CAPUT XXVIII.

_ Picturæ lævæ partis Lesches Delphicæ, Ulyssis descensum ad inferos

exprimentis, descriptio — fratrum Catinensium pietas in parentes —

pietatis in deos nonnulla exempla — de Eurynomo Inferorum dæmone. _

Habet altera picturæ pars quæ ad lævam est, Ulyssem ad inferos

descendentem, ut Tiresiæ manes de suo in patriam reditu consulat. Est

vero talis ejus picturæ forma. Aqua conspicitur, quem Acherontem esse

fluvium facile existimare possis. Plurima in eo palustris arundo et

piscium formæ adeo exili corpore, ut piscium potius umbras quam pisces

ducas. Navis est in eodem amne et ad remos portitor. (2) Secutus est, ni

fallor, Polygnotus Minyadem poesin, in qua ubi de Theseo et Pirithoo

agitur hi sunt versus:

Hic ergo umbriveham, quam grandis portitor egit,

naviculam in portu non offendere paratam.

His adductus Polygnotus jam grandem natu pinxit Charonem. (3) Umbræ nave

vehentes ad quosnam pertineant, omnino non est perspicuum. Inter eos

tamen Tellis apparet ætate puber, et Cleobœa adhuc virgo; hæc cistam

sustinet genibus, eadem forma qua Cereri fieri cistas solenne est. De

Tellide aliud nihil compertum habeo quam Archilochum poetam esse

Tellidis nepotem. Cleobœam vero primam tradunt ex Paro insula Thasum

Cereris initia transtulisse. (4) In Acherontis ripa infra Charontis fere

navem iniquus in patrem filius ab ipso parente suo laqueo strangulatur.

Prisci enim illi parentes præ cunctis rebus plurimo dignabantur honore;

quod facile quum ex aliis exemplis colligas, tum vero ex eorum facto qui

apud Catinam Siciliæ urbem Pii sunt cognomento appellati. Quum enim ex

Ætna ignis in eam urbem deflueret, nulla vel auri vel argenti habita

ratione fugientes matrem hic, patrem ille humeris sustulerunt. Sed quum

haudquaquam otiose festinantes incendium tamen urgeret neque illi

propterea parentes dimitterent, ita illum flammarum torrentem in duas

aiunt partes discessisse, ut per medios ignes cum ipsis parentibus

adolescentes incolumes evaserint. Iis apud Catinenses hac etiam ætate

certi et solennies honores pietatis ergo habentur. (5) Prope ejus

effigiem, qui quod patrem insolentius tractasset apud inferos pœnas

luit, est in eodem Polygnoti opere homo qui ob sacrilegium plectitur;

apparet mulierem, a qua ille punitur, quum veneficiorum, tum aliorum

tormentorum esse gnaram. (6) Egregie sane in religionis studium tum

adhuc homines incumbebant. Præclara ejus rei documenta Athenienses

dedere, quum capto Jovis Olympii apud Syracusas templo nihil quicquam ex

omnibus donariis amoverunt; Syracusanum etiam sacerdotem, qui ea

custodiret, reliquerunt. Declaravit etiam Datis Medus homo quam impense

deos vereretur, non verbis tantum quæ Deliis dixit, sed etiam re ipsa,

quum Apollinis signum in Phœnissa navi repertum statim Tanagræis Delium

reportandum tradiderit. Erat enimvero omnibus olim gentibus præcipuæ

curæ deorum cultus; cujus rei non inscius Polygnotus sacrorum

expilatorem ad eum modum pinxerat. (7) Supra eos quos jam enumeravimus

est Eurynomus. Inter deos inferos Eurynomum numerant qui Delphis sunt

sacrorum interpretes, et circumrodere eum dicunt mortuorum carnes ita ut

nuda relinquat ossa. Sed neque Homeri de Ulysse carmina, neque poesis ea

quæ est Minyas appellata, nec postremo quæ Nosti inscribitur (in iis

enim de Orco deque inferûm terroribus multa exposita sunt), ullum norunt

inter manium deos Eurynomum. Illud mihi fuerit reliquum, ut qualis hic

sit et qua adumbratus forma, ostendam. Colore est inter cæruleum et

nigrum medio, quales muscæ sunt quæ canibus insident; dentes ostentat;

sedenti vulturis est substrata pellis. Continenti post Eurynomum spatio

proxima est Auge ex Arcadia et Iphimedea. (8) Illa quidem in Mysiam ad

Teuthrantem venit, et præ ceteris quibuscum fuerit Hercules congressus

feminis, patri simillimum filium peperit. Iphimedeæ vero Mylasis (Cariæ

ea civitas est) magni fuerunt a Caribus honores tributi.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 361 / 497 题