CAPUT XXXV.

_ Urbs Abæ — Abæ Apollini sacræ et oraculo antiquitus inclytæ — Abarum

memoranda — urbs Hyampolis ejusque memoranda — urbs Stiris et

templum Cereris Stiritidis. _

Abas et Hyampolim ex Elatensibus via est montana ad dexteram Elateæ; quæ

vero ex Orchomeno Opuntem militaris est via, eadem in hæc quoque oppida

deducit. Proficiscenti igitur Opunte Orchomenum et deflectenti paulum ad

sinistram, via occurrit quæ Abas ducit. Abarum incolæ Argis venisse in

Phocidem terram se dictitant; nomen oppido impositum esse a conditore

Abante, Abantem vero Lynceo et Hypermnestra Danai filia genitum. Jam

antiquitus sacras duxerunt Apollini Abas, atque oraculum illic Apollinis

fuit. (2) Neque vero eadem Persæ olim qua post Romani veneratione sunt

deum prosecuti. Abæis enim Romani ut suis legibus uterentur dei culta

adducti concesserunt, Xerxis vero exercitus ipsum etiam quod Abis

templum fuit exussit. Græci vero qui contra Persas arma ceperant, non

esse quæ illi concremassent deorum templa restituenda censuerunt, quo

sempiterna exstarent inimicitiarum monumenta; eamque ob rem quæ sunt in

Haliartiorum finibus delubra et apud Athenienses Junonis in Phalerica

via, Cererisque in ipso Phalero, hac etiam ætate semiusta ostenduntur.

(3) Eandem olim fuisse faciem existimo templi apud Abæos, eousque donec

Phocico bello pugna superantes Phocensium viros, qui Abas confugerant,

et ipsos supplices Thebani et una templum jam iterum post Persicum illud

incendium flammis tradiderunt. Ex omnibus ædificiis quotquot jam læserat

flamma ut maxime ruinosum hoc templum stabat mea adhuc ætate, utpote

post Medicum ignem qui antea corruperat, rursus Bœotorum igne confectum.

(4) Conjuncta est magno illi templo ædes alia inferior magnitudine, quam

Apollini dedicavit Adrianus Imperator. Simulacra tamen vetustiora sunt

et ab ipsis Abæis dedicata; ex ære omnia erecto statu, Apollo, Latona,

Diana. Est Abæis etiam theatrum et forum, utrumque prisci operis. (5) In

viam quæ recta Opuntem ducit reversos Hyampolis deinceps excipiet. Ipsum

urbis nomen quæ fuerint hominum origines et unde pulsi huc venerint,

indicat. Hyantes enim a Cadmo et ejus copiis superati Thebis profugi huc

se receperunt, et a finitimis initio Hyantôn polis (_Hyantum urbs_)

appellata; pervicit deinde temporis diuturnitas ut Hyampolis diceretur.

(6) Incendit eam Xerxes, funditus evertit Philippus. Reliqua tamen adhuc

sunt veteris substructionis forum et curia, non magnum utique ædificium,

theatrum etiam non procul a portis. Adrianus Imperator porticum erexit,

quæ de nomine auctoris est nuncupata. Puteum unicum habent, neque aliam

vel ad lavandum vel ad bibendum aquam, nisi hieme ex imbribus collectam.

(7) Venerantur præcipuo cultu Dianam; ei deæ sua est apud ipsos ædes.

Signum quale sit non habeo dicere: bis enim tantum quotannis, et sæpius

nunquam, eam ædem aperire fas ducunt. Ex omni quidem pecudum numero,

quas Dianæ nuncuparint victimas, eas neque ullo morbo tentari, et

ceteris pinguiores inter pascendum reddi autumant. (8) A Chæronea in

Phocidem penetratur non modo recta illa via quæ per Panopeum præter

Daulidem et Schisten viam Delphos ducit, sed altera etiam aspera illa

quidem et sui majore parte montana Stirin, quæ Phocensium urbs est,

contenditur; longitudo viæ est stadiorum centum et viginti. Qui eam

incolunt urbem Athenienses olim se fuisse prædicant, et cum Peteo Ornei

filio ab Ægeo Athenis ejecto se in ea loca venisse; et ex eo Stirin

urbem appellatam, quod magna Petei comitum pars fuerit e Stiriensium

curia. (9) In edito et saxoso loco sunt Stiritarum domus, ob eamque rem

aquarum penuria æstivis mensibus laborant. Puteos enim neque multos

habent, neque aquam prabentes idoneam; lavacra tantum suppeditant ipsis

et potum veterinis: nam homines ad potionis usum aquatum descendunt ad

fontem qui stadia ferme quattuor infra oppidum in saxis effossus est;

quo fit ut hausturis illic descendendum sit. (10) Est Stiride Cereris

cognomento Stiritidis fanum, e crudo exstructum laterculo; signum e

Pentelico lapide; faces dea præfert. Prope eam est alterum signum vittis

redimitum, vetustum si quod aliud eorum quæ in Cereris honorem facta

sunt.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 368 / 497 题