CAPUT XXXIV.

_ De Elatea — Elateensium rebus bello gestis et calamitatibus — Elateæ

memorandis — templo Minervæ Cranææ ejusque cultu. _

Elatea omnium quæ in Phocide sunt urbium, exceptis Delphis, est maxima.

Amphicleæ ex adverso sita est; intervallo abest ab ea stadiûm centum

octoginta. Via magna ex parte plana molliter assurgit proxime ad Elateæ

mœnia. Fluit per campos Cephisus; circa eum frequentes pascuntur aves

otides (_tardæ_ appellatæ. (2) Elatensibus contigit ut Cassandri

Macedonum regis exercitum repellerent; e bello etiam, quod Taxilus

Mithridatis præfectus iis intulit incolumes evaserunt; pro quo merito

sunt a Romanis et libertate et agri immunitate donati. Controversia est

de eorum originibus. Ipsi quidem se esse affirmant inquilinos ex

Arcadia. Elatum enim dicunt Arcadis filium quo tempore Phlegyæ cum

exercitu Delphici Apollinis templum adorti sunt, præsto fuisse ad

arcendam injuriam, ac deinde cum suis copiis in Phocide permansisse, ubi

fuerit ab eo primum Elatea munita. (3) Inter Phocensium urbes quas Persæ

incenderunt, ipsa etiam Elatea numeranda. Ac multæ sane fuerunt ei

civitati cum reliquis Phocensibus communes calamitates; multas etiam

propria ipsis fortuna, dum a Macedonibus oppugnarentur, importavit.

Factum vero est Olympiodori opera ut Cassandro et Macedonibus obsidio

irrita fuerit. At Philippus Demetrii filius populum ad extremum adegit

metum, simulque civitatis principes largitione sibi conciliavit. (4)

Interea Titus (Flaminius) cum imperio a Romanis ad Græciam liberandam

missus, redditurum se Elatensibus pristinam rempublicam per legatos

edixit, modo a Macedonibus deficerent; sed sive universi populi sive

magistratuum suorum vecordia, in Philippi fide permanentes a Romanis

obsidione subacti sunt. Interjecto dein tempore Taxili Mithridatis

præfecti et Barbarorum e Ponto obsidionem sustinuerunt; quod factum

Romani libertate data remunerati sunt. (5) Quum vero ætate mea

Costobocorum latronum manus excursionibus in Græciam factis Elateam

usque penetrasset, Mnesibulus comparata voluntariorum cohorte quum

magnam Barbarorum stragem edidisset, etiam ipse fortiter dimicans

cecidit. Idem hic Mnesibulus et alias de cursu victor palmas tulit, et

Olympiade quinta ac tricesima supra ducentesimam stadii et duplicati cum

clypeo curriculi. Erecta est Mnesibulo ænea statua Elateæ in via

cursoris nuncupata. (6) Forum et ipsum spectatu dignum est, et in eo

columna cum Elati statua. Mihi certe non satis constat utrum honorem

habitum ei voluerint ut conditori suo, an vero sepulcro insigne columnam

illam imposuerint. Æsculapio templum erexere, in quo signum dei

barbatum. Signum qui fecerunt, iis nomina fuere Timocles et Timarchides;

genus illis ex Attica terra. In extrema urbe ad dexteram est theatrum et

Minervæ vetus ex ære signum. Deam hanc opem sibi tulisse aiunt contra

Barbaros quos Taxilus duxit. (7) Distat ab Elatea stadia ferme viginti

fanum Minervæ cognomento Cranææ. Via ipsa qua ad templum itur est paulo

acclivior, sed ita ut qui progrediantur neque molestiam et ne ascendere

se quidem sentiant. In extrema via vertex consurgit præruptus magna sui

parte; non tamen late patens aut valde eminens. In eo vertice templum

ædificatum est, et porticus, in quibus cellæ per intervalla, ubi et alii

habitant deæ ministri, et is etiam qui sacris præest. (8) Eum ex

impuberum numero deligunt; provident vero religione summa ut eo munere

se abdicet priusquam pubescere incipiat. Sacerdotio fungitur per annos

quinque continuos, quo toto tempore vivit apud deam, et pro balneo ei

est solium more antiquo. Etiam hoc simulacrum fecerunt Polyclis filii,

eo quidem habitu ut dea in pugnam vadere videatur. In clypeo expressa

imitando sunt eadem quæ Athenis in clypeo sunt Minervæ cognomento

Virginis.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 367 / 497 题