CAPUT XXXII.

_ Reliqua memoranda Delphorum — memoranda in via Parnassum versus,

antrum Corycium — antra maxime memoranda in orbe terrarum, antrum

Steunos — Apollini sacrum et Apollinis signum corporis robur augens

— antri Corycii descriptio — de urbe Tithorea — Antiope et Phoco ac

fluvio Cachali — templo et signo Æsculapii cognomine Archagetæ —

sanctissimo Isidis adyto et cultu — simili Isidis apud Ægyptios

cultu — eximio Tithoreæ regionis oleo. _

Adjunctum est sacro septo theatrum dignum spectatu. Qua adscenditur e

septo * * Bacchi ibi est signum, Cnidiorum donarium. Est in suprema

urbis parte hoc stadium eo saxi genere quo Parnassus mons abundat

exstructum; sed illud postea Pentelico lapide exornavit Herodes Atticus.

Atque eorum quidem quæ literis mandari merentur, tot ac talia ad ætatem

usque meam Delphis vetustas reliqua fecit. (2) Qua Delphis ad Parnassi

juga iter est, intervallo stadiûm ferme sexaginta est æneum signum

Delphi herois, et facilior jam expedito viatori, quam mulis et equis

ascensus est ad antrum Corycium. Huic antro nomen inditum a Corycia

nympha paulo superius docui. Omnium vero quæ unquam viderim antrorum

quod spectetur dignissimum hoc mihi visum est. (3) Nam in litoribus et

profundo mari vicinis partibus quam sit magnus hujusmodi cavernarum

numerus, nemo ne diligenti quidem investigatione assequi possit. Sed

maximi sunt nominis quædam tum in Græcia, tum in Barbarorum terris. Nam

Phryges amnis Pencalæ accolæ, oriundi ab Arcadiæ Azanum gente, antrum

monstrant quod Steunos nuncupant; forma illud est orbiculari, altitudine

decenti; sacrum est Magnæ Matri, Matrisque in eo signum positum. (4)

Porro Themisonium urbs supra Laodiceam est; hanc quoque Phryges

incolunt. Quum Gallorum exercitus Ioniam et finitimas Ioniæ oras cuncta

ferens et agens vexaret, Herculem, Apollinem et Mercurium Themisonenses

narrant ad ferendum auxilium præsto fuisse; hos enim iis qui summæ

reipublicæ præerant, antrum per somnium monstrasse et jussisse

Themisonenses ut cum uxoribus liberisque in eo se absconderent. (5) In

hujus rei memoriam signa non sane magna pro speluncæ faucibus erecta

sunt Hercules, Apollo et Mercurius, Spelaitæ appellati. Abest ab oppido

stadia fere triginta. Intra speluncam sunt aquæ fontes. Ad eam neque

semita ulla viam indicat, neque solis lumen longe pervadit; et fornicis

utique pars major non valde se supra solum attollit. (6) Est præterea

apud Magnetes Lethæi fluminis accolas vicus, cui nomen Hylæ. In eo

specus Apollini sacer ea magnitudine, quæ sane nullam afferat

admirationem, intra specum vero signum Apollinis valde priscum ad omne

opus dat robur. Quo fit ut sacri Apollini homines desiliant de rupibus

præruptisque saxis, atque præcelsas arbores radicitus evulsas portantes

per angustissimos tramites iter faciant. (7) Verum hæc omnia quæ

enumeravimus, magnitudine superat antrum Corycium; qui introierit, vel

sine face longissime progredi possit. A solo ad tectum satis multum

interest spatii; aqua ibi e fontibus profluit, sed humoris multo plus e

tecto destillat, ita ut per totum antrum cernantur passim in solo

guttarum vestigia. Parnassi accolæ sacrum Coryciarum Nympharum et Panis

maxime putant. A Corycio antro vel expedito homini difficile est ad

Parnassi juga iter; sunt enim ea supra nubes; illic Thyiades furentes

sacra Baccho et Apollini faciunt.

8. Abest a Delphis Tithorea stadia fere octoginta iter per Parnassum

facienti; viam vero non prorsus montanam, sed qua vehicula etiam agi

possint, tenenti aliquot stadiis longior esse dicitur. Quod ad urbis

nomen pertinet, diversa ab Herodoto, quo loco agit de Persarum in

Græciam irruptione, dicta scio ab iis quæ Bacidis oraculis prodita sunt.

(9) Bacis enim hunc populum Tithorenses vocavit; Herodotus vero

invadente barbaro milite horum locorum incolas in montis verticem

effugisse dicit, urbemque Neonem, at Parnassi jugum Tithoream nominat.

Videtur igitur tota aliquando regio Tithorea nuncupata esse; postea

vero, quum e pagis in hanc unam se urbem denuo contulissent, usus

obtinuerit, ut ea non Neon amplius, sed de regionis nomine Tithorea

nominaretur. Sumptum hoc nomen incolæ dicunt a Tithorea nympha, de iis

una quas poetarum sermones quum ex ceteris arboribus, tum vero e

quercubus maxime olim genitas prodiderunt. (10) Ætate una ante me natum

Tithoreæ res adversæ fortunæ impulsu pessum ire cœperunt. Manet adhuc

theatri pristina superficies et vetustioris fori ambitus. Intra oppidum

sunt non indigna quæ literis mandentur, Minervæ lucus, fanum et signum,

et Antiopes et Phoci monumentum. Jam tum quum res Thebanorum

persequeremur, Antiopen ira Bacchi in furorem actam quaque ratione

numinis iram sibi excitaverit commemoravimus. (11) Ostendimus eodem loco

Phoco Ornytionis filio eam nupsisse, et una cum eo sepultam esse, et quæ

cecinerit fatidicus Bacis tam de hoc, quam de Zethi et Amphionis apud

Thebanos sepulcro. Et hæc in oppido exstant quæ merito fuerint historia

comprehendenda, aliud præterea nihil. Præter Tithoreæ mœnia labitur

amnis; aquatum ad ejus ripas descendunt oppidani, fluvio nomen Cachales.

(12) Tithorea stadia septuaginta distat Æsculapii fanum. Cognomento deus

Archagetas (_originum auctor_) vocatur. Colitur a Tithorensibus atque

pari religione a ceteris Phocensibus. Intra sacrum areæ septum supplices

et sacrati deo servi domicilia habent. In medio templum et marmoreum

simulacrum cum barba, duûm et amplius pedum altitudine. Ad simulacri

dexteram lectus collocatus est. Deo quibusvis hostiis præterquam

capellis faciunt. (13) Ab Æsculapii stadia ferme quadraginta abest

circumsepta area cum penetrali sacrario Isidis; religione sanctissimum

hoc est eorum omnium quotcunque Græci Ægyptiæ deæ consecrarunt. Neque

enim quantum soli in ambitum patet habitari Tithoreenses fas ducunt;

neque ad id penetrale accessus est aliis quam quos Isis ipsa per

somniorum visa sibi præ ceteris delectos advocaverit. Quod ipsum in iis

quæ supra Mæandrum sunt urbibus faciunt subterranei dii: quos enim intra

penetralia descendere facile patiantur, per nocturnas imagines

exsuscitant. (14) Isidi quidem Tithoreæ bis celebrantur quotannis

solemnia, vere scilicet et autumno. Tertio vero ante ambo solemnia die,

quibus introire fas arcana illi penetralia ritu lustrant; si quas etiam

victimarum, quæ superiore festo in penetrale immissæ fuerunt, reliquias

invenerint, eas omnes in eundem semper locum deportatas defodiunt. Abest

locus ille (quantum conjicimus) a penetrali stadia duo. (15) Solennis

hic est illius diei ritus. Postero die institores tabernas sibi erigunt

ex arundine et alia fortuita quavis materia. Postremo tertio die qui ad

eum mercatum convenere vendunt mancipia et quodvis genus pecudes, vestem

etiam, argentum et aurum. Pomeridianis jam horis ad sacra animum

adjiciunt: (16) immolant lautiores boves et cervos, tenuiores anseres et

meleagrides aves. Sues et oves et capras immolare nefas ducunt; quibus

autem, ubi adoleverint, victimas intra adytum demittere ** initio facto,

obvolvere illas necesse habent lineis vel byssinis fasciis; (17) modus

autem eas conficiendi est Ægyptius. Cum pompa vero quæ immolantur omnia

transmittuntur; et alii victimas in adytum immittunt, alii qui ante

adytum constiterunt tabernis exustis propere abeunt. Hominem aliquando

aiunt, non illum quidem ex eorum numero quibus est adyto interdictum,

sed profanum, quum cœpta esset jam pyra incendi, præ curiositate et

confidentia ingredi ausum, ac sibi illum visum videre lemurum plena

omnia, reversumque Tithoream, quum quæ viderat enarrasset statim animam

efflasse. (18) His consimilia de Phœnice quodam homine audivi: Ægyptios

Isidi festos dies agitare qua anni parte lugeri ab ea Osirin dicunt; ac

per illos dies incipere Nilum excrescere. Quo fit ut incolarum turba

dictitet, augeri fluvium et arva irrigari Isidis lacrimis. Eo ipso

tempore Romanum hominem, qui Ægyptum provinciam obtinebat, quendam

mercede conductum jussisse Isidis adytum intrare quod Copti erat;

redisse eum, sed mox ubi quæ conspexerat exposuit, hunc quoque e vita

discessisse. Homeri igitur illud facile existimari potest nihil a vero

abhorrere: non posse cuiquam hominum bene vertere cui deos perspicue

cernere contigerit. (19) Oleo Tithorea minus quidem abundat quam vel

Atticus vel Sicyonius ager; sed colore et saporis bonitate id

præstantius est quam illud quod ex Hispania quodque item ex Istria

insula mittitur. Hoc varia incoquunt unguenta; oleum ipsi Cæsari

perfertur.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 365 / 497 题