_ Pictura lævæ partis Lesches Delphicæ porro describitur: de Pandarei
filiabus, de Phoco et Iaseo narratio. _
Pinxit deinceps Polygnotus Pandari filias, de quibus Penelopen Homerus
dicentem fecit: dum virgines adhuc essent, ereptos illis deorum ira
parentes, orbas a Venere educatas; tribuisse vero illis alias quoque
deas certa munera, Junonem prudentiam et formositatem, corporis
proceritatem Dianam elargitas; jam vero a Minerva edoctas lanificium et
quicquid mulieribus didicisse in laude ducitur. (2) Postremo Venerem in
cœlum ascendisse, quo a Jove puellis faustas nuptias conficeret; quum
interea Venere absente ab Harpyiis abreptæ Furiis traditæ fuerint. Hæc
de illis Homerus. Sed Polygnotus floribus redimitas et talis ludentes
pinxit. Nomina puellarum fuere Camiro et Clytie. Pandarum earum patrem
constat fuisse Milesium e Mileto Cretæ urbe, Tantaloque quum in furto
per summum scelus committendo, tum vero in jurejurando subdole
concipiendo socium fuisse. (3) Post Pandari filias Antilochus cernitur
saxum altero pede premens, os et caput utraque manu sustinens. Agamemnon
Antilocho proximus sinistra ala sceptro innititur; manibus baculum
tenet. Protesilaus Achillem sedentem aspicit, et Protesilaus * speciem
præbet. Stat supra Achillem Patroclus. Imberbes omnes excepto
Agamemnone. (4) Supra illos Phocus pictus est ætate adolescens, et
Iaseus satis barbatus, qui annulum Phoco de sinistræ manus digito demit
ex hujusmodi narratione: quum Phocus Æaci filius ex Ægina transmisisset
in eam regionem quæ nunc Phocis dicitur, ut ibi parto sibi ejus
continentis terræ imperio domicilium suum statueret, cum eo Iaseus
singularem quandam amicitiam conciliavit, et alia quidem illi pro
dignitate dona dedit, et cælatum lapidem annulo aureo inclusum. Sed quum
non multo post Phocus in Æginam revertisset, Pelei insidiis vitam
amisit. Veteris igitur amicitiæ monumentum ex annuli signo in ea tabula
Iaseus postulat agnoscere, ac Phocus gemmam in manus sumere ei
permittit. (5) Supra hos est Mæra saxo insidens. De ea scriptum in
Nostis, virginem adhuc e vita excessisse, filiam Prœti fuisse, qui
Thersandro genitus est Sisyphi filio. Proxime abest Actæon Aristæi
filius, et mater ejus, cervæ hinnuleum manu tenentes ac cervinæ
insidentes pelli; adjacet venaticus canis; ad vitam hæc Actæonis et
interitum pertinent. (6) Jam si ad inferiores tabulæ partes oculos
demiseris, Orpheum statim post Patroclum videas in quodam tumulo
sedentem; læva citharam contingit, altera salicis frondes contrectat;
ipse arboris trunco acclinis est. Lucus ille Proserpinæ sacer existimari
potest, in quo (uti Homero visum est) nigræ populi et salices exsurgunt.
Orpheo Græcus est ornatus, neque vestimentum neque capitis integumentum
quicquam Thracium præ se ferunt. (7) Aversæ salicis parti innititur
Promedon. Sunt qui nomen hoc tanquam in poesin introductum a Polygnoto
arbitrentur. Tradiderunt alii Græcum fuisse hominem, cum præcipuum
fuerit studium, tum aliam omnem musicam tum maxime Orphei cantus audire.
(8) In eadem tabulæ parte est Schedius qui Phocences ad Trojam duxit, et
post eum Pelias in solio sedens, cana æque barba ac capite. Intuetur is
Orpheum. Schedius pugiunculum tenet, gramine coronatus. Assidet Peliæ
Thamyris jam calamitate oculorum affectus; fracto illum esse et abjecto
animo indicat habitus corporis obsoletus, promissa cæsarie et barba.
Jacet ante pedes lyra fractis cornibus, disruptis nervis. (9) Paulo
superius saxo insidet Marsyas; prope eum Olympus, habitu pueri jam
pubescentis, tibiis discere videtur. Phryges qui Celænas incolunt, amnem
qui per oppidum labitur et Marsyas dicitur, tibicinem olim illum nobilem
fuisse dictitant; addunt Marsyæ inventum fuisse eum tibiarum cantum,
quem Metroum (_Cybeleium_) vocant. Eundem vero Marsyam contra Gallos
sibi opem tulisse, quum irrumpentes in Phrygiam et amnis aquis et
tibiarum modis exterruisset.