtés_.

QUĀRE, _Pourquoi_, _pour quelle raison_, _par quel motif?_ _c’est

pourquoi_. SYN. Quamobrem, quapropter, ex quo. PHRAS. Quare id consilii

cepisti? _Pourquoi avez-vous pris cette résolution?_ Quem in finem? quid

erat, quod ita statueres? Ut quid, quid ita, quam ob causam ita apud te

constituisti; quid erat, quamobrem; quid accidit, cur ista velles? Quibus

rebus adductus, quid erat causæ, cur ita potissimum velles? Quo tandem

nomine ita consuluisti? Qua gratia, quid erat, quapropter ita statueres?

Quid tibi isthoc in mentem venit? Qua de causa, quibus de causis id

consilium suscepisti? USUS: 1. Quare istud restat. 2. Cur? Quare hoc

negasti? 3. ADV. _Pour que_, _afin que_. Permulta sunt, quæ dici possunt,

quare intelligatur, etc., _il y a beaucoup de choses à dire pour faire

comprendre, etc._

QUARTĀNA, æ, f. _La fièvre quarte_. USUS: In quartanam conversa est vis

morbi.

QUĂSI, _Comme si_. SYN. Tanquam, quodammodo, perinde ac si. PHRAS.

Negotium tuum, quasi rem meam procurabo, _je m’occuperai de vos affaires,

comme si elles étaient les miennes_. Tanquam mea res esset; perinde quasi

de me ageretur? velut meam causam tractabo. Negotium tuum, instar rerum

mearum, mearum rerum modo curabo; non secus ac res meas curabo; mearum

rerum similem curam de tuis negotiis geram; sic tuam causam agam, ut

si _vel_ quasi si meam tuendam susciperem. USUS: Quasi desperatos eos

relinquamus. Quasi in extrema pagina, _presque à la fin de la page_.

QUASSĀTUS, a, um, _Ébranlé_, _fracassé_. SYN. Fractus, debilitatus.

QUĂTĔFĂCĬO, is, fēci, factum, ere, a. _Ébranler_, _affaiblir_. SYN.

Concutio. USUS: Nullo præsidio quatefeci Antonium.

QUĀTĔNUS, _Jusqu’où_, _jusqu’à quel point_. SYN. Quantum (finis,

termini, mensuræ ratione). USUS: 1. In omni re videndum et statuendum

est, quatenus. Id videamus, quatenus amor in amicitiis progredi debeat.

2. Quod attinet, ex ea parte, quo, qua in parte, _dans quelle mesure_.

Advertendum est, quatenus sermo delectat. Accipio excusationem ex ea

parte, quatenus, etc.

QUĂTER, _Quatre_. Quaterdecies, _quarante fois_.

QUĂTERNI, æ, a, _Qui sont quatre à quatre_. USUS: Quaternos denarios in

singulas vini amphoras exegit.

QUĂTĬO, is, quassum, tere, a. _Secouer_, _agiter_. SYN. Quatefacio.

USUS: Est in animis tenerum quiddam, quod ægritudine, quasi tempestate

quatiatur.

QUĂTRĬDŬUM, i, n. _Espace de quatre jours_. USUS: Quatridui abest.

Quatriduo ante venit.

QUĂTŬOR, _Quatre_. PHRAS. 1. Quatuor anni tempora, _les quatre saisons

de l’année_. Quadripartitæ temporum commutationes; annuæ commutationes

temporum. 2. _Les quatre-temps._ Stati per quatuor anni tempestates

jejunio dies; quadripartita per annum jejunia per leges instituta.

QUĂTŬORDĔCIM, _Quatorze_.

QUĂTŬORVĬRI, ōrum, m. pl. _Collége de 4 magistrats romains chargés de

surveiller la voie publique_.

QUĂTŬORVĬRĀTŬS, ūs, m. _Quatuorvirat_, _charge de quatuorvir_.

QUE, encl. _Et_. SYN. Ac, atque, et. USUS: Quique optime dicunt, quique

faciunt.

QUĔMADMŎDUM, _Comment_, _de quelle manière_. SYN. Ut, ita ut, perinde ut,

sicut. USUS: 1. Interrog. Exquire, quemadmodum se nunc gerat. 2. Quomodo,

qua ratione, qua via, relat. Semper providi, quemadmodum salvi esse

possemus, _comment nous pouvions être sauvés_. Cf. Sicut.

QUĔO, is, quĭi et quīvi, quĭtum, quire, n. _Pouvoir_. SYN. Possum. USUS:

Non queo ad te sine lacrimis scribere. Cf. Possum.

QUERCŬS, ūs, f. _Chêne_. SYN. Arbor querna.

QUĔRĒLA, æ, f. _Plainte_, _grief_. SYN. Querimonia, conquestio,

lamentatio, questus. EPITH. Gravissima, iniquissima, inveterata,

invidiosa, justa, magna, mira, misera, luctuosa, necessaria. Publicæ,

assiduæ, inauditæ, multæ, quotidianæ. USUS: Nunc venio ad querelam et

suspicionem tuam. Querelis quotidianis nihil proficio. Epistola plena

stomachi et querelarum, _lettre pleine de colère et de plaintes_. Cf.

Queror, Lamentatio.

QUĔRĬBUNDUS, a, um, _Qui se plaint_, _plaintif_, _gémissant_. SYN.

Lamentabilis.

QUĔRĬMŌNĬA, æ, f. _Plaintes_, _regrets_, _douleur exprimée_. SYN. Querela

lamentatio. EPITH. Communis, justa, magna, quotidiana, ficta, libera.

QUĔROR, eris, questus sum, queri, d. _Se plaindre_, _exprimer sa

douleur_, _son mécontentement_. SYN. Conqueror, expostulo, deploro,

querelam _vel_ querimoniam habeo. PHRAS. 1. Jure de te queror, _c’est à

bon droit que je me plains de vous_. Æqua est mea de te expostulatio;

æquitatem querelæ meæ cognoscere ipse potes; jure te accuso; quod in me

commeruisti, justam habet querelam; æquam de te querimoniam habeo. Locus

hic est tecum expostulandi. 2. Omnes querebantur, _tous se plaignaient_.

Plena erant omnia querelarum; lacrimantes questi sunt, dolorem suum nobis

impertiverunt; fremebat urbs tota; querebantur cum luctu et gemitu;

jactabantur tota urbe querimoniæ; querimoniæ de injuriis conventusque

tota urbe habebantur; fuit communis omnium vociferatio deplorantium

querelas suas; tempestas querelarum secuta est. Secuta est comploratio

omnium; concursus plorantium magis magisque augescebat. Primo secretæ

multorum indignationes exaudiebantur, dein ad criminationem et publicam

querimoniam res excessit. Cf. Lamentatio. USUS: Quererer tecum atque

expostularem, _je me plaindrais à toi ou auprès de toi_. Quid est, quod

cum fortuna hoc nomine queri possis? Queri de injuriis aliorum. Multa de

rege questus est.

QUESTŬS, ūs, m. _Plainte_, _gémissement_. SYN. Querela, lamentatio. USUS:

Qui questus, qui mœror inveniri in tanta calamitate potest? _Quelles

plaintes, quels gémissements pourront égaler une si grande infortune?_

Cf. Querela.

QUI, QUÆ, QUOD, _Qui_, _lequel_, _laquelle_. USUS: 1. Qui Platonem

superaret, nullus fuit. Misi, qui hoc tibi nuntiaret. Negat jus ei

esse, qui miles non sit, cum hoste pugnare. 2. Quis, _qui?_ _quel?_

_quelle?_ Qui erit rumor populi si id feceris? 3. Ut, _pour que_. Non

sum tam demens, qui hoc credam. 4. Quia, quoniam, _parce que_, _attendu

que_. Vatem te esse oportet, qui futura prædixeris. Vigilantem enimvero

consulem, qui somnum toto consulatu suo non viderit. 5. Qualis, _qui_,

_quel_. Eum te esse puto, qui esse debes. Qui vir ille fuerit, considera.

QUI? _Comment, de quelle manière?_ SYN. Quomodo? USUS: Qui hoc esse

poterit?

QUĬA, _Parce que_. SYN. Quod. USUS: Nemo dolorem, quia dolor est, amat.

QUĪCUMQUE, quæcumque, quodcumque, _Quel ... que_; _quelque soit_;

_quelque que_. SYN. Quisquis, quivis, quisque.

QUID? _Comment?_ _pourquoi?_ USUS: 1. Quid est cur? Quid pecunia fiet?

Quid ejus sit, video. Exponam vobis quid hominis, gaudii, consilii sit.

Eloquere, quid venisti? _Parle, dans quel but es-tu venu?_ 2. In quo, _en

quoi?_ Quid offendi? Quid ille indiget mei? 3. (Subaudito verbo), _quoi?_

Quid multa? Quid multis? Quid plura? Quid pater? vivitne? 4. (Augendi

causa), _que dirai-je de ce que_. Quid? quod sapientissimus quisque animo

æquissimo moritur.

QUĪDAM, quædam, quoddam et subst. quiddam, _Un certain_, _un_,

_quelqu’un_; _qqche de_. SYN. Aliquis, ullus, quisquam, certus,

nonnullus, unus. USUS: Hoc majus est quiddam quam tu censeas. Quidam ex

amicis.

QUĬDEM, _Même_; _à la vérité_; _il faut l’avouer_; _du moins_, _certes_,

_sans doute_. SYN. Etiam, profecto. USUS: Cupio quidem certe. Hoc quidem

verum est profecto. Non satis prudenter ille quidem.

QUIDQUID, _Tout ce qui_. SYN. Quodcumque, quod velis.

QUĬES, ētis, f. _Repos_, _vie calme_, _tranquillité_. SYN. Requies,

tranquillitas, laxamentum, otium, vacatio, cessatio, remissio, finis,

respiratio. )( Actio. EPITH. Diurna et nocturna, placidissima,

sempiterna. PHRAS. Utimur summa quiete, _nous jouissons d’un profond

repos_. Summa nobis pax, summa tranquillitas data; in summo otio vivimus;

respiramus denique et acquiescimus; otiosam ætatem et quietam agimus.

Loco vivimus quietis et tranquillitatis plenissimo; vitam tranquillam,

remotam a procellis invidiarum et judiciorum anfractu sequimur; in viam

beatæ, placatæ, tranquillæ vitæ deducti sumus. Sine vi, sine metu, sine

periculo ad otium nos totos referimus; tranquillis rebus, tacitis et

pacatis utimur; in utramque, ut aiunt, aurem dormimus. Animis vacuis,

sine tumultu aut periculo jucundissime respiramus. Cf. Quiesco. USUS: 1.

Excubabat animo, nec partem ullam quietis admittebat. Me non quies, non

remissio delectabat, non labor ad quietem revocabat. Nunquam sibi quietem

dabat aut otium. Quiete uti et suavitatibus nefas habebat. 2. Somnus,

_sommeil_. Ad quietem eamus; quieti nos tradamus. Sumpta quiete. In

quiete, secundum quietem sæpe nobis videre aliqua et audire videmur. Cf.

Otium.

QUĬESCO, is, ēvi, ētum, ere, _Reposer_, _se reposer_. SYN. Acquiesco,

conquiesco. )( Laboro. ADV. Contra, ita. PHRAS. 1. Post tot molestias

quiescas licet, _après tant de traverses, il vous est permis de vous

reposer_. A tot molestiis quiescas, respires licet; post tot molestias

quietem capias; quieti te tradas; quieto animo vivas; quietus sis; vitam

traducas quietam et otiosam; vitam traducas quiete; vitam in quiete

degas, licet; otium sequi et clementem vitam licet; solutis animis esse

licet; in otio esse licet 2. Paulum quievi, _je me suis reposé_, _j’ai

dormi un peu_. Horam unam, duas quieti dedi; quietem sumpsi; quietem

cepi; quieti me tradidi; lassitudinem brevi quiete sedavi. Cf. Quietus,

Somnus, Dormio. USUS: Quiescamus denique et taceamus.

QUIĒTĒ, _Tranquillement_, _en repos_. SYN. Tranquille.

QUĬĒTUS, a, um, _Qui reste en repos_, _calme paisible_. SYN. Tranquillus,

compositus. )( Agitatus, fluctuans. PHRAS. 1. Quieto esse licet a

negotiis, _il permis de se reposer des affaires_. Quies nunc est a

negotiis; negotiorum nihil est; quiescunt negotia; feriæ sunt a negotiis;

forum silet, a cæteris etiam est silentium; conticescit negotiorum

tumultus; nihil nunc geritur negotiorum; tranquillum nunc pacem agere

licet; liberale nunc contigit otium; cura domesticarum ac forensium

rerum omnis defluxit; vacatio est a rebus gerendis; quietem a negotiis,

vacationem a rebus gerendis ipsum tempus concedit. 2. Nunquam quieto esse

licuit, _jamais je n’ai pu être tranquille_. Usque ad extremum spatium

nullum tranquillum atque otiosum spiritum ducere mihi licuit; nunquam

per negotia quietus fui; curæ publicarum rerum nullam mihi partem neque

diurnæ, neque nocturnæ quietis impertiunt; nunquam sinunt me respirare,

nunquam acquiescere; nunquam licuit mihi animo consistere et ad otium

me referre; nunquam conquiescere et animo vacuo esse mihi licuit. Cf.

Tranquillus, Tranquillo, Paco. USUS: Quieta mente consistere. Vitam

quietam sine ullo labore et contentione traducere.

QUĪLĬBET, quælibet, quodlibet et quidlibet, _Celui qu’on voudra_,

_quelqu’il soit_, _le premier venu_. SYN. Quivis, unusquisque, unusquivis.

QUIN, _Que ... ne_; _comment ne pas_. SYN. Ut non, cur non, qui non.

USUS: Prorsus nihil abest quin sim miserrimus. Nemo est quin acutius,

etc. Nemo est quin malit. Quin etiam, _et même_, _bien plus_, _que

dis-je_. SYN. Quin imo, atque etiam, quin præterea. USUS: Id meum dolorem

non levabat, quin etiam augebat. Credibile non est, quantum scribam die:

quin etiam noctibus, nihil enim somni, _on ne saurait croire combien

j’écris le jour: et même les nuits, je ne dors pas_.

QUINCUNX, uncis, m. _Les ⁵⁄₁₂ d’un tout_; _arbres plantés en formes

de quinconce_, _c. à d._, quincunx ⁙ _les cinq points d’un dé_. USUS:

Proceritates arborum, et directi in quincuncem ordines.

QUINDĔCIM, _Quinze_. USUS: Dies circiter quindecim.

QUINDĔCĬES, _Quinze fois_.

QUINGĒNI, æ, a, _Qui sont cinq cents_.

QUINGENTĒSĬMUS, a, um, _Cinq-centième_.

QUINQUĀGĒNI, æ, a, _Qui sont cinquante_.

QUINQUĀGĒSĬMUS, a, um, _Cinquantième_.

QUINQUĀGINTA, _Cinquante_.

QUINQUE, _Cinq_.

QUINQUENNĀLIS, e, gen. com. _Qui a lieu tous les cinq ans_, _quinquennal_.

QUINQUENNĬUM, ĭi, n. _Espace de cinq ans_, _lustre_.

QUINQUĔVĬRI, ōrum, m. pl. _Magistrats romains au nombre de cinq_,

_chargés soit du partage des terres_, _soit des dettes et des

constructions_.

QUINQUĬES, _Cinq fois_.

QUINTĬLIS (subaud. mensis), _Le cinquième mois de l’année (en la comm. en

Mars)_, _Juillet_.

QUINTUS, a, um, _Cinquième_.

QUĪNUS, a, um, _Cinquième_.

QUIPPE, _Oui_, en _vérité_, _assurément_, _en effet_. SYN. Nam, etenim,

nempe, nec mirum, utpote, videlicet. USUS: Tibi vero aliud videtur,

quippe viro erudito.

QUĬRĪTĀTĬO, ōnis, f. _Cris de détresse_, _d’effroi_. SYN. Lamentatio.

USUS: Fuga comitum, ut quiritatio facta est. Cf. Querela.

QUĬRĬTES, um et ĭum, m. pl. _Les quirites_, _les Romains_. SYN. Populus

Romanus.

QUĬRĪTO, as, avi, atum, are, n. et a. _Demander l’appui des citoyens

romains_; _dire en criant_. SYN. Fidem alicujus imploro. USUS:

Quiritanti, civis Romanus sum, respondit; abi nunc, populi Romani fidem

implora, _à ce malheureux, qui criait dans ses angoisses: je suis citoyen

romain, etc._

QUIS, quæ, quod _vel_ quid? _Qui?_ _lequel?_ _laquelle?_ _quoi?_ USUS:

Quis autem dubitet?

QUISNAM, quidnam? _Qui donc?_ _quoi donc?_ SYN. Quis? ecquisnam?

QUISPĬAM, quæpiam, quodpiam et quidpiam, _Quelque_, _quelqu’un_, _quelque

chose_. SYN. Aliquis, quisquam.

QUISQUAM, quæquam, quicquam, _Quelque_, _quelqu’un_, _quelque chose_.

SYN. Aliquis, quispiam. USUS: Si quisquam est, qui Ciceronem legit. Nec

quemquam omnium pluris facit, quam me. Nec quisquam unus credet deinceps.

Non est alter hodie quisquam me felicior. Nec melior vir fuit Africano

quisquam nec clarior. Virtus, sine qua nihil quicquam egregium.

QUISQUE, quæque, quodque et quidque, _Qui que ce soit_, _chaque_,

_chacun_, _tout_. SYN. Unusquisque, quivis, quilibet. USUS: 1. Pro se

quisque vim queritur. Cum Comparativo. Quo quisque est solertior, hoc

docet laboriosius, _plus on a de talent, plus on se donne de peine pour

enseigner_. Ut quisque optime natus est, ita honoris cupidissimus.

QUISQUĬLĬÆ, ārum, f. pl. _Tout ce qui est mauvais_, _déchet_, _rebut_.

SYN. Sordes.

QUISQUIS, quæque, quodquod et quicquid, _Quel qu’il soit_, _qui que ce

soit_, _quiconque_. USUS: Quisquis ille est, si modo est aliquis.

QUĪVIS, quævis, quodvis et quidvis, _qui vous voudrez_, _qui que ce

soit_, _quiconque_, _quelconque_. SYN. Quilibet, unusquisque.

QUO, _Où?_ _A cause de quoi_, _par conséquent_; _afin que_, _pour que_.

USUS: Quo tibi tantum opus erat? Quo tantam pecuniam? Quo facilius, hoc

turpius. Non quo dubitem. Quo se miser vertet? Quo te agis? Quo te pedes?

Quo magis cavendum est, ne quis introeat. Quo ditior, eo liberalior. Quo

minus ingenio potest, hoc curiosior est.

QUŎAD, _Tant que_; _jusqu’à quel point_, _jusqu’où_; _autant que_. SYN.

Donec, usque dum, ut. USUS: Quoad ejus fieri poterit. Eatenus progredere,

quoad licebit. Commoda te ei, quoad tua fides patietur. Quoad fas erit,

utque facultas foret, juvabo.

QUŌCIRCA, _C’est pourquoi_, _en conséquence_, _donc_. SYN. Unde, quare,

quapropter, ex quo, quo, itaque, quamobrem. USUS: Quocirca bene majores

nostri.

QUŌCUMQUE, _Partout où_, _en quelque lieu que (avec mouv.)_. SYN.

Quocumque veneris, quamcumque in partem te dederis. Quocumque res cadant,

_quoi qu’il arrive_.

QUOD, _Parce que_. SYN. Quia. USUS: 1. Gratum est quod quieveris. Quod

utinam minus cupidus vitæ fuissem. 2. Nam si, _que si_. Quodsi mihi

permisisses.

QUŌDAMMŎDO, _Jusqu’à un certain point_, _en quelque façon_. SYN. Quasi.

QUŌMŎDO, _De la manière que_, _comme_, _comment_. SYN. Quo pacto, qua

ratione, quemadmodum, qua via, qui, ut, quibus præsidiis et adjumentis.

USUS: Quomodo nunc sum, miserrimus certe sum. Quomodo exsultat in

victoria? Quomodo, si quis me roget, etc.

QUŌMŎDŎCUMQUE, _De quelque manière que_. SYN. Utut, utcumque, quo,

quomodo, quocumque modo, quibus rebus possis, quoquo pacto, quoquo animo.

PHRAS. Quomodocumque res sese habent, _de quelque manière que les choses

se passent_. Utcumque erit; quocumque res cadant; quoquo pacto res se

habebit; quocumque res evadat; quemcumque res exitum habebit. USUS:

Quomodocumque se res habet, advola.

QUONDAM, _Autrefois_, _jadis_. SYN. Olim, alias, quodam tempore; fuit

olim tempus cum, etc. USUS: Et alias sæpe et quondam in Hortensii villa.

QUŎNĬAM, _Puisque_, _parce que_; _après que_. SYN. Quia, pro eo, quod,

quando. USUS: Moriendum fuit, quoniam homo erat.

QUŌQUAM, _Vers un lieu quelconque_, _quelque part_. SYN. Aliquo.

QUŌQUO, _En quelque lieu que_, _partout ou (avec mouv.)_. SYN. Quocumque.

QUŌQUŌMŎDO, _De quelque manière que_. SYN. Quomodocumque, quocumque

modo, quacumque ratione, omni ratione. USUS: Quoquomodo sis meritus. Tu

quoquomodo hominem investiges velim, _par tous les moyens possibles_.

QUORSUM, _Vers quel lieu_, _dans quelle direction_, _de quel côté_;

_où, dans quel but_, _dans quel dessein?_ SYN. Quo, ad quid, quem in

locum, quem in finem? USUS: Quorsum hæc oratio? Quorsum hæc spectant,

pertinent? Quorsum hæc evadent, recident, erumpent?

QUOT, _Combien_, _en quel nombre_. USUS: Quot quantæque calamitates.

QUŎTANNIS, _Tous les ans_, _chaque année_. SYN. Singulis annis.

QUOTCUMQUE, _En quelque nombre que_, _autant que_.

QUŎTĒNI, æ, a. _En quel nombre_. USUS: Nescio quotenorum jugerum, _je ne

sais combien d’arpents_.

QUŎTĬDĬĀNUS, a, um, _Journalier_, _quotidien_. SYN. Vulgaris, communis.

USUS: Sermo victus, cultus vulgaris et quotidianus.

QUŎTĬDĬĒ, _Chaque jour_. SYN. Singulis diebus, in dies, in singulos dies,

nulla non die, quovis die. USUS: Quotidie magis obdurescit. Quotidie vel

potius in dies singulos litteras ad te mitto; quotidie enim te profectum

suspicor.

QUŎTĬES, _Combien de fois?_ _toutes les fois que_. USUS: Quoties et quot

nominibus auferes? Quoties jam extorta est tibi sica de manibus? Illud

soleo mirari, non me toties accipere litteras, quoties a Quinto mihi

fratre afferuntur, _j’ai coutume de m’étonner de ce que je ne reçois pas

de lettres de toi aussi souvent que de mon frère Quintus_.

QUŌTĬESCUMQUE, _Toutes les fois que_. Quocumque tempore, quandocumque.

QUOTQUOT, _Tous_, _tant que_. USUS: Duo vel quotquot fuerint, _deux ou

tous ceux qu’il y aura_.

QUŎTUS, a, um, _En quel nombre_, _le quantième_, _le combien_. USUS:

Quotus quisque est qui, etc. Quotus est ille denarius?

QUŎUSQUE, _Jusques à quand?_ SYN. Quamdiu, quem ad finem, quoad,

quatenus. USUS: Quousque, inquies? quoad erit integrum. Quousque ita

dicis? _Jusques à quand tiendrez-vous ce langage?_ Quousque tandem

abutere patientia nostra.

QUUM, _Quand_, _lorsque_, _dès que_. SYN. Cum.

R

RĂBĬDĒ, _Avec fureur_, _avec rage ou violence_. SYN. Rabiose, furiose,

furenter. USUS: Omnia rabide appetens cum inexplicabili cupiditate.

RĂBĬDUS, a, um, _Furieux_, _enragé_. SYN. Furens, rabiosus. USUS: Aspectu

rabido. Cf. Furens.

RĂBĬES, ēi, f. _Rage_, _fureur_. SYN. Furor. EPITH. Inusitata. USUS:

Hecubam propter animi acerbitatem et rabiem in canem versam putant, _on

pense qu’Hécube fut changée en chienne, sans doute à cause de la rage

extrême que ses chagrins lui causèrent_. Cf. Furor, Ira.

RĂBĬŌSĒ, _Avec fureur_, _rage_. SYN. Rabide, furiose. )( Leniter, quiete.

RĂBĬŌSUS, a, um, _Furieux_, _enragé_. SYN. Rabidus. Cf. Furens.

RĀBŬLA, æ, f. _Avocat brailleur_, _chicaneur_, _robin_. SYN. Causidicus

rabiosus et ineptus; qui nimia verbositate aures obtundit. EPITH.

Probabilis. USUS: Declamator de ludo, rabula de foro.

RĀDĪCĬTUS, _En arrachant la racine_. SYN. Stirpitus, funditus, omnino.

USUS: Opiniones aliquas, religionem radicitus ex animis hominum

extrahere, evellere, _déraciner des opinions de l’esprit, arracher la

religion du cœur_. Cf. Omnino.

RĂDĬO, as, avi, atum, are, n. _Briller_, _rayonner_. SYN. Radios emitto,

fulgeo.

RĂDĬŌSUS, a, um, _Rayonnant_, _radieux_. USUS: Sol radiosus.

RĂDĬUS, ĭi, m. _Rayon_. USUS: In radio solis cernuntur.

RĀDIX, īcis, f. _Racine_. SYN. Stirps. EPITH. Altissima. USUS: Radices

agere; radices mittere, _plonger ses racines_. Vera virtus altissimis

est defixa radicibus; firmissimis radicibus nititur, sic, ut nulla vi

labefactari possit. Consuetudo altissimas habet radices. Non ramos solum

amputare vitiorum, sed ipsas radicum fibras evellere necesse est, _ne

pas seulement couper les branches de nos vices, mais extirper jusqu’aux

fibres les plus déliées de leurs racines_.

RĀDO, is, rāsi, rāsum, ere, a. _Râcler_, _gratter_, _raser_. USUS:

Superciliis rasis.

RĀMENTA, ōrum, n. pl. _Ce qui tombe quand on râcle_, _copeaux_,

_paillettes_. USUS: Argenti, auri ramenta.

RĂMŌSUS, a, um, * _Qui a beaucoup de branches_, _rameux_.

RĀMUS, i, m. _Branche_, _rameau_. USUS: Arboris ramum defringere.

RĀNA, æ, f. _Grenouille_.

RANCĬDUS, a, um, _Gâté_, _qui sent_, _rance_. USUS: Caro rancida.

RĂPĀCĬTAS, ātis, f. _Rapacité_, _penchant au vol_. Rapiendi cupiditas.

RĂPAX, ācis, omn. gen. _Rapace_, _ravisseur_, _enclin au vol_. SYN.

Prædo. USUS: 1. Iste crudelis, olim furunculus, nunc etiam rapax. 2.

Citus, velox, _qui entraîne tout_. Rapax fluvius. Cf. Prædo, Rapio.

RĂPĬDĒ, _Rapidement_. USUS: Velociter et rapide ferri.

RĂPĬDĬTAS, ātis, f. _Rapidité entraînante d’un cours d’eau_. USUS:

Rapiditate fluminis ad transeundum impediuntur.

RĂPĬDUS, a, um, _Rapide_, _agile_. SYN. Velox.

RĂPĪNA, æ, f. (Adhibetur tantum plurali.) _Rapine_, _vol_, _pillage_.

SYN. Furtum vi factum. USUS: Spes prædæ et rapinarum.

RĂPĬO, is, pŭi, ptum, ere, a. _Prendre par force_, _emporter_. SYN.

Abripio, aufero, eripio, prædor, furor; impello, ago. PHRAS. Hostis

omnia rapuit, _l’ennemi pilla tout_. Rem nostram furore suam fecit;

prædam omnem avertit; loca omnia diripuit; quidquid agi ferrique poterat,

avertit. Cf. Diripio, Prædo. USUS: 1. Detrahere aliquid alteri et sibi

rapere. 2. Impello, ago, allicio, _emporter_, _entraîner en parl. d’une

passion_. Voluptas omnes ad se rapit. Quo te effrenata tua cupiditas

rapiet? Cura omni ac studio ad philosophiam rapitur. Milites in aciem

rapit. 3. Adduco, _emmener_. In invidiam, in odium aliquem rapere,

_rendre qqn odieux_. Cf. Aufero.

RAPTIM, _A la hâte_, _rapidement_. SYN. Cursim, subsecivis operis. PHRAS.

Raptim in hostem ducere milites, _enlever ses troupes et les lancer

contre l’ennemi_. Manipulos in aciem rapere; raptare legiones; agmen in

hostem agere; pleno gradu in hostem inducere, quam proxime ad hostem

ducere. USUS: Raptim cum ageret ac turbulente. Hæc scripsi raptim, _j’ai

écrit ces lignes à la hâte_.

RAPTO, as, avi, atum, are, a. (sæp. poet.) _Emmener_, _entraîner de

force_. Quem vexastis, raptastis, omni crudelitate lacerastis.

RAPTOR, ōris, m. _Voleur_, _ravisseur_.

RAPTŬS, ūs, m. _Vol_, _rapt_. USUS: Raptus virginum. Cf. Abstractus,

Alienatus.

RĀRĬTAS, ātis, f. _Le peu d’épaisseur, la légèreté_; _faible quantité_,

_rareté_. USUS: In pulmonibus inest raritas quædam, _la substance des

poumons est rare et molle_.

RĀRO, _Rarement_, _peu souvent_. SYN. Insolenter, rarenter, minime sæpe,

non sæpe, minus sæpe. )( Frequenter. USUS: Acipenser raro admodum capitur.

RĀRUS, a, um, _Peu serré_, _clairsemé_; _étendu_, _espacé_; _rare_, _qui

arrive peu fréquemment_. SYN. Paucus, singularis, quotus? )( Multus,

frequens, confertus. ADV. Maxime. PHRAS. 1. Rariores jam hostes erant in

acie, _déjà les ennemis étaient moins nombreux dans la mêlée_. Vanior jam

erat hostium acies; infrequens jam erat hostilis acies; nudata erat jam

magna sui parte acies; dissipaverat aciem hostilem equestris procella;

in acie summa infrequentia; rarus erat ad signa miles; ex hostili

exercitu magna pars defluxerat; ex acie dilapsa erat. 2. Rarum est, _cela

est rare_. Raro, perraro accidit; ita rarum est, ut si quando auditum

sit, portenti ac prodigii simile numeretur; infrequens illud ac omnino

peregrinum; id si quando accidat, tanquam albam avem videre sibi homines

videntur. USUS: In omni re optimum est rarissimum.

RĂTĬO, ōnis, f. _Faculté de raisonner_, _intelligence_, _bon sens_;

_méthode_, _règle_. SYN. Vis cogitandi; judicium, mens, consilium;

argumentum; modus. PHRAS. Hoc est contra rationem, _cela est contre la

raison_. Hoc ne rationi quidem consentaneum est; id agere hominis est

a tota mente et recta ratione deficientis; a præscriptione rationis

aversi; id vero a sana ratione alienum est. Cf. Prudentia. USUS: 1. Mens,

animus, _âme_, _intelligence_. Ratio præsit, appetitus obtemperet. 2.

Judicium, intelligentia, consilium, prudentia, _jugement_, _prudence_.

Ratio, dux lumenque vitæ, domina omnium et regina. Rationis participem

esse; ratione uti, _avoir la raison_, _être raisonnable_. Rationi ac

consilio locum dare; rationi parere, obedire, _obéir à la raison_. De

ratione deduci, abire, discedere; a mente et ratione deficere, _perdre la

raison_. 3. Argumentum, _raisonnement_, _argumentation_. Rationibus solum

pugnas; veritatem rationibus exquiris, _vous recherchez la vérité par

le raisonnement_. Rationes suæ sententiæ colligere, afferre, exponere,

explicare, _donner les raisons de son sentiment_. Rationem suæ sententiæ

reddere, ostendere; rationibus disputare, _argumenter_. Adversariorum

rationes refutare, rejicere, _réfuter les raisonnements de son

adversaire_. Probare suam rationem alicui, _prouver son idée à qqn_. 4.

Modus, via, consilium, institutum, genus, conditio, _méthode_, _procédé_,

_manière_, _plan_. Belli gerendi modus et ratio hæc solet esse. Meæ vitæ

rationes me inde avocant. Tua ratio postmodum est commutata. Nunc alia

ratio est rerum omnium, 5. Res, negotium, _considération_, _souci_,

_soin_. Meas rationes semper tuæ saluti posthabui. Incumbe toto animo

in eam rationem, qua adhuc usus es. Adjungere se ad rationes alicujus,

_se joindre au parti de qqn_. 6. Commercium, societas, _rapport_,

_relation_, _commerce_. Aliquem in suam rationem et consuetudinem

inducere; rationem contrahere cum aliquo, _lier des relations avec qqn_.

Quibuscum mihi ratio fuit; quibuscum mihi ratio intercessit, _avec qui

j’ai eu affaire_. 7. Cura, respectus, _état (que l’on fait) de_, _compte

(qu’on tient) de_. Habere, ducere rationem absentis. Sui commodi rationem

ducere; alienæ dignitatis rationem habere. Habenda erat Tarenti ratio,

sed vicit respectus Capuæ, _il fallait tenir compte de Tarente, mais

la considération de Capoue l’emporta_. 8. Ratio administrationis et

rei pecuniariæ, _compte_; _calcul_. Rationem vitæ ab aliquo deposcere;

rationem vitæ suæ reddere, _rendre compte de sa vie_. Rationes cum aliquo

putare, rationes subducere, inire, tractare, conficere; cum aliquo

conferre, _rendre ses comptes à qqn_. Rationes alicui edere; ad ærarium

referre, _rendre ses comptes au trésor_. Rationes in tabulas transferre,

_transcrire ses comptes sur des tablettes_. Pecuniam in rationem

inducere, _faire entrer une somme en ligne de compte_. Ad calculos vocare

amicitiam ut par sit ratio acceptorum et datorum, _faire de l’amitié un

calcul et vouloir que la balance soit égale entre ce qu’on a reçu et ce

qu’on a donné_.

RĂTĬŌCĬNĀTĬO, ōnis, f. _Raisonnement_, _syllogisme_. EPITH. Diligens et

considerata. USUS: Nullæ leges afferuntur e quibus ratiocinatio nascitur.

RĂTĬŌCĬNĀTĪVUS, a, um, _T. de rhét._, _où l’on emploie le raisonnement

syllogistique_. USUS: Ratiocinativum genus orationis.

RĂTĬŌCĬNĀTOR, ōris, m. _Calculateur_; _appréciateur_. SYN. Rationum

subducendarum peritus, (VULG. Calculator). EPITH. Hilaris. USUS: Boni

ratiocinatores vident quæ reliqui summa fiat.

RĂTĬŌCĬNOR, aris, atus sum, ari, d. _Calculer_; _raisonner_. SYN.

Rationem ineo. ADV. Recte. USUS: Ratiocinari quid in similibus fieri

soleat. De pecunia ratiocinari sordidum est, _faire des calculs

d’argent_. Cf. Arguo.

RĂTĬŌNĀLIS, e, gen. com. _Raisonnable_; _où l’on emploie le

raisonnement_. SYN. Quod in ratione versatur. USUS: In causa rationali

primum quæretur, ecquid, etc.

RĀTIS, is, f. _Radeau_. SYN. Genus navigii planum et trabibus tantum

inter se nexis aptisque vinctum.

RĀTUS, a, um, part. v. Reor. _Calculé_, _compté_, _d’où_: _Arrêté_,

_déterminé_, _fixé_, _régulier_, _certain_. SYN. Firmus, fixus. USUS:

Astrorum rati et immutabiles cursus. Acta Cæsaris omnia rata habebantur,

_on ratifiait tous les actes de César_. Hoc fixum et in perpetuum ratum

firmumque sit. Rato tempore fieri aliquid debet. Pro rata parte, _dans la

même proportion_. Cf. Firmus, Approbo.

RAUCUS, a, um, _Enroué_; _rauque_, _bruyant_, _criard_. SYN. Qui vocem

obtundit dicendo, clamando fessus. USUS: Vox natura subrauca. Ipse rumor

jam raucus est factus, _déjà le tapage est devenu plus faible, est

assoupi_.

RAUDUSCŬLUM, i, n. _Petit morceau de métal employé comme monnaie_. SYN.

Pecuniola.

RAVIS, is, acc. ravim, f. _Enrouement_. USUS: Ad ravim clamore poscere,

_s’enrouer à demander qqche_.

RĒ, _En réalité_. SYN. Exitu. USUS: Non tam verbo quam re et exitu

præstare aliquid, _accorder qqche non seulement en paroles, mais en fait

et en réalité_.

RĔAPSE, _En effet_, _en réalité_. SYN. Reipsa. USUS: Formæ reapse nullæ

sunt, speciem tamen exhibent, _en réalité ne sont rien, mais présentent

une apparence_.

RĔBELLĀTRIX, īcis, f. _Celle qui se révolte_. USUS: Ingenio ferocem et

rebellatricem provinciam conficere.

RĔBELLĬO, ōnis, f. _Révolte_, _rébellion_. SYN. Seditio, tumultus. Cf.

Seditio.

RĔBELLO, as, avi, atum, are, n. _Se soulever_, _s’insurger de nouveau_.

USUS: Plures diversis locis rebellare cœperunt. Cf. Deficio, Descisco,

Seditio.

RĔCALCĬTRO, as, avi, atum, are, n. * _Regimber_, _ruer_; _empêcher

d’approcher_. SYN. Calcitro.

RĒCĂLESCO, is, calŭi, escere, n. _Se réchauffer_, _s’échauffer_. SYN.

Concalesco, refervesco.

RĔCANTO, as, avi, atum, are, n. _Retirer_, _rétracter_, _désavouer_.

Jacta in aliquem probra recantare. Cf. Revoco.

RĔCĒDO, is, cessi, cessum, ere, n. _Reculer en arrière_, _se retirer_,

_rebrousser chemin_. SYN. Discedo, abeo, defluo, decedo. ADV. Longius, ne

tantulum quidem, necessario, paulum. USUS: Ab armis, officio, causa, a

veteri consuetudine recedere. Decedere de fide, defluere ex amicitia, ab

officio recedere. Cf. Deficio, Discedo.

1. RĔCENS, _Il n’y a pas longtemps_, _récemment_, _naguère_. SYN. Nuper.

USUS: Recens natus.

2. RĔCENS, entis, omn. gen. _Nouveau_, _jeune_, _récent_. SYN. Novus. )(

Antiquus, vetus. USUS: Non ex recenti hominum sermone, sed annalibus.

Aliter inveterata, aliter recentia. Est res in recenti memoria. Homo e

schola, ludo, provincia recens. Recens ab illorum ætate. Cf. Novus.

RĔCENSĔO, es, sŭi, sum et sĭtum, sere, a. _Parcourir_, _recenser_,

_reconnaître_. SYN. Percenseo, persequor, percurro. Cf. Numero.

RĔCENSĬO, ōnis, f. _Revue_, _dénombrement_, _recensement_. SYN. Census,

recognitio.

RĔCEPTĀCŬLUM, i, n. _Lieu où l’on met qqche_, _magasin_, _dépôt_;

_refuge_, _asile_. SYN. Locus receptator, perfugium. USUS: Templum illud

fuit arx perditorum civium, receptaculum seditiosorum, castellum forensis

latrocinii. Cf. Perfugium.

RĔCEPTOR, ōris, m. _Qui sert de refuge_. USUS: Ille latronum occultator

et receptor locus.

RĔCEPTRIX, īcis, f. _Celle qui reçoit_, _qui recèle_. USUS: Messana

furtorum receptrix.

RĔCEPTUM, i, n. _Engagement_, _promesse_. SYN. Promissum. USUS: Ille

induxit ut peteret (consulatum): promissum et receptum intervertit ad

seque transtulit, _il le poussa à briguer le consulat; après le lui avoir

promis et fait accepter, il s’en revêtit lui-même_.

RĔCEPTŬS, ūs, m. _Action de se retirer_; _retraite_, _recul_; _refuge_,

_asile_. SYN. Perfugium, avocatio ex pugna. USUS: Receptui canere, signum

dare. Nullum receptum nisi ad te et tuam opem habeo. Tempus jam non erat

ad receptum pertinacis sententiæ, _il n’était plus temps de revenir sur

un avis obstiné_.

RĔCESSŬS, ūs, m. _Action de se retirer_, _de s’éloigner_. SYN. Digressus.

)( Accessus. USUS: 1. Luna accessu et recessu suo maris accessum

recessumque gubernat, _la lune en s’approchant et en se retirant_,

_produit le flux et le reflux de la mer_. 2. Latebra, _coin_, _cavité_,

_retraite_. Multi in hominum animis, latebræ, multi recessus.

1. RĔCĪDO, is, cīdi, cīsum, ere, a. _Couper_, _retrancher_. SYN. Incido.

USUS: Recidere ornamenta superflua.

2. RĔCĬDO, is, cĭdi, cāsum, ere, n. _Retomber_. SYN. Convertor, cado,

redundo, incido. PHRAS. In eadem scelera recidit, _il est retombé

dans les mêmes crimes_. De integro in eadem flagitia revolvi, relabi,

incidere; iterum in eamdem improbitatem incurrere; in eadem rursus

flagitia se ingurgitare. Cf. Peccatum. USUS: Ex lætitia in luctum; in

priorem fortunam recidere. Ea res ad hunc annum recidit. Mala consilia

in auctorem recidunt. Huc tandem omnia recidere. Ad nihilum molitio tota

recidit. Cf. Cado, Venio.

RĔCĬNO, is, ere, n. et a. _Résonner_, _retentir_. SYN. Resono.

RĔCĬPĬO, is, cēpi, ceptum, ere, a. _Retirer à soi_, _ramener_,

_reprendre_; _reconquérir_. SYN. Accipio, recupero. ADV. Brevi,

difficillime, tardius. PHRAS. In gratiam receptus est, _il fut gracié_.

Supplici apud eum gratiæ locus fuit; restitutus est in antiquum gratiæ

locum; reconciliata inter eos est ex inimicitiis gratia voluntatesque

copulatæ. Cf. Gratia, Reconcilio. USUS: 1. Aliquem in fidem, gratiam,

amicitiam recipere. Aliquem splendide, hospitio, ad epulas recipere. 2.

Abeo, exeo, redeo, proficiscor, _se retirer_, _s’en aller_, _quitter_.

Domum se, in castra, in Italiam e provincia se recipere. Ad mores

pristinos, ad ingenium suum, ad meliorem frugem se recipere. Recepit se

hostis. 3. Colligo, _se remettre_, _revenir à soi_, _reprendre ses sens_.

Se a timore; animum e magno metu recipere. 4. Polliceor, _s’engager à

qqche_, _prendre un engagement_. Mandata effice quæ recepisti. Scis quid

tibi de me receperim. Recipere et confirmare aliquid alicui. Tibi spondeo

in meque recipio, _je promets et je garantis_.

RĔCĬPRŎCO, as, avi, atum, are, a. et n. _Ramener en arrière ou faire

aller et venir_. USUS: Quid Euripo in æstu reciprocando constantius,

_qu’y a-t-il de plus régulier que le flux et reflux de l’Euripe_.

RĔCĬTĀTĬO, ōnis, f. _Lecture à haute voix_. SYN. Lectio. USUS: Litterarum

recitatio.

RĔCĬTĀTOR, ōris, m. _Lecteur_. SYN. Lector.

RĔCĬTO, as, avi, atum, are, a. _Lire à haute voix un acte, etc._, _donner

lecture de_. SYN. Percenseo, pronuntio, e memoria reddo. ADV. Clarius,

denuo, identidem, palam. USUS: De tabulis publicis recitare. Epistolam,

scriptum ex ordine recitare.

RĔCLĀMĀTĬO, ōnis, f. _Cris improbateurs_. SYN. Acclamatio. EPITH.

Præclara, luculenta.

RĔCLĀMO, as, avi, atum, are, n. _Se récrier contre_, _protester_,

_réclamer_. SYN. Repugno, adversor, contradico. ADV. Fortissime,

vehementer. USUS: Tota theatra, omnes una voce reclamarunt, _le théâtre

entier protesta par ses cris_. Cf. Adversor.

RĔCLĪNO, as, avi, atum, are, a. _Incliner_, _appuyer_, _coucher sur_.

SYN. Reflecto, inclino.

RĔCLŪDO, is, si, sum, ere, a. _Ouvrir un objet fermé_, _découvrir_. SYN.

Aperio.

RĔCŌGĬTO, as, avi, atum, are, n. _Réfléchir_, _examiner_, _repasser dans

son esprit_. SYN. Meditor, tota mente repeto, recipio me ad cogitationem

reliquam alicujus rei; priorum admoneor; rei præteritæ cogitatio me

subit. Cf. Memini, Cogito.

RĔCOGNĬTĬO, ōnis, f. _Examen_, _ressouvenir_. SYN. Recensio. USUS:

Ejus animus nunc in recognitione scelerum versatur. (Recognitio,

_reconnaissance_, _vulg. est_); latine: referendæ gratiæ studium.

RĔCOGNOSCO, is, gnōvi, gnĭtum, ere, a. _Reconnaître_, _se rappeler_. SYN.

Cognosco, considero, recenseo, recolo. ADV. Penitus, perlibenter. USUS:

Nihil novi audietis, vetera solum recognoscetis. Recognosce mecum illam

noctem. Reminiscendo recognosco aliquid. Cf. Considero.

RĔCOLLĬGO, is, lēgi, lectum, ere, a. _Rassembler_, _recueillir_. SYN.

Colligo. PHRAS. Vix recollegi me, _j’ai à peine repris mes sens_. Vix

animum recepi; vix animum paulisper laxavi; vix animum a mœrore allevavi;

ad spem et fiduciam torpentem animum erexi; vix animum languentem

revocavi; vix animum sollicitudine exoneravi; vix vitalem calorem recepi;

vix rediit animus et sui compos factus est. USUS: Animum recolligere. Cf.

Colligo.

RĔCŎLO, is, cŏlŭi, cultum, ere, a. _Cultiver de nouveau_; _pratiquer_,

_exercer de nouveau_. SYN. Recognosco; memoria repeto. USUS: Pristina sua

studia recolere, _reprendre ses anciennes études_. Pueritiæ nostræ artes

inter nos recolimus.

RĔCONCĬLĬĀTĬO, ōnis, f. _Rétablissement_, _réconciliation_. SYN. Reditus

in gratiam. PHRAS. Reconciliatio gratiæ ejus mihi curæ erit, _j’aurai

soin de me réconcilier avec lui_. Ut ejus mihi voluntas reconcilietur,

opera dabo; ut mecum in gratiam redeat; ut in antiquum gratiæ locum me

restituat; ut mihi se restituat; ut si quid alienæ opinionis aut parum

amicæ voluntatis adversus me susceperit, deponat, abjiciat, dimittat. Cf.

Concilio, USUS: Cæsar agit de reconciliatione gratiæ suæ et Pompeii.

RĔCONCĬLĬĀOR, ōris, m. _Celui qui rétablit_.

RĔCONCĬLĬO, as, avi, atum, are, a. _Ramener_, _rapprocher_,

_réconcilier_. SYN. Placo, in gratiam reduco; in veterem gratiam

restituo, distractos in pristinam concordiam reduco; pacem concilio;

gratiam inter aliquos compono; gratiæ reconciliationem efficio. PHRAS.

Reconciliati sumus, _nous sommes réconciliés_. Ingratiam rediimus; odium

amore commutavimus; depositis odiis mutuam benevolentiam suscepimus.

Inimicitias, simultates, odia deposuimus, abjecimus, dimisimus; omnem

veterum injuriarum memoriam, omnem ulciscendi voluntatem ex animo

delevimus; odia misimus ac finivimus; dexteras fidemque de integro

dedimus. Pulso odio successit amor pristinus. Orta est inter nos,

vetere exstincto odio, mutua benevolentia. Animorum nostrorum mutua

in amore consensio; animorum ac voluntatum similitudo diuturno tandem

odio successit. Cf. Gratia, Amicitia, Concilio. USUS: Hic me meus

animus cum Cæsare reducit, reconciliat, restituit in gratiam, _c’est ce

sentiment qui me ramène aujourd’hui vers César_, _qui me réunit à lui_,

_et qui lui rend toutes les affections de mon âme_. Inimici in gratiam

reconciliabuntur.

RĔCONCINNO, as, are, a. _Rajuster_, _raccommoder_. SYN. Reficio.

RĔCONDĬTUS, a, um. _Mis à l’écart_, _éloigné_, _caché_, SYN. Occultus,

abditus, abstrusus, retrusus. )( In promptu. USUS: Sepositum et

reconditum habere aliquid. Interiores et reconditæ litteræ. Homo natura

tristis et reconditus. Natura in specie oris reconditos mores effinxit.

RĔCONDO, is, dĭdi, dĭtum, ere, a. _Réunir_; _éloigner_, _cacher_. SYN.

Condo, sepono, abdo, abscondo. ADV. Nimium, penitus. USUS: Gladium in

vaginam recondere. Mens visa arripit et recondit, inde memoria oritur.

Cf. Abscondo.

RĔCŎQUO, is, coxi, coctum, ere, a. _Faire recuire_. USUS: Nomo me tanquam

Pelian recoxerit.

RĔCORDĀTĬO, ōnis, f. _Souvenir_, _mémoire_. SYN. Memoria. EPITH. Acerba,

apta, assidua, non satis explicata, grata, jucunda, sana, secura, suavis.

USUS: Recordationes fugio, quæ quasi morsu quodam dolorem efficiunt.

Repetere animo veteris memoriæ recordationem, _rappeler en son esprit le

souvenir d’une circonstance passée_. Cf. Memoria.

RĔCORDOR, aris, atus sum, ari, d. _Se souvenir_. SYN. Reminiscor, memoria

teneo. ADV. Diligentius, multum, vere. PHRAS. 1. Sæpe recordor præteriti

temporis calamitatem, _je me rappelle souvent les calamités du temps

passé_. Subit animum persæpe memoria temporis miserrimi; sæpe in memoriam

redit calamitas temporis; animum persæpe refero ad præteriti temporis

calamitates; tenet me persæpe memoria temporis calamitosissimi; infixa

est animo calamitas temporis superioris; versatur identidem in animo

calamitas; ex animo nunquam discedit tristissimi temporis recordatio;

tangit persæpe animum memoria funestissimi temporis. 2. Recordor adhuc

dictorum, _je me souviens encore de vos paroles_. Memoria teneo, memoria

custodio dicta tua; in memoria mihi sunt, versantur dicta tua; memoria

retineo, quæ dixeras; memoriam eorum habeo, teneo, servo, conservo, quæ

tu mecum; resedit in animo memoria dictorum; animo teneo ac memoria, quæ

tu ad me; scripta sunt in animo meo quæ tu mecum olim; persæpe in mentem

venit eorum, quæ tu olim mecum; sæpe redeo in memoriam eorum quæ ex te

audivi. Cf. Memoria. USUS: Recordor tua consilia, tuorum consiliorum, de

tuis consiliis. Re ipsa admonitus recordor et reminiscor. Cf. Memoria.

RĔCRĔO, as, avi, atum, are, a. _Remettre en bon état_, _rétablir_; p.

_se ranimer_. SYN. Reficio, relaxo, relevo; restituo, colligo. _Adv._

Necessario, ocius, paululum. PHRAS. 1. Libenter me a magnis curis

recreo, _je me repose volontiers de mes travaux importants_. Tristitiam

et severitatem ludo aliquo relaxo et mitigo; a contentione studiorum

animos curasque laxo; ex diuturna perturbatione suavitate amicorum me

recreo; vires amissas revoco; curam animi quiete aliqua remitto; me

confirmo, relevo; requietem aliquam corpori et animo indulgeo; ad

aliquam animi remissionem descendo; cum amicis me oblecto; varias a

molestiis aberrationes ac velut diverticula quædam quæro; inter labores

jam exhaustos et mox exhauriendos intervallum aliquod interjicio; ab

assiduis contentionibus studiorum animum remitto. 2. Pratorum ac nemorum

aspectus mirifice me recreat, _la vue des prairies et des bois me délasse

merveilleusement_. Pratorum ac nemorum aspectus animum mirifice reficit;

a molestiis abducit; mirifica voluptate animum perfundit; liquidissima

voluptate animum complet; mirifice oculos animumque tenet, oblectat;

pratorum aspectu suavissime aberrat animus a molestiis curisque;

suavissimam animi voluptatem capio. 3. Recrea te parumper, _récréez-vous

un peu_. A cæteris voluptatibus desertus, jucundo otio sustenta te

paululum et recrea; da te jucunditati paululum; ad aliquam animi

remissionem descende; habeat aberrationem quamdam a negotiis animus;

animum liberali otio viresque revoca, ad ferendos novos de integro

labores; relaxa animum et abducta contentione studiorum; da laxamenti

aliquid contentioni studiorum; lassum pondere curarum animum ludo refice

et instaura; excedant animo curæ paulisper, ut acriore deinceps impetu ad

intermissa revertare. Cf. Delecto, Oblecto. USUS: Recreat me et reficit

aspectus vester; afflictum erigere, perditum recreare. Litteris tuis

sustentor et recreor. Cum animus se collegit et e mœrore se recreavit. E

morbo recreari et convalescere. Cf. Relaxo.

RĔCRESCO, is, crēvi, crētum, ere, n. _Repousser_, _croître de nouveau_.

SYN. Rursum cresco.

RĔCRŪDESCO, is, dŭi, escere, n. _Redevenir saignant_; _aggraver_,

_empirer_. USUS: Illa quæ consanuisse videbantur, recrudescunt.

RECTA, _En droite ligne_, _directement_, _tout droit_. SYN. Recta via,

directe. )( Oblique, per anfractus. USUS: Mihi recta iter Romam est.

Recta e navi ad me venit.

RECTĒ, _En ligne droite_; _bien_, _comme il faut_. SYN. Bene, probe,

præclare, jure, more, rite, ordine, ratione. )( Perperam, vitio, oblique,

circuitione et anfractu. USUS: Recte atque ordine et e republica factum

est. Si recte homines novi. Recte an secus, nihil ad nos. Recte an contra

fecerint. Recte, ordine, ratione, ex æquo et bono fecisti. Atomi recte

feruntur aliquæ, _quelques atomes suivent la ligne droite_, Cf. Bene.

RECTĬO, ōnis, f. _Direction_, _gouvernement_. SYN. Gubernatio,

administratio. USUS: Non privatæ solum rei ratio, sed reipublicæ rectio.

RECTOR, ōris, m. _Guide_, _directeur_, _chef_. SYN. Gubernator, præses.

EPITH. Comior, justus, summus. USUS: Rector publici consilii, gubernator

urbis et conservator. Rector navis. DEUS, rector et architectus tanti

operis.

RECTUS, a, um, _Qui est en ligne droite_, _droit_; _convenable_; _bon_,

_vertueux_. SYN. Directus, bonus. )( Pravus, obliquus. USUS: Rectam

instas viam. A recta conscientia transversum unguem discedere non

oportet. Recta intelligentia, rectis oculis aliquid intueri. Rectissima

sunt, quæ maxime conducunt.

RECTUM, i, n. _Le bon_, _le bien_, _l’honnêteté_, _la vertu_. )( Pravum.

USUS: Rectum est quod cum virtute et officio fit. Rectum non solius

laudis causa sequendum est. Te nihil scribere rectum vix est. Cf.

Honestum.

RĔCŬBO, as, cŭbŭi, ĭtum, are, n. _Se coucher_, _être couché_. SYN.

Recumbo, jaceo, quiesco. USUS: Molliter et delicate recubans.

RĔCUMBO, is, cŭbŭi, ĭtum, ere, n. _S’appuyer_, _se coucher en arrière_;

_être étendu_, _couché_. SYN. Cubo. USUS: In herba recumbo.

RĔCŬPĔRĀTĬO, ōnis, f. _Recouvrement_. USUS: Ista præclara est libertatis

recuperatio.

RĔCŬPĔRĀTOR, ōis, m. (_t. de droit_). _Le récupérateur_, _chargé à Rome

de juger les procès et d’accommoder les différends entre citoyens_.

SYN. Judex in causis civilibus et privatis. EPITH. Improvidus. USUS:

Recuperatorem dare alicui.

RĔCŬPĔRĀTŌRĬUS, a, um, _Relatif aux récupérateurs_. USUS: Judicium

recuperatorium.

RĔCŬPĔRO, as, avi, atum, are, a. _Recouvrer_. SYN. Recipio, redimo,

reparo. USUS: Erepta recuperare. Recuperare existimationem perditam et in

antiquum statum restitui. Cf. Restituo.

RĔCURRO, is, curri, ere, n. _Courir en arrière_, _rebrousser chemin en

hâte_. SYN. Redeo, revehor; perfugio, ad opem alicujus confugio. USUS:

Velim quamprimum ad nos recurras.

RĔCŪSĀTĬO, ōnis, f. _Refus_. EPITH. Justa. USUS: Omnes sine mora, sine

ulla recusatione, summo etiam studio et alacritate negotium susceperunt,

_sans hésitation_.

RĔCŪSO, as, avi, atum, are, a. _Repousser_, _écarter_, _refuser_. SYN.

Abnuo, defugio, declino, aspernor, nolo, repudio, rejicio, aversor,

tergiversor, abhorreo; a me amoveo, amolior, deprecor, ejuro. ADV. Diu,

honeste, vehementer, valde. PHRAS. Si id crimen est, non recuso pœnam,

_si cela est un crime, je ne refuse pas le châtiment_. Nihil de pœna

recuso; pœnam non refugio, non deprecor, causam non dico quin quod

meritus sum feram; causæ nihil est quin; causæ nihil dico quin pœnas, ut

meritus sum, luam. USUS: Nihil quod homini accidere possit recusandum

est. Cf. Nolo, Nego.

RĔDĂMO, as, avi, atum, are, a. _Aimer réciproquement_, _rendre amour

pour amour_. SYN. Amori _vel_ in amore respondeo.

RĔDARGŬO, is, ŭi, ere, a. _Accuser_. SYN. Coarguo, convinco. )( Probo.

USUS: 1. Inconstantiam alicujus redarguere. 2. Increpo, accuso,

_réfuter_, _convaincré de faux_, _confondre_. Redargue me, si mentior.

Fallebat multos, quod nemo eum redargueret. Cf. Arguo, Reprehendo.

REDDO, is, dĭdi, dĭtum, ere, a. _Rendre_. SYN. Restituo, refero,

remunero, persolvo. _Adv._ Celeriter, commode, cumulate, diligenter,

juste, latine, opportune, probabiliter, studiose, tarde, vicissim,

verbosius. USUS: 1. Suum cuique reddere. 2. Recito, _rendre_, _dire_,

_raconter_. Quæ quisque didicerit, totidem verbis reddat. 3. Verto,

_traduire_. Quæ græce legeram, latine reddebam. 4. Do, tribuo, _rendre_,

_remettre à qqn ce qui lui est dû_. Sententiæ suæ rationem reddere.

Reddere vitam pro republica. Litteras alicui; honorem cuique suum

reddere. 5. Similis sum, _rendre_, _reproduire_, _représenter_. Filius

matrem reddit. 6. Efficio, præsto, _rendre tel ou tel_, _faire_.

Cupiditas reddit homines cæcos.

RĔDEMPTĬO, ōnis, f. _Rachat_; _corruption_, _marché_. SYN. Conductio.

USUS: Publicani temeritate redemptionis pene eversi.

RĔDEMPTOR, ōris, m. _Entrepreneur de travaux publics_; _fermier_. SYN.

Operis faciendi _vel_ vectigalium conductor, qui et Manceps a Cicerone

dicitur. USUS: 1. Redemptor ille, qui Torquato columnam conduxerat

faciendam. 2. Redemptor noster, _rédempteur_. SYN. Auctor parensque

salutis nostræ. Vindex salutis humanæ; nostræ salutis restitutor.

Redemptio nostra, _Rédemption_. SYN. Nostræ salutis restitutio; salus

hominum Christi cruciatibus morteque parta.

REDĔO, is, ĭi, ĭtum, ire, n. _Retourner_, _revenir_. SYN. Reverto,

revenio, me recipio. ADV. Gradatim, insidiose, peregre, sero, verissime.

PHRAS. Cupio quamprimum ad vos redire, _je désire revenir vers vous le

plus tôt possible_. Ad vos me recipere cupio; in optatis mihi est, ut

me aliquando vestri ac patriæ compotem fortuna faciat; ut in patriam

me pedes referant; in domum meam remigrem, revertar; domum me referam;

reditu aut potius reversione mea vos exhilarem; ut ad vos recurrere,

patriæ me reddere postliminio liceat; ut expeditum in patriam receptum

habeam; urbem patriam repetam. 2. Domum redibo, _je reviendrai chez moi_.

Domum me referam; domum repetam; domum me convertam, conferam; domum

remigrabo, revertar; domum me recipiam. 3. Vix ad se rediit, _il fut à

peine revenu à lui, il eut à peine repris ses sens_. Vix se, vix animum

ex timore collegit; vix se, vix animum recepit a timore; vix recreatus

est ex illo pavore; vix se recuperavit ex illa trepidatione; vix

redintegravit animum. Cf. Colligo, Recolligo. 4. Rediisti ad pristinam

consuetudinem, _vous avez repris vos anciennes habitudes_. Ad tuam te

intemperantiam innovasti; in eamdem vitæ consuetudinem revolutus es; ad

mores pristinos rediisti; ad tuam te consuetudinem moresque te retulisti.

5. Sed ut redeam eo unde cœpi, _mais pour en revenir là d’où je suis

parti_. Sed ut ad prima redeam; ut redeam ad id, unde exorsus sum; ad ea

quæ constitueram; sed ut ad superiora illa redeat, revertatur oratio; ut

ad præterita revertamur; ut ad eam partem, unde digressa est, revertatur

oratio; verum ad jurgium illud, quo loco digressus sum, revertar; sed

adhibeat oratio modum et redeat illuc unde deflexerat. Ut eo, unde

digressa est, se referat oratio; sed ut eo revocetur, unde huc declinavit

oratio; sed redeamus ad inceptum; sed redeat unde aberravit oratio.

USUS: Ad quos dies redibis? In gratiam redire cum aliquo, _rentrer en

grâce auprès de qqn_, _se réconcilier avec lui_. Ad ingenium suum et

mores rediit, _il a repris ses premiers sentiments, son caractère_. In

pristinum statum res rediit, _la chose a repris son ancien état_. Parum

ex agro illo redit, _le revenu de ce champ est peu considérable_.

RĔDHĬBĔO, es, ĭtum, ere, a. _Rendre ce qu’on a reçu_. SYN. Reddo. USUS:

Rem emptam, cujus vitium venditor non dixerit, vendenti redhibere. Cf.

Reddo.

RĔDĬGO, is, ĕgi, actum, ere, a. _Faire revenir_, _faire rentrer_,

_ramener_; _réduire à_. SYN. Adduco, pertraho, cogo, conficio, colligo.

PHRAS. Ad nihilum redactæ sunt opes meæ, _mes richesses sont réduites

à rien_. Ad nihilum omnia reciderunt; rediit mihi res ad restim, ad

rastros. Cf. Perdo, Gero. USUS: 1. Bellicosas gentes in ditionem suam et

potestatem; sub imperium et jurisdictionem redigere. Cf. Conficio. 2.

Colligo, _faire rentrer une somme d’argent_, _percevoir_, _retirer_. Ex

præda, e bonis venditis magnam vim pecuniæ redigere. 3. Revoco, reduco,

_mettre dans tel ou tel état_. Inventa redigere in ordinem, _mettre en

ordre les matériaux trouvés_. Aliquid in memoriam redigere, _disposer

qqche dans sa mémoire_.

RĔDĬMĪCŬLUM, i, n. _Collier_, _diadème_, _ceinture_.

RĔDĬMĬO, is, ĭi, ītum, ire, a. _Ceindre_, _couronner_, _orner_. SYN.

Orno, corono. USUS: Rosis, sertis, coronis redimire se.

RĔDĬMO, is, ēmi, emptum, ere, a. _Racheter_; _délivrer_; _affermer_. SYN.

Emo, recupero, conduco. ADV. Palam, publice, recte, male. PHRAS. Christus

nos sua morte redemit, _JÉSUS-CHRIST nous a rachetés par sa mort_. Debitæ

primi hominis culpæ pœnas suis cruciatibus exsolvit; salutem mortalibus

finemque diuturnæ servitutis moriendo attulit; sua morte perditum

genus hominum in possessionem cœlestis patriæ restituit; genus humanum

afflictum ac perditum sua morte recreavit et erexit; pro communi salute

suum caput in omnes cruciatus obtulit, ut amissam nostra primorumque

parentum culpa cœlestem nobis patriam recuperaret. USUS: Re vilissima

maximam redemit. Culpam redimere. Ego vitam omnium meo unius periculo

redemi. Ista vel vita recte redimi possent.

RĔDINTĔGRĀTĬO, ōnis, f. _Renouvellement_, _rétablissement_. SYN.

Renovatio, iteratio. USUS: Vehementer movet auditorem ejusdem verbi

redintegratio, _répétition du même mot_.

RĒDINTĔGRO, as, avi, atum, are, a. _Renouveler_, _rétablir_, _réparer_.

SYN. Renovo, instauro. USUS: Bellum, prœlium, vires, animum redintegrare.

Memoriam redintegrare. Cf. Renovo.

RĔDĬTĬO, ōnis, f. _Retour_. USUS: Celeritas reditionis.

RĔDĬTŬS, ūs, m. _Retour_. SYN. Reditio, reversio. EPITH. Acerbus,

capitalis, pestifer, celer, crudelis, difficilis, facilis, florens,

gloriosus, gratuitus, illustris, constans, maturus. PHRAS. Valetudo

reditum impedivit, _sa mauvaise santé a empêché son retour_. Reditu

prohibuit; regrediendi facultatem non dedit; valetudo obstitit quominus

iter domum flecteret, retro concederet; ne in patriam esset reditus,

valetudo in causa fuit. USUS: Patet tibi gratiæ reditus. Gratiæ reditum

tibi aperiam, conficiam. Nemo te reditu prohibebit. (Reditus _pro_

fructibus annuis, _vulg. est_), _revenu_.

RĔDĬVĪVUS, a, um, _Rafraîchi_, _rajeuni_; _qui revit_. SYN. Renovatus, in

vitam revocatus.

RĔDŎLĔO, es, ŭi, ere, a. et n. _Être odorant_, _exhaler_, _sentir_.

SYN. Oleo. USUS: Ejus sermonis multa indicia redolent. Oratio redolens

antiquitatem. Mihi ex illius orationibus redolere ipsæ Athenæ videntur,

_je ne sais quel parfum d’atticisme s’exhale de ses discours_.

RĔDŪCO, is, xi, ctum, ere, a. _Faire revenir_, _ramener_. SYN. Restituo,

redigo, reporto. USUS: Distractos aliquos in concordiam reducere. Aliquid

in memoriam reducere, _rappeler qqche_. Medicina ægrum reducere ad

salutem. De exilio aliquem domum reducere, reportare.

RĔDUCTĬO, ōnis, f. _Action de ramener_.

RĔDUCTOR, ōris, m. _Celui qui ramène_. USUS: Plebis in urbem reductor.

Litterarum senescentium reductor, _celui qui rétablit_, _qui fait

revivre_.

RĔDUNDANTĬA, æ, f. _Le trop plein_, _la trop grande abondance_. SYN.

Profluentia.

RĔDUNDO, as, avi, atum, are, n. _Déborder_, _être trop abondant_,

_inonder_. SYN. Supero, superfluo, effluo. ADV. Aliquantum. USUS: Pituita

aut bilis cum in corpore redundat. Homo omnibus ornamentis redundans.

Infamia majorum fere in posteros, amici laudes in amicum redundant.

Nihil prætermittatur, nihil redundet. E tuo facto multum invidiæ in

me redundabit. E rerum cognitione florescit et redundat oratio. Is

redundantes nos et juvenili licentia superfluentes repressit, _celui-ci

réprima les écarts où nous entraînait la fougue de la jeunesse_. Cf.

Abundo.

RĔDŬVĬA, æ, f. _Envie aux doigts_. SYN. Ulcus digitorum. USUS: Capiti

mederi debebam, reduviam curavi, _je devais soigner la tête et je n’ai

donné mes soins qu’à une envie aux doigts_, _c. à d._, _en m’occupant de

vétilles, j’ai négligé l’important_ (PROV.).

RĔDUX, dŭcis, omn. gen. _Qui est de retour_, _revenu_. SYN. Ex periculo

_aut_ exilio revocatus. Cf. Redeo.

RĔFELLO, is, felli, ere, a. _Prouver la fausseté d’une chose_, _réfuter_.

SYN. Redarguo, refuto. )( Confirmo. ADV. Palam, studiosissime.

PHRAS. Ejus argumenta facile refellam, _je renverserai facilement

ses arguments_. Criminationem totam nullo negotio dissolvam; diluam,

quæ objecit; propugnaculum istud, quo contra impetus meos se usurum

putat, facile dejiciam. Objecta facile infirmabo et convellam; eam

illius opinionem ratio convellet, oratio labefactabit; veritas denique

extorquebit; argumenta ejus facile obruam, proteram, prosternam.

Sententiam hominis facile frangam; tela ista haud difficulter repellam;

faxo brevi, ut argumenta ejus universa corruant, irrita reddantur. Cf.

Refuto. USUS: Refellere et coarguere mendacium alicujus. Ea exemplis

magis quam argumentis refelles, _vous réfuterez cela plutôt par des

exemples que par des arguments_. Moribus oratio refellitur, _il fait par

sa conduite la critique de ses discours_.

RĔFERCĬO, is, fersi, fertum, cire, a. _Remplir_, _bourrer_; _entasser_.

SYN. Repleo. ADV. Peranguste. USUS: Animos vulgi superstitionibus,

sermonibusque aures refercire, _rebattre, assourdir les oreilles par ses

discours_.

RĔFĔRO, fers, tŭli, lātum, erre, a. _Porter_, _placer_; _emporter_;

_rapporter_. SYN. Reveho, reporto, reduco. ADV. Aperte, callide,

cumulatissime, identidem, magnopere, occulte, pariter, publice, recte,

separatim, simpliciter, vere. USUS: 1. Pedes me referunt in Tusculanum.

2. Renuntio, _rapporter_, _relater_. Misit, qui nuntios exciperent et

ad se referrent. 3. Revoco, _réproduire_, _faire revivre_. Veterum

consuetudinem, laudem, legem referre. 4. Reddo, _rendre_, _payer_.

Meritam debitamque gratiam referre. 5. Adscribo, describo, _transcrire_,

_enregistrer_. Aliquid in commentarium, tabulas, volumen, codicem

referre. Referre in deos, in deorum numerum. Rationes ad ærarium

referre. 6. Ad deliberandum propono, _faire un rapport_, _proposer_;

_s’en rapporter à_. De re aliqua ad senatum; de rebus obscuis ad

Apollinem; de religionibus ad sacerdotes referre. Ad alium, ad alterius

arbitrium referre. 7. Respondeo, _répondre_, _répliquer_. Hoc ego non

ad meam defensionem attuli, sed illorum defensioni retuli. 8. Dirigo,

_rapporter_. Omnia sua consilia ad gloriam; ad voluptatem referre

omnia. 9. Similis sum, _rappeler_. Vultu patrem refert, moribus avum.

10. Converto, revertor, _revenir_. Se ad intermissa studia litterarum

referre. Animum, oculos in aliquem referre, _reporter ses regards et son

attention sur qqn_.

RĔFERT, n. et imp. _Il est utile_, _il est bon_, _il importe_. SYN.

Interest, ad rem pertinet. PHRAS. Mea quidem id parum refert, _cela

m’importe peu_. Rebus tuis sunt illa conjunctiora; ad rem meam nihil

interest. In eo fortunæ meæ positæ non sunt. Nihil ad me ista. Non est,

cur ea de re me angam, discruciem. Mihi isthic neque seritur, neque

metitur; utcumque fuerit, haud in magno equidem ponam discrimine. Cf.

Interest. USUS: Tua id maxime refert. Parvi refert abs te dici.

RĔFERTUS, a, um, part. v. Refercio. _Plein_, _rempli_, _comble_. SYN.

Confertus, plenus. USUS: Locuples et referta domus, bonis omnibus

abundans et affluens.

RĔFERVĒO, es, ere, et RĔFERVESCO, is, ere, n. _Être très chaud_;

_bouillonner_, _rejaillir_. USUS: Jam quasi refervescit oratio. Sanguis

refervet _vel_ refervescit.

RĔFĬCĬO, is, fēci, fectum, ere, a. _Refaire_, _rétablir_, _restaurer_,

_améliorer_. SYN. Reconcinno, recreo, restituo. PHRAS. Corpus reficere,

_remettre_, _ranimer le corps_. Corpora curare; corpus cibo potioneque

firmare; famem sitimque cibo et potione depellere; firmare cibo vires,

instaurare. Cf. Cibus. USUS: Nihil est jam quo nos reficiamus, aut

ubi lapsi resistamus. Cum animus se a forensi strepitu refecerit et

recreaverit. Reficere ædes quæ vitium fecerant. Refecta spe, _ayant

repris espoir_. Reficit me ac recreat tua epistola. Cf. Recreo.

RĔFĪGO, is, xi, xum, ere, a. _Détacher_; _enlever_; _abroger_, _annuler_.

SYN. Rescindo, infringo, revello. USUS: Acta Antonii legesque refixistis.

Num figantur rursus tabulæ quas vos decretis vestris refixistis.

RĔFLĀTŬS, ūs, m. _Souffle_; _vent contraire_. SYN. Contrarius, adversus,

reflans ventus. USUS: Naves reflatu Uticam actæ. Fortunæ reflatus semper

timendus.

RĔFLECTO, is, xi, xum, ere, a. _Ramener_, _détourner_, _apaiser_. SYN.

Revoco, sedo. USUS: Animum ad vindictam incitatum reflecto et revoco. Cf.

Flecto, Recordor.

RĔFLO, as, avi, atum, are, n. _Souffler en sens contraire_, _être

contraire (en parl. du vent)_. SYN. Contra flo. USUS: Cum fortuna

reflarit, affligimur. Ventis reflantibus, cum aquilo mihi adversum

teneret, in littus rejecti sumus.

RĔFLŬO, is, ere, n. _Couler en sens contraire_. * SYN. Retro fluo.

RĔFORMĪDĀTĬO, ōnis, f. _Vive crainte_, _forte appréhension_. SYN.

Formido, metus. Cf. Metus.

RĔFORMĪDO, as, atum, are, a. _Reculer de crainte_, _craindre_,

_redouter_. SYN. Refugio, horreo. USUS: Dolorem imbelles horrent et

reformidant. Cf. Timeo, Abhorreo.

Reformare Religionem, _Réformer un ordre religieux_. Ad disciplinam

severiorem revocare; lapsam disciplinam ad vetera instituta revocare;

instaurare disciplinam; e solutiore disciplina ad veterem sanctimoniam

revocare; veterem disciplinam, quæ jacet ætatis vitio perculsa atque

prostrata, excitare; constituere leges, revocare instituta, abhorrentes

a vitæ sanctimonia mores abususque comprimere ac abolere, omnia denique

quæ dilapsa jam diffluxere, severis legibus vincire; dissolutam familiæ

sacræ disciplinam arctius adstringere ac in veterem dignitatem vindicare;

lapsam, prolapsam disciplinam erigere; solutam disciplinam coercere, ad

arctiorem disciplinam erudire; pravarum consuetudinum stirpes, quæ caput

tollebant, elidere, exscindere; a veteri sanctimonia declinantem, in

semitam reducere.

RĔFRACTĀRĬŎLUS, i, m. _Un peu chicaneur, qui aime la dispute_. SYN.

Concertatorius, contentiosus.

RĔFRĀGOR, aris, atus sum, ari, d. n. _Faire opposition à qqn_. SYN.

Adversor. USUS: Sed nolui homini amicissimo refragari. Cf. Adversor.

RĔFRĒNO, as, avi, atum, are, a. _Retenir par le frein_; _arrêter_,

_maîtriser_, _dompter_. SYN. Coerceo, reprimo, comprimo, cohibeo,

circumscribo, retardo, restringo, contraho, sedo, debilito, edomo,

frango, moderor, tempero, restinguo. Vinculum _v. g._ cupiditati injicio.

Cf. Cohibeo, Coerceo, Comprimo. USUS: Refrenet prius libidinem, iram

teneat, coerceat avaritiam, _qu’il réprime d’abord ses passions, etc._

RĔFRĬCO, as, ŭi, atum, are, a. et n. _Frotter de nouveau_, _rouvrir_.

SYN. Renovo, revoco, retracto. PHRAS. Noli mihi refricare memoriam casus

acerbissimi, _ne réveillez pas en moi le souvenir de ce cruel malheur_.

Noli mihi revocare in memoriam casum acerbissimum; noli animum meum

revocare in memoriam casus tristissimi; noli renovare, redintegrare

memoriam casus acerbissimi; noli obductam vixdum cicatricem refricare.

Cf. Memoria. USUS: 1. Dolorem, cicatricem, vulnus refricare. 2. Iterum

vexo, _se renouveler_, _revenir_, _reparaître_. Crebro refricat

lippitudo.

RĔFRĪGĔRĀTĬO, ōnis, f. _Rafraîchissement_, _fraîcheur_.

RĔFRĪGĔRO, as, avi, atum, are, a. _Refroidir ou rafraîchir_. )(

Calefacio. USUS: Stella Saturni refrigerat. Umbris et aquis refrigerari.

RĔFRĪGESCO, is, frixi, escere, n. _Se refroidir_. SYN. Refrigeror,

defervesco. ADV. Plane, sane quidem. USUS: Belli apparatus, impetus illi

animorum refrixit. Interpellata bello studia refrixere. Causa illa omnino

refrixit. Cf. Remitto.

RĔFRINGO, is, frēgi, fractum, ere, a. _Briser_, _ouvrir_, _enfoncer_.

USUS: Claustra illa nobilitatis refregi.

RĔFŬGĬO, is, fūgi, ere, n. et a. _Fuir en arrière_, _s’enfuir_,

_s’échapper_, _s’éloigner_. SYN. Abhorreo, fugio, recedo, horreo,

formido. )( Appeto. ADV. Prorsus, longe. USUS: Refugit animus ea

commemorare. Ab impiorum consuetudine refugere. Refugit a dicendo animus.

Cf. Abhorreo.

RĔFŬGĬUM, ĭi, n. _Refuge_, _asile_; _lieu de refuge_. SYN. Perfugium,

portus, præsidium, arx. USUS: Nationum omnium portus et refugium senatus.

RĔFULGĔO, es, si, ere, n. _Reluire_, _briller_. SYN. Reluceo.

RĔFUNDO, is, fūdi, fūsum, ere, a. _Verser de nouveau_, _répandre_,

_vider_. SYN. Rursus fundo.

RĔFŪTĀTĬO, ōnis, f. _Réfutation_. (_t. de rhét._) SYN. Confutatio.

RĔFŪTO, as, avi, atum, are, a. _Repousser_, _rejeter_; _réfuter_. SYN.

Aspernor, despicio, repello; confuto, refello. )( Complector, confirmo.

ADV. Fortius, liberalius, gravius. PHRAS. Erroris magistrum refutavit

egregie, _il réfuta parfaitement ce docteur de mensonge_. Quemadmodum

erroris doctorem fregerit, quam docte illius fidem infirmarit,

auctoritatem elevarit, quis satis deprædicet? ut illum strenue

refellerit, coarguerit, vicerit; ut firmissima quæque propugnacula ex

ejus errorum defensione dejecerit, quis ignorat? Cf. Refello. USUS:

1. Refutare et aspernari extera, _dédaigner et repousser les choses

extérieures_. Libidinem alicujus et conatus refutare. 2. Refello,

_réfuter_, _contredire_, _répondre à_. Nostra confirmare argumentis,

aliena refutare, _confirmer notre dire par des arguments, réfuter celui

de l’adversaire_.

RĔGĀLIS, e, gen. com. _De roi_, _royal_. SYN. Regius. USUS: Potestas,

nomen, ornatus, purpura regalis.

RĔGĔRO, is, gessi, gestum, ere, a. _Rejeter sur_, _renvoyer à_. SYN.

Oppono, objicio. USUS: Convicia regerere, _répliquer par des injures_.

RĒGĬA, æ, f. _Palais d’un roi_, _cour_. SYN. Domus, aula regia. EPITH.

Maxima.

RĒGĬĒ, _Royalement_, _en roi_. SYN. More regio.

RĒGĬFĬCĒ, _Avec un luxe royal_, _splendidement_. SYN. Apparatu regio.

RĒGĬMEN, ĭnis, n. _Conduite_, _direction_, _gouvernement_. SYN. Rectio.

USUS: Regimen totius magistratus penes Appium erat. Cf. Magistratus,

Potestas.

RĒGĪNA, æ, f. _Reine_. SYN. Regni socia, domina. USUS: Omnium virtutum

regina justitia.

RĔGĬO, ōnis, f. _Pays_; _limites_, _bornes_; _étendue_. SYN. Provincia,

ora, plaga, tractus, fines, termini, spatium. PHRAS. 1. Regio fertilis,

_pays_, _contrée fertile_. Regio tam ubere et pingui solo, ut a pastu

repellantur pecudes, ne satietas perimat. Regio omnium rerum soli

fertilis. Regio uberrimo agro, mitissimo cœlo, clementibus accolarum

ingeniis; regio fertilis imprimis et omnium copia rerum opulenta; regio

fidelis et fautrix suorum. Cf. Fertilis. 2. E regione curiæ domus nostra

est, _notre maison est située en face de la curie_. Domus nostra curiæ

respondet; contra curiam domus nostra est; domus nostra curiæ est adversa

et contraria. Ex adverso, e regione curiæ nostra domus est. USUS: 1.

Immensa et interminata in omnes partes regionum magnitudo. Regio lunæ. 2.

Spatium, _limites_, _bornes_, _frontières_ (_ordin. au pluriel_.) Vitæ

spatium exiguis regionibus circumscriptum, _des limites peu étendues

circonscrivent l’espace de la vie_. Officii regionibus se continere,

_rester dans les limites du devoir_. Eregione tuæ villæ mea est sita.

RĒGĬUS, a, um, _Royal_. SYN. Regalis.

REGNĀTOR, ōris, m. _Souverain_, _monarque_, _roi_.

REGNO, as, avi, atum, are, n. _Exercer le pouvoir royal_, _être roi_,

_gouverner_. SYN. Impero, dominor. PHRAS. Regnabat apud Persas, _il

régnait sur les Perses_. Persidem tenebat; Persis imperitabat; summæ

rerum apud Persas præerat; imperium Persarum tenebat; inter Persas

regnum agebat; summa imperii apud Persas potiebatur; imperium gerebat

apud Persas; Persicum dominatum imperio tenebat, summam rerum omnem apud

Persas administrabat; regium principatum apud Persas gerebat, tenebat,

obtinebat, habebat; imperii clavum tenebat; rerum potiebatur; regio jure

ac potestate imperabat apud Persas. Cf. Impero, Rego. USUS: Hic vero

regnat et triumphat oratio, _ici vraiment l’éloquence est souveraine_.

Regnat in centuriis, _il domine sur les centuries_.

REGNUM, i, n. _Pouvoir royal_, _royauté_; _royaume_. SYN. Principatus,

dominatus. USUS: Regnum non modo Romano, sed ne Persæ quidem tolerabile.

Regnum appetere. Regnum alicui dare, deferre. Regnum occupare, obtinere;

regno potiri. Sub _vel_ in regno alicujus esse, degere, vivere. Regnum

in cervices accipere, _se soumettre à un roi_. Regno aliquem pellere,

expellere, ejicere; regnum adimere, regno spoliare. In regnum restituere,

reducere. Regnum recuperare; in regnum redire.

RĔGO, is, xi, ctum, ere, a. _Diriger_, _conduire_; _gouverner_, _régir_.

SYN. Guberno, moderor. PHRAS. Totam rempublicam regit, _il gouverne toute

la république_. Rempublicam unus gubernat, administrat omnem; unius nutum

tota civitas intuetur; summæ rerum unus præest; omnia unus temperat,

moderatur; ei populus sui velut habenas tradidit; ad ejus ductum se

applicuit; reipublicæ regimen penes eum est; ad gubernacula reipublicæ

sedet, summa rerum illi tradita est; ad ejus arbitrium judiciumque summa

rerum rediit; reipublicæ tenet gubernacula; moderator est totius consilii

publici; omnia moderatur, movet, regit; jura dat unus reipublicæ; summæ

rei præest; rempublicam cum imperio et potestate obtinet; reipublicæ

arbiter ac moderator præsidet Cf. Impero, Regno. USUS: Animus regit

corpus et moderatur. Versare suam naturam et regere ad tempus. Mundus

regitur numine deorum. DEUS qui omnem hunc mundum regit, _DIEU qui

gouverne tout cet univers_.

RĔGRĔDĬOR, eris, gressus sum, gredi, d. n, _Rétrograder_, _revenir_,

_retourner_. SYN. Pedem refero. USUS: Regredi quam progredi malo, _j’aime

mieux rétrograder qu’avancer_.

RĔGRESSĬO, ōnis, f. _Retour_. USUS: Exponam vobis consilium profectionis

et regressionis meæ.

RĔGRESSŬS, ūs, m. _Retour_, _marche rétrograde_. USUS: Nihil errat quod

in omni æternitate conservat progressus et regressus reliquosque motus

constantes et ratos, _ce nom d’errants ne saurait convenir à des astres

qui de toute éternité s’avancent, rétrogradent, et font toutes leurs

évolutions d’après des lois fixes et invariables_. SYN. Recessus.

RĒGŬLA, æ, f. _Équerre_, _règle_; _loi_, _règle_. SYN. Norma, lex,

exemplum, formula, præscriptio. EPITH. Notissima, optima, pravissima.

PHRAS. Regulas præscribere, _établir des lois_. Privatam publicamque

disciplinam, quæque alia cœtibus hominum regendis usui esse solent,

præscribere; leges ferre; privatam publicamque vivendi rationem legibus

constituere. USUS: Consilia sua omnia ad regulam virtutis dirigere et

referre. Servare regulam de cœlo ad cognitionem omnium delapsam. Ab

regula et præscriptione vitæ aberrare, _s’écarter de la règle, des

prescriptions de la vie_. Studia sua naturæ regula metiri. Non utendum

pravissima consuetudinis regula, _il ne faut point se servir de la règle

si fausse de l’usage_. Non egemus perpendiculis, normis et regulis,

_nous n’avons pas besoin de perpendiculaire, d’équerres, ni de règles_.

Cf. Lex, Norma.

RĒGŬLUS, i, m. _Roi d’un petit pays_; _roitelet_.

RĔGUSTO, as, avi, atum, are, a. _Goûter de nouveau_. SYN. Iterum gusto,

degusto. USUS: Crebro regusto tuas litteras, _je relis fréquemment vos

lettres, je les savoure_.

RĔJECTĀNĔA, ōrum, n. pl. _Choses de rebut_, _rebut_. SYN. Rejecta.

RĔJECTĪO, ōnis, _Rejet_, _dédain_, _mépris_. USUS: Rejectio judicum facta

est, _récusation (des juges)_.

RĔJĬCĬO, is, jēci, jectum, ere, a. _Rejeter_; _repousser_, _éloigner_,

_écarter_. SYN. Aspernor, repudio. ADV. Plane, feliciter. PHRAS. Ea

sententia ab omnibus rejecta est, _cet avis fut rejeté de tout le monde_.

Ea sententia irrisa est ab omnibus; explosa et ejecta est; respuere hanc

sententiam omnes et pro nihilo putavere; eam sententiam plerique omnes

ineptam judicavere, improbavere, refutavere; fuit ea sententia plerisque

spreta et damnata. Cf. Amoveo. USUS: Deligere bona et rejicere contraria.

Causam ad senatum rejicit. Ab iis libris obscuritas me rejecit. Cf.

Abjicio.

RĔLĀBOR, eris, lapsus sum, labi, d. n. _Couler en arrière_, _refluer_.

USUS: Relabuntur, refluunt, revertuntur flumina unde fluxerunt.

RĔLANGŬESCO, is, gui, ere, n. _S’affaiblir_, _tomber en faiblesse_. SYN.

Oblangueo.

RĔLĀTĬO, ōnis, f. _Rapport sur une affaire_; _question_. EPITH.

Salutaris, diligens. USUS: Quis audivit aut actionem, aut relationem

tuam. _Pro_: ex certa relatione, _par une relation_, _un récit certain_,

rectius dicitur: certis auctoribus comperi.

RĔLĀTOR, ōris, m. _Celui qui fait des rapports_, _rapporteur_. USUS: Te

auctore et relatore.

RĔLAXĀTĬO, ōnis, f. _Relâche_, _récréation_. SYN. Remissio. USUS: Otii

fructus est non contentio animi, sed relaxatio, _repos de l’esprit_.

RĔLAXO, as, avi, atum, are, a. _Relâcher_, _distraire_, _reposer_. SYN.

Remitto, dissolvo, solvo. PHRAS. Rus cogito ut animum relaxem, _je songe

à aller à la campagne pour me reposer_. Animi causa; ut animum parumper a

molestiis abducam; ut animus parumper acquiescat a curis; ut animum curis

distractum varieque dissipatum recolligam; ut animus sine cura quiescat;

ut animus ex curarum tædio recreetur; ut, quam mihi negotiorum et curarum

odiosa consuetudo hilaritatem ademit, abstulit, eripuit, in me exstinxit,

eam rerum jucundissimarum aspectu atque usu recuperem; ut aliquid vernæ

amœnitatis degustem; ut verna jucunditate fruar; ut amissam animi

hilaritatem recipiam; ut ex laboris assiduitate me reficiam; ut aberrem

a molestiis, aberrationem habeam. Cf. Remitto. USUS: Animum relaxare ac

remittere. Risus tristitiam mitigat et relaxat. Longior dolor intervalla

dat et relaxat. Se ab occupationibus relaxare et jucunditati dare. Cum

se animus corporis vinculis relaxarit ac liberarit. Alvus aliquando vel

adstringitur vel relaxatur Cf. Recreo.

RĔLĒGĀTĬO, ōnis, f. _Exil dans un lieu déterminé_. SYN. Amandatio. EPITH.

Jejuna, rusticana.

1. RĔLĒGO, as, avi, atum, are, a. _Éloigner_, _écarter_, _reléguer qque

part_. SYN. Amando, exilio mulcto, expello, ejicio. )( Reduco. USUS:

Pater filium ab hominibus in prædia rustica relegarat, _le père relégua

son fils à la campagne loin du commerce des hommes_. Cf. Exilium, Ejicio.

2. RĔLĔGO, is, lēgi, lectum, ere, a. _Parcourir de nouveau_, _relire_.

USUS: Crebro tuas litteras relego et regusto.

RĔLĔVO, as, avi, atum, are, a. _Relever_, _remettre sur pied_,

_soulager_. SYN. Levo, consolor, minuo, levationem affero. USUS: Jam

tandem relevata et recreata respublica videtur. Communem casum relevare.

Tu qui toties dolorem meum tuis sermonibus relevasti. Cf. Consolor,

Recreo, Levo.

RĔLICTĬO, ōnis, f. _Abandon_, _délaissement_. SYN. Derelictio,

desperatio, proditio.

RĔLĬGĀTĬO, ōnis, f. _Action de lier_, _d’attacher_. SYN. Colligatio.

Lexicon Latinum · 第 41 / 58 题