CAPUT XXIX.

_ Picturæ lævæ partis Lesches Delphicæ descriptio continuatur — de Ocno

et Ionum proverbio inde petito. _

Loco in ea tabula superiore iis quos nominavimus, sunt socii Ulyssis,

Perimedes et Eurylochus, hostias afferentes. Nigri eæ hostiæ arietes

sunt. Secundum illos vir quidam sedet; inscriptio indicat Ocnum esse;

texit e junco restim; adest asella totum id quod ille jam texuerat

pertinaciter abrodens. Hunc Ocnum aiunt gnavum et industrium hominem

fuisse, qui uxorem sumptuosam et prodigam habuerit, quæ quicquid ille

opere faciendo collegisset, haud multum sane post consumere solita

esset. (2) Eam rem credunt per ambages voluisse Polygnotum significare.

Satis scio Ionum verbum esse, quoties viderint hominem in re quæ nullam

afferat utilitatem, laborare, Vir ille, inquiunt, Ocni funiculum

torquet. Inter præpetes etiam volucres ocnum augures numerant; est ea in

ardearum genere maxima et pulcherrima, et quæ raro, si qua alia avis,

conspicitur. (3) Jam vero Tityus ita se in ea pictura habet, ut non

plecti amplius, sed ipsa pœnæ diuturnitate jam prope absumptus et

confectus videatur: subobscura enim quædam umbra est ac vix jam sub

oculorum sensum cadens. Reliquas oculis picturæ partes persequentibus

proxime ab eo qui funem torquet Ariadna in conspectu est. E saxo, super

quo sedet, Phædram sororem aspicit, reliquo pendentem corpore e

funiculo, funiculum vero utraque manu prensantem. Ex hoc imaginis

habitu, quamvis in honestius rem artifex extulerit, conjectare licebat

quonam modo vitam Phædra finiverit. (4) Ariadnam vero vel fortuito

obvius factus vel consulto structis insidiis Theseo eripuit Bacchus,

quum esset illo classe multo superior; neque fuit opinione mea hic

Bacchus alius ab eo qui primus ad Indos cum exercitu penetravit, quum

Euphratem ponte junxisset quo loco urbi Zeugma nomen fuit; in ea ad hanc

usque ætatem servatur funis quo ad fluvium jungendum usus dicitur,

vitigineis et hederaceis contortus sarmentis. Ac de Baccho quidem

permulta narrantur et a Græcis et ab Ægyptiis. (5) Inferius aliquanto

quam Phædra est, recumbit Chloris in Thyiæ genibus. Nihil omnino

falletur qui eas, dum viverent, eximia quadam se mutuo benevolentia

prosecutas putat. Fuit enim Chloris ex Orchomeno quæ est in Bœotia,

Thyia vero *. De ipsis alius etiam vulgatus est sermo, cum Thyia

Neptunum fuisse congressum, Chlorin cum Neleo Neptuni filio nuptam

fuisse. (6) Adstat proxime ad Thyiam Procris Erechthei filia et post

ipsam Clymene; sed avertit se Clymene. In ea poesi cui Nosti nomen,

scriptum est, Minyæ filiam Clymenen fuisse ac Cephalo Deionis filio

nuptam, e qua ille Iphiclum genuerit. De Procri vero inter omnes

constat, fuisse illam cum Cephale ante Clymenen, et quomodo a viro suo

sit interempta. (7) Dein magis in interiore tabulæ parte post Clymenen

Megaram Thebanam videas; hanc uxorem habuit Hercules, sed posteaquam iis

quos ex ea susceperat filiis est orbatus, mulierem sibi ratus non satis

faustis conjunctam auspiciis, dimisit. Supra earum quas recensuimus

feminarum caput est Salmonei filia saxo insidens, prope adstante

Eriphyle; ea per tunicam summos digitos juxta collum exserit: facile

vero conjicias intra tunicæ sinus manibus eam occultare celebratum illud

monile. (8) Supra Eriphylen Elpenorem pinxit et Ulyssem flexis genibus

in pedes subsidentem tenentemque supra scrobem gladium. Ad scrobem

accedit Tiresias vates. Secundum Tiresiam saxo insistit Anticlea Ulyssis

mater. Elpenor pro vestimento nautarum more storea velatur. (9) Infra

Ulyssem in soliis sedent Theseus et Pirithous; Theseus Pirithoi ensem et

suum ipsius ambabus manibus tenet. Ad gladios respicit Pirithous;

indignari videtur quod ad facinus capessendum, quod animo agitaverant,

nulli sibi fuerint illi enses usui. Panyasis carmine testatus est non

fuisse illos tanquam captivos ad solia religatos, sed quasi agnatum

adhæsisse pro vinculis corpori saxum. (10) Celebrem hominum sermone

Thesei et Pirithoi amicitiam utraque poesi nobilitavit Homerus. Ulysses

enim apud Phæacas de iis dicit:

Vidi etiam juvit quos tunc vidisse priores,

Thesea Pirithoumque, deûm de semine cretos.

Et in Iliade quum alia Nestor, Agamemnonem et Achillem ad reditum in

gratiam adhortans, tum illa memorat, quæ sunt his versibus perscripta:

Namque viros nunquam vidi, talesve videbo,

qualem Pirithoum fortem, regemque Dryanta,

Cænea et Exadium et superis similem Polyphemum,

Theseaque Ægiden dis immortalibus æquum.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 362 / 497 题