CAPUT XXXI.

_ Descriptio picturæ lævæ partis Lesches Delphicæ continuatur et finitur

— de Meleagri morte varia narratio. _

Quodsi rursus oculos ad superiores tabulæ partes sustuleris, cernes

illic continenti serie Actæoni proximum Ajacem Salaminium, Palameden et

Thersiten tesseris (quod ludicrum Palamedes excogitavit) lusitantes;

alter Ajax aspicit. Huic Ajaci idem est qui naufragis esse solet color

perfuso etiam num corpore multa maris aspergine. (2) Videtur Polygnotus

dedita opera Ulyssis inimicos uno in loco constituisse. Idcirco vero

Ajax Oilei filius cum Ulysse inimicitias exercuit, quod Græcos Ulysses

hortatus erat, ut Ajacem ob commissum in Cassandram facinus lapidibus

obruerent, Palameden vero quum piscatum isset ab Ulysse et Diomede

demersum in aquis periisse ex iis carminibus cognovi, quæ Cypria

dicuntur. (3) Aliquanto superior loco est quam Ajax, Œnei filius

Meleager; is Ajacem intueri videtur. Cum barba ceteri, solus Palamedes

imberbis. De morte Meleagri scriptum Homerus narrat ut Furia

imprecationes Althææ exaudierit, atque hæc Meleagro fuerit causa mortis.

EϾ vero, quas vocant, et Minyas in idem utraque poesis consentit,

adjutos ab Apolline contra. Ætolos Curetas, et in eo bello ab Apolline

occisum Meleagrum. (4) Torrem vero a Parcis Althææ datum, quo demum igni

consumpto Melagrum exstingui necesse foret, et illum torrem ab Althæa

ira concitata exustum, eam narrationem Phrynichus, Polyphradmonis

filius, primus in fabula scenica exhibuit, quæ Pleuroniæ inscribitur:

Atræ neque ille mortis laqueos

effugit; vorax peredit virum

inexstincti flammula stipitis

insidiosæ matris heu dolo.

Non tamen pluribus est eam rem versibus persecutus Phrynichus; quod

facturus fuisse videri posset si peculiare ipsius hoc inventum fuisset;

verum satis habuit, uti rem inter Græcos pervagatam, paucis

perstringere. (5) Infima tabula post Thracem Thamyrin Hectorem habet

sedentem et utraque manu lævum genu prementem, tristi admodum facie et

lugubri habitu. Post Hectorem saxo insidens Memnon et prope hunc

Sarpedon. Sarpedon capite in utramque manum incumbit, Memnon alteram

manum ejus humero imponit. (6) His omnibus est barba. In Memnonis

chlamyde aves pictæ quæ sunt Memnonides appellatæ. Eas volucres dicunt

Hellespontii ad Memnonis sepulcrum statis diebus quotannis advolantes

everrere soli aream quæ circa tumulum arboribus undique atque herba nuda

sit, et eam collecta pinnis ex amne Æsepo aqua aspergere. (7) Prope

Memnonem nudus est puer Æthiops, quod nempe Æthiopum rex fuit Memnon.

Venit tamen ad bellum Trojanum non ex Æthiopia, sed a Susis Persarum

urbe, debellatis iis omnibus nationibus quæ mediæ sunt usque ad Choaspen

flumen. Monstrant etiamnum Phryges quo itinere exercitum duxerit, dum

locorum compendia consectaretur: intersecta vero est per mansiones via.

(8) Supra Sarpedonem et Memnonem est Paris impuber adhuc; plausum dat

manibus qualem agrestes homines solent; facile conjicias ea manuum

complosione Penthesileam accersiri. Aspicit Paridem Penthesilea, at

facie sublata altisque superciliis, ut appareat contemni illum et omnino

pro nihilo haberi. Virginis in morem ornata est, arcum gerit Scythicis

persimilem, pardi pelle ab humeris demissa. (9) Quæ supra eum locum ubi

Penthesilea est aquam pertusis fictilibus urnulis portant, earum altera

specie adolescentula est, altera ætate jam adultior. Neutri est quicquam

privatim adscriptum, sed communis testatur inscriptio esse de numero

earum, qua initiatæ non fuerint. Superiores iis loco sunt Lycaonis

Callisto et Nomia et Nelei filia Pero, pro qua Neleus sponsalium nomine

Iphicli boves poposcit. (10) Callisto pro stragula ursæ pellem habet;

pedibus in Nomiæ genibus recumbit. Expositum est superius, vulgatum

Arcadum sermone Nomiam unam fuisse de Nymphis Arcadiæ indigenis; ac

Nymphas per magnum quidem annorum numerum vivere, non tamen prorsus esse

mortis immunes, poetarum est carminibus decantatum. Post Callisto et eas

quæ cum ipsa sunt mulieres, rupes consurgere videtur, in cujus verticem

Sisyphus Æoli filius saxum nititur subvolvere.. (11) In eadem tabulæ

parte dolium, et senex vir atque puer, porro duæ feminæ, altera

juvenilis æatis prope (_?_) illud saxum, prope senem vero stat altera

æquali ætate. Haustam reliqui aquam portant; anus vero, cui fractam esse

urnam facile videas, quod reliquum est aqua e testa in dolium rursus

transfundit. His quoque significari mihi videbantur ii qui quæ Eleusine

fiunt sacra naucifaciant. Veteres enim Græci initia Eleusinia ceteris

omnibus quæ ad venerationem deorum spectant, tanto augustiora ducebant,

quanto deos præstare putabant heroibus. (12) Infra dolium est Tantalus

inter eos cruciatus quos versibus suis exposuit Homerus, ad quos accedit

silicis impendentis terror. Ab Archilocho id sumpsisse Polygnotum

perspicuum est; acceperitne vero Archilochus de saxo quod dixit ab

aliis, an ipse primus id in poesin induxerit, non satis mihi liquet. Ac

tam multa sunt numero tamque decore et eleganter expressa, quæ Thasius

pictor tabulis illis mandavit.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 364 / 497 题