CAPUT XXXIII.

_ Urbs Ledon — Lilæa ejusque memoranda — Charadra et fluvius Charadros —

regio ad Cephisum fertilissima et de Parapotamiis — urbs Amphiclea

seu Amphicæa seu Ophitea et Dionysi sacra — Tithronium et Drymæa. _

A Tithorea via altera Ledontem ducit. Hæc quoque olim in urbium numero

fuit; sed mea ætate rebus prorsus accisis urbem relinquere Ledontii

coacti sunt, et homines circiter septuaginta ad Cephisum accolunt. Manet

quidem nomen vico ubi domicilia habent, Ledon, et in Phocensium

conventum, sicuti Panopenses, recepti sunt incolæ. Ab eo vico ubi nunc

ad Cephisum habitant, qua ad superiora iter est, absunt priscæ Ledontis

urbis ruinæ stadia quadraginta. Nomen urbem accepisse tradunt ab homine

indigena. (2) Malis autem insanabilibus alias quidem urbes affecit

civium suorum scelus; sed funditus perierunt Ilium ob Alexandri in

Menelaum contumeliam, Milesii autem propter Hestiæi animum ad

cupiditates pronum ejusque studium modo urbis in Edonis condendæ, modo

Dario consulendi, modo in Ioniam revertendi. Sic etiam Ledontiis suam

Philomelus impietatem publico exitio luendam præbuit. (3) Lilæa iter

duntaxat abest unius vel hiberni diei a Delphis per Parnassum

contendentibus. Viæ spatium esse conjici potest stadiûm centum et

octoginta. Hanc civitatem, posteaquam restituta est, alterum e Macedonia

infortunium oppressit. Obsessi enim a Philippo, Demetrii filio, ad pacis

conditiones adacti sunt, atque præsidium iis impositum, quod urbem

tenuit usque dum de indigenis unus, cui fuit nomen Patron, ad arma

omnibus qui militari essent ætate concitatis, victos pugna Macedonas

pacto fœdere abire cogeret. Ei Lilæenses ob tantum erga se meritum

statuam Delphis posuerunt. (4) Est Lilææ theatrum, forum, lavacra, porro

deorum templa duo, Apollinis unum, Dianæ alterum. Signa recto statu,

Attici operis e lapicidinis Pentelicis. Lilæam de Naidibus unam Cephisi

filiam fuisse, et ab ea nympha urbi nomen datum putant. (5) Hic sunt

amnis ipsius fontes; erumpit e fonte non perpetuo quietus, sed

plerumque, meridiana maxime hora, cum sonitu et taurinis mugitibus

persimili voce. Utitur Lilæa cœli temperie anni tribus temporibus, vere,

æstate et autumno; quo sit hiems minus clemens efficit Parnassus. (6)

Abest stadia viginti in præcelsa rupe sita Charadra. Aquæ illic summa

penuria homines laborant. Quod potent e Charadro petunt tria fere stadia

ad fluvium descendentes. In Cephisum influit. Nomen sumpsisse oppidum a

flumine crediderim. Sunt Charadræis erectæ in foro aræ iis qui apud

ipsos heroes appellantur; Dioscuros alii esse existimant, patrios alii

heroes. (7) Ager circa Cephisum solum omne Phoecidis ubertate superat,

ferendis arboribus idoneus, frugibus fœcundus et pabulo. Itaque tractus

hic diligentissime colitur: quare nonnulli dicunt, non civitatem

Parapotamios esse nominatos, sed de iis qui ad Cephisum agros colunt

hunc ab Homero versum esse factum:

Quique habitant propter Cephisi flumina amœni.

(8) Sed eorum sermo discrepat tum ab iis quæ Herodotus in historia sua

tradit, ium vero ab iis quæ de victoriis Pythicis memorant. Amphictyones

enim primi instituerunt Pythicos ludos, et in iis Æchmeas Parapotamius

pugilatu pueros vicit. Herodotus item urbes Phocensium enumerans quas

Xerxes exussit, inter eas Parapotamios recensuit. Non tamen sunt ii ab

Atheniensibus et Bœotis restituti; sed propter virium debilitatem et

pecuniæ penuriam in alias distributi sunt civitates. Oppidi vestigia

nulla jam relicta, neque omnino quo maxime loco fuerit memorare possunt.

(9) A Lilæa Amphicleam via stadiûm sexaginta. Quod ad hanc Amphicleam

attinet, nomen urbis cives ipsi depravarunt. Herodotus, veterem famam

secutus, Amphicæam nominavit. Amphictyones vero decreto de Phocensium

urbibus delendis edito, Amphicleam ei nomen posuerunt. Incolæ vero hæc

de ea memorant. Potentem quendam hominem, inimicorum metuentem insidias,

parvulum filium in cistam impositum in eum locum abdidisse, ubi tutum

maxime fore confidebat; lupum tamen in puerum impetum facturum fuisse,

sed draconem cistam spiris complexum puero fortiter fuisse præsidio;

(10) patrem, quum filium reviseret, a dracone puerum appeti suspicatum,

misso jaculo una cum dracone filium etiam confixisse. Verum ubi de

pastoribus cognovit a se pueri custodem et tutorem occisum, communi

draconem et filium rogo cremasse; et adhuc locum illum pyræ ardentis

speciem præbere, urbemque a dracone illo fuisse Ophiteam nuncupatam. *

Quod maxime dignum * Baccho orgia celebrant; in penetrale ingredi non

licet, in aperto vero signum est nullum. Narrant Amphicleenses et futura

sibi deo auctore prædici, et contra morbos in promptu esse remedia, quod

et in somnis tam ipsi, quam finitimi de morborum medelis ab eo

moneantur, et sacrificulus divino afflatu instinctus de futuris

consulentes certiores faciat. (11) Stadia quindecim ab Amphiclea abest

Tithronium, situm plano loco oppidum. Nihil in eo ad memoriam insigne.

Hinc ad Drymæam stadia intersunt viginti. Eo loco quo et hæc via et quæ

recta ex Amphiclea Drymæam secundum Cephisum amnem fert, conjunguntur,

ibi Tithronenses Apollinis lucum habent et aras, templum etiam, sine

ullo tamen simulacro. Ab Amphiclea abest Drymæa stadia octoginta, ad

lævam deflectenti * * secundum Herodoti narrationem, Naubolenses vero

antiquiore tempore. Origines referunt suas ad Phocum Æaci filium. Habent

Drymæi vetus Legiferæ Cereris fanum; signum in eo e lapide stantis

habitu. Thesmophoria ei festum anniversarium agunt.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 366 / 497 题