CAPUT XXXVI.

_ Fruticis cocci descriptio — urbs Ambrossus ejusque memoranda — urbs

Anticyra, Diana Dictynnæa, Anticyræ calamitates — de elleboro et

Anticyræ memorandis. _

Stiride Ambrossum intersunt stadia circiter sexaginta; via plana; jacent

enim inter montes campi; quorum pars maxima vitibus consita est; et

quamvis non perpetui, ut vitium, proveniunt tamen in Ambrossensium agro

etiam ejus fruticis ordines, quem Iones et reliqui Græci coccum, Galli

qui supra Phrygiam sunt, patria voce Hys nominant. Magnitudo eadem fere

quæ spinæ albæ, folia nigriora et molliora quam lentisci; nam cetera

lentisco similia habet. (2) Fructus qualis fere solani, ervi

magnitudine. Gignitur in ejus plantæ fructu pusillum animal; id si

maturo grano exsilierit, volucre jam fertur culici simillimum. Verum eas

baccas, priusquam insectum conceptum exierit, legunt; est enim bestiolæ

ejus sanguis inficiendis lanis utilis. (3) Sub monte Parnasso sita est

Ambrossus exadversum Delphis. Νomen oppido ab Ambrosso heroe impositum

putant. Thebani bello contra Philippum Macedonem suscepto duplici muro

urbem cinxerunt. Ad eum exstruendum usi sunt vernaculo lapide; niger is

est colore, materia oppido quam durus. Utriusque muri urbem ambientis

structura lata est paulo minus quam passum unum; altitudo duorum est

passuum et amplius dimidii, ubi murus nondum est collapsus. (4)

Intervallum est inter utrumque murum passus unius. Pinnæ et turres ac

cetera quæ ad speciem et ornatum addi consueverunt, prætermissa, quod

eas munitiones ad subitam solum propugnationem substruxere. Est

Ambrossensibus non magnum sane forum, et e statuis marmoreis, quæ in eo

fuerunt positæ, plurimæ fractæ sunt. (5) Jam Anticyram flectentibus via

est acclivis primum; qui stadia duo ascenderint, eos plana excipit area,

ubi ad viæ dexteram Dictynnææ cognomento Dianæ templum exsurgit. Huic

Ambrossenses deæ præcipuos habent honores; signum Æginææ artis est, e

nigro lapide. A templo Dictynnææ Anticyram usque declivis tota via est.

Priscis olim temporibus Cyparissum urbi nomen fuisse dicunt, et Homerum

quidem in recensendis copiis Phocensium ipsum antiquius nomen memoriæ

prodere voluisse; fuisse enim tunc Anticyram jam cœptam appellari; nam

Anticyreum fuisse Herculi æqualem. (6) Sita urbs est juxta Medeonis

ruinas. In hujus vero ipsius de Phocensium rebus commentarii initio

expositum est a me, ** Delphicum templum spoliasse. Anticyrenses vero a

Philippo Amyntæ filio sedibus suis ejecti sunt ab Amyntæ filio Philippo,

atque denuo ab Otilio Romano, quod ipsi quoque se dicto audientes

præbuissent Philippo Demetrii filio in Macedonia regnanti. Missus Roma

cum imperio fuerat Otilius ad ferendam contra Philippum Atheniensibus

opem. (7) Qui Anticyræ imminent montes valde sunt saxosi, in quibus

frequens nascitur elleborus. Atque niger quidem per alvum transiens

homines purgat, albus vero, quæ est ejus altera forma, per vomitum

purgandi vim habet. Et hæc utique ad purgandum corpus apposita medela ex

ellebori radice evenit. (8) Sunt apud Anticyrenses æneæ statuæ in foro.

In portu modica Neptuni ædes vilibus lapidibus exstructa; interiorum

parietum dealbatum est tectorium. Signum ex ære factum est, recto statu;

pedum altero insistit delphini, ab eoque latere femori impositam habet

manum; altera manu tridentem tenet. (9) Gymnasia duo habent: in altero

lavacra ædificata; in eo quod e regione est superiore multo antiquius,

statua spectatur ænea, indicante inscriptione esse illum Xenodamum

pancratiasten Anticyrensem qui viros Olympicis ludis vicerit. Quodsi ea

inscriptio vera perhibet, judicari possit oleastrum accepisse Xenodamum

Olympiade undecima supra ducentesimam; nam hæc una Olympias ex omnibus

in Eleorum literis præterita est. (10) Supra forum aquæ fons est in

puteo; solem arcet fastigium columnis fultum. Paulo superiore quam

puteus est loco monumentum exstructum e lapide vulgari; in eo sepultos

tradunt Iphiti filios, quorum alterum e bello Trojano reducem domi mori

contigerit, alter Schedius ad Trojam mortem oppetierit; cujus tamen

ipsius ossa domum fuerint reportata.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 369 / 497 题