CAPUT XXV.

_ Lesche Delphorum, Polygnoti picturis exornata — dextræ partis picturæ,

quæ Trojam captam et Græcorum classem domum solventem exhibet,

descriptio. _

Supra Cassotidem ædificium quoddam est; in eo picturæ aliquot Polygnoti,

quas Cnidii dedicarunt; locum Delphi Leschen vocant, quod eo

convenientes priscis olim temporibus seria et fabulas inter se

conferebant. Talia fuisse multa in omni Græcia conciliabula Homerus

docuit quo loco Melanthûs in Ulyssem convicium exponit:

Non somnum ut capias æraria tecta fabrorum,

non leschen celebras, sed multa hic rancida garris.

(2) Ubi in hoc ædificium introieris, pictam videas in dextero templi

pariete Ilii eversionem et Græcorum classem domum solventem. Menelao ibi

sunt qui omnia ad reditum adornant. Navis item picta et in ipsa nautæ

permisti pueris. In media navi cernitur Phrontis gubernator contos duos

tenens. Nestorem Homerus et alia Telemacho dicentem fecit, et nonnulla

de Phrontide, Onetoris scilicet filium fuisse, Menelai gubernatorem,

artis suæ peritissimum, quodque is e vita decesserit quum Sunium Atticæ

terræ promontorium jam prætervecti essent; et Menelaum secum una illuc

usque navigasse refert Nestor; eo vero in loco commoratum, dum tumulum

Phrontidi exstruendum curat et alia pro viri dignitate justa facit. (3)

Spectatur ille quidem in Polygnoti opere. Paulo infra ipsum Ithæmenes

nescio quis vestimentum portans, et Echœax per nauticum pontem cum urna

ænea descendens. Tollunt Menelai tabernaculum, quod fuerat non longe a

navi collocatum, Polites, Strophius et Alphius, et aliud tabernaculum

refigit Amphialus. Sub Amphiali pedibus sedet puer; ejus nomen nulla

indicat inscriptio. Barbatus unus ex omnibus Phrontis est, et hujus

unius ex Homeri de Ulysse carminibus nomen sumpsit; nam cetera (ut

opinor) nomina ipse sibi Polygnotus finxit. (4) Stat Briseis, Diomede

supra ipsam, et ante eas Iphis, Helenæ formam admirantibus simillimæ.

Sedet ipsa Helena, et prope eam Eurybates. Ulyssis esse hunc præconem

conjicimus; est tamen adhuc imberbis. Ancillæ ibidem sunt duæ, e quibus

Panthalis Helenæ adsistit, Electra heræ calceum subligat. Diversa ab his

nomina sunt quæ Homerus in Iliade usurpat, quo loco Helenam et cum ea

ancillas ad muros euntes facit. (5) Sedet supra Helenam vir purpureo

velatus amiculo, mœstus ut qui maxime; Helenum esse Priami filium facile

intelligas, vel priusquam inscriptionem legas. Prope Helenum Meges est

brachio saucio; quod iis versibus mandavit Lescheos Pyrrhæus, Æschylini

filius, quos de Ilii eversione fecit; et vulneratum quidem ab Admeto

Augeæ filio in ea pugna quam Trojani postrema excidii sui nocte

commiserunt. (6) Pictus est proxime ad Megetem Lycomedes Creontis

filius, et ipse saucius in eo articulo, quo cum lacerto manus jungitur;

ea enim in parte vulneratum scripsit Lescheos ab Agenore; quod ut

pingeret non fuisse Polygnoto in mentem venturum facile credi potest, ni

Leschei poesin legisset. Adpinxit vero Lycomedæ etiam in talo vulnus et

in capite tertium. Euryalus etiam Mecistei filius vulneribus affectus

est in capite et manus junctura. (7) Sunt hi omnes in ea pictura supra

Helenam collocati. Adjuncti Helenæ sunt Thesei mater detonso ad cutem

capillo, et Thesei filius Demophon, meditans (quantum oris figura

ostendit) num qua ratione queat Æthram in libertatem asserere. Argivi

Theseo e Sinidis filia Melanippum genitum ferunt, qui de cursu palmam

tulerit quo tempore ii qui Epigoni sunt appellati, Nemeorum ludicra,

edita primum ab Adrasto, restaurarunt. (8) Lescheos carminibus prodidit

suis, Ilio capto elapsam e medio tumultu Æthram in Græcorum castra

venisse, ibi a Thesei filiis agnitam esse, Demophontemque eam ab

Agamemnone repetiisse; et illum quidem, quum gratificari Demophonti

maxime vellet, non prius tamen se id facturum dixisse, quam Helenæ idem

placere intellexisset. Misso igitur caduceatore facile Helenam exorasse.

Videtur igitur in ea pictura Eurybates ad Helenam Æthræ causa, ut quæ

mandata ab Agamemnone fuerant perferret, venisse. (9) Trojanæ ibidem

mulieres captivarum et lugentium habitu agnoscuntur. Andromache primum,

cui filius adstat mammam prensans. Hunc e turri dejectum periisse

scribit Lescheos, non tamen Græcorum decreto in eum sævitum, sed privato

Neoptolemi odio, qui sibi ejus necem depoposcerit. Picta præterea est

Medesicaste; una hæc e nothis Priami filiabus, quam Imbrio Mentoris

filio in matrimonium collocatam Homerus in Pedæum urbem transmigrasse

dicit. (10) Andromache et Medesicaste velato sunt capite, Polyxena

virginum more collecto in nodum crine; mactatam illam fuisse ad Achillis

tumulum et poetæ decantarunt, et tabulæ testantur quas tum Athenis, tum

Pergami (quæ urbs supra Caicum est) mihi ipsi contigit intueri; sunt

vero in illis expressi Polyxenæ casus. (11) Pinxit eodem in loco

Polygnotus etiam Nestorem, pileo velatum, hastam tenentem. Equus prope

in pulvere volutare parantis speciem præbet. Usque ad equum expressa est

litoris facies, in eoque cernuntur calculi: quæ deinceps area sequitur,

nullam amplius maris formam præfert.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 358 / 497 题