_ Memoranda extra urbem Anticyram — Bulis urbs Phocidi finitima —
fluvius Heracleus et memoranda Bulidis — Cirrha navale Delphorum et
Pythiorum circus, qui equos territare ferebatur — Solonis
strategemata in Cirrhæos — memoranda Cirrhæ. _
Ad dexteram duobus circiter ab urbe stadiis saxum eminet excelsum,
montis pars. Erectum ibi Dianæ templum. Deæ signum unum de Praxitelis
operibus, dextera facem gerit, ab humeris pendente pharetra; canis ad
lævam adsistit; superat simulacrum illud maximæ cujusque feminæ
proceritatem.
2. Finitima est Phocidi urbs Bulis. Nomen ei a Bulone, qui coloniam
illam deduxit ex priscæ Doridis urbibus. Dicuntur Bulii Philomeli et
Phocensium * * * conventum communem. Bulin a Thisbe Bœotiæ oppido via
est stadiûm octoginta; ab Anticyra vero per continentem terram num ulla
eo pateat via, compertum non habeo. Montes enim sane quam ardui et
asperi inter utramque urbem intersunt; [ad] * * portum stadiorum ab
Anticyra est centum. A portu ad Bulin stadiûm ferme septem pedestrem
viam esse conjicimus. (3) Descendit ea via in mare torrens fluvius, quem
accolæ Heracleum nominant. Sita est Bulis excelso loco, eamque
prætervehuntur qui ex Anticyra Lechæum Corinthiorum navibus petunt. Ejus
loci incolarum pars major quam dimidia conchas ad purpuræ tincturam
piscantur. Ornamenta intra ejus urbis mœnia neque alia ulla sunt quæ
visentibus admirationem efficiant, et duarum ædium, quarum una Dianæ,
altera Bacchi est, simulacra e ligno elaborata fuerunt; neque omnino
quis ea fecerit ulla conjectura consequi possumus. Ex omnibus diis quem
præ ceteris venerantur Bulii Maximum nominant; cognomentum id ex nostra
opinione Jovis est. Iidem Bulii Saunium fontem habent. (4) Cirrham, quod
est Delphorum navale, a Delphorum oppido via stadiûm sexaginta perducit.
Quum in campos descensum fuerit, circus illic est ubi equestres
Pythiorum ludi fiunt. De Taraxippo (_equorum terriculo_) quo in Olympia
equi consternantur, tunc diximus quum res Eleorum persequeremur. Etiam
in hoc circo Apollini dedicato gravis aurigis noxa aliquando incussa
videtur, ut est in rebus omnibus modo infensior, modo æquior fortuna:
non tamen hippodromus vel heroe aliquo infensiore, vel alia quapiam re
ad equos consternandos comparatus est. (5) Campi Cirrhæ adjacentes puri
undique sunt, sive quod arboribus conseri eos diræ exsecrationes
prohibeant, seu quod soli natura non est arboribus educandis opportuna.
Narratur de Cirrha * * et ab hac Cirrha urbi nomen quod hac ætate in usu
est exstitisse arbitrantur. Homerus tamen et in Iliade et item in hymno
quem fecit in Apollinem, Crissam prisco nomine appellat. Postea quum
incolæ et aliis impietatis generibus Apollinis numen læsissent, et
sacrorum agrorum partem sibi resecuissent, (6) Amphictyonum decreto arma
sunt in Cirrhæos mota. Bellum id Clistheni Sicyoniorum tyranno
mandarunt, Athenisque, cujus ille consilio uteretur, Solonem evocarunt;
ac de victoria consulentibus oraculum Pythia respondit:
Non datur ante urbis celsas evertere turres,
cærula quam lucis immiserit Amphitrite
rauca fluenta meis, vasti de gurgite ponti.
Persuasit igitur Solon ut Cirrhæum agrum sacrarent Apollini, quo sacro
dei agro mare vicinum fieret. (7) Alio etiam idem Solon est in Cirrhæos
usus astu, quod aquam Plisti amnis ex alveo, unde intra urbem influebat,
alio avertit. Sed quum obsidentibus resisterent oppidani, et partim
puteanas, partim pluvias aquas potarent, ellebori radices in Plistum
conjiciendas curavit, atque ubi satis infectam medicamento aquam
intellexit, in pristinum alveum amnem reposuit. Cirrhæi quum avidius de
aqua illa bibissent, alvi perpetua profluentia laborantes mœnium
præsidium deseruerunt. (8) Tum Amphictyones urbe potiti et Cirrhæis
multatis dei injurias ulti sunt; atque et tunc cœpit Cirrha Delphorum
navale esse. Exstant adhuc quæ spectentur digna, Apollinis, Dianæ,
Latonæ commune fanum; signa in eo prægrandia Attici operis. In eadem æde
Adrastea dedicata est inferior magnitudine signis ceteris.