_ Picturæ dextræ partis Lesches Delphicæ descriptio continuatur — loricæ
antiquæ descriptio. _
Supra eas feminas quæ mediæ sunt inter Æthram et Nestorem, aliæ captivæ
cernuntur, Clymene, Creusa, Aristomache et Xenodice. Clymenen
Stesichorus iis quæ fecit de Ilii excidio carminibus, inter captivas
numerat. Aristomachen Priami fuisse filiam idem in Nostis scripsit;
Critolao nuptam, Hicetaonis filio. Xenodices qui mentionem fecerit,
neque carminis neque solutæ orationis auctorem ullum comperi. De Creusa
memoriæ proditum est, a Deûm matre et (_matre Æneæ?_) Venere Græcis
ereptam et in libertatem vindicatam; fuisse enim eam Æneæ uxorem.
Lescheos tamen et Cypria carmina Æneæ uxorem Eurydicen nominant. (2)
Supra has in lectulo decumbentes pictæ sunt Deinome, Metioche, Pisis et
Cleodice. Harum unius mentio Deinomes fit in eo opere quæ Parva
inscribitur Ilias; ceteris (uti ego sentio) Polygnotus ipse nomina
imposuit. Pinxit etiam Epeum Trojæ muros æquantem solo; supra eos
prominet caput solum equi lignei. Adest etiam Polypœtes Pirithoi filius
tænia præcincto capite. Adsistit Acamas Thesei filius caput cristata
galea tegente. (3) Adest etiam Ulysses lorica indutus. Ajax Oilei cum
scuto ad aram accedit jusjurandum concepturus propter vim Cassandræ
illatam. Sedet ipsa Cassandra humi Palladium complexa; quandoquidem
ipsum e suis sedibus virgo avellit, quum supplicem ab ara Ajax
abstraxit. Picti etiam sunt Atrei filii et ipsi cum galeis; Menelaus
scutum tenet. In eo expressus draco, is nempe qui Aulide inter sacra
repens pro ostento fuit. Ajaci jusjurandum hi deferunt. (4) Ex adverso
illi equo prope Nestorem Neoptolemus conspicitur Elasum occidens;
quisquis ille Elasus fuerit, jam prope exspiranti similis est. Astynoum
etiam, cujus Lescheos quoque meminit, in genu collapsum ense Neoptolemus
ferit. Ac solum quidem ex omnibus Græcis Neoptolemum fecit Polygnotus
nondum desinentem Trojanos cædere, quod totum ejus picturæ argumentum
Neoptolemi maxime tumulo convenire voluit. Achillis quidem filium ubique
Homerus Neoptolemum nominat, at Cypria carmina testantur, a Lycomede
Pyrrhum, a Phœnice deinde nomen ei Neoptolemum impositum, ex ea scilicet
re quod [Achilles] admodum juvenis ad bellum venerit. (8) Ad hæc ara
picta est et parvulus puer præ metu aram prensans. Super ara posita est
lorica ænea, forma his temporibus inusitata; sed tali utebantur prisci
illi heroes. Duæ sunt æneæ laminæ, altera pectori et ventris regioni
aptata, altera tergo muniendo facta; γύαλα vocabant prisci; anticam et
posticam partem fibulæ constringebant inter se. (6) Satis id firmum esse
corporis munimentum videbatur etiam sine clypeo. Ob eam rem Homerus
Phorcynem Phrygem sine clypeo pugnantem fecit, quod gyalothorace (habili
utrinque lorica) uteretur. Ego ejus loricæ imaginem in Polygnoti opere
conspexi, et in Dianæ Ephesiæ Calliphon Samius Patroclo feminas pinxit
loricæ gyala aptantes. (7) Laodicen pinxit Polygnotus stantem ultra
aram. Hanc neminem poetam inveni qui inter captivas Trojanas
recensuerit, neque consentaneum mihi ullo pacto videri potest, non
fuisse eam statim a Græcis dimissam. Homerus certe in Iliade ab Antenore
hospitio acceptos Menelaum et Ulyssem memoravit, et Helicaonem Antenoris
filium Laodicen in matrimonio habuisse; (8) Lescheos vero vulneratum in
pugna nocturna Helicaonem, ab Ulysse agnitum tradidit vivumque e pugnæ
periculo liberatum. Consequens ergo fuerit ut, quum Menelao et Ulyssi
curæ fuerit domus Antenoris, neque in Helicaonis uxorem quidquam hostile
commissum sit ab Agamemnone et Menelao; sed Euphorion Chalcidensis de
Laodice commentus est quæ prorsus ab omni veri abhorrent similitudine.
(9) Statim post Laodicen est fulcrum lapideum, cui æneum labrum
impositum est. Medusa utraque manu fulcrum id tenens in solo sedet. Hanc
etiam inter Priami filias numeraverit qui Himeræi poetæ canticum
audierit. Prope Medusam est anus ad cutem detonsa, sive ille eunuchus
est; nudum infantem genibus sustinet; manum infans præ metu ob oculos
opponit.