_ Memoranda in templi Delphici vestibulo, septem Sapientum Græciæ nomina
et sententiæ templo inscriptæ — Homeri signum cum inscriptione — de
Homeri et Clymenes sepulcro et Homeri matre — memoranda in templo
Delphico, Jovis Mœragetæ et Apollinis Mœragetæ signum, Pindari sella
e ferro fabricata — memoranda extra templum Delphicum, Neoptolemi
sepulcrum; lapis Saturni, fons Cassotis. _
Pro Delphici templi foribus leguntur perutilia vitæ hominum documenta ab
iis hominibus conscripta, quos Græci sapientes et habuerunt et
appellarunt. Fuerunt illi, ex Ionia quidem Thales Milesius et Prienensis
Bias; ex Æolica vero natione e Lesbo insula Pittacus Mytilenæus; ex iis
qui in Asia sunt Doribus Cleobulus Lindius; Atheniensis præterea Solon,
et Spartanus Chilon; septimum Plato Aristonis filius pro Periandro
Corinthio Cypseli filio enumeravit Chenensem Mysonem. Incolebatur olim
ad Œtam montem vicus Chenæ. Hi viri Delphos profecti celebratas illas
hominum sermone sententias Apollini dedicarunt: Cognosce te ipsum, et:
Nequid nimis. Hæc inquam illi scripta eo in loco reliquerunt. (2) Videas
ibidem et æream columnæ superimpositam Homeri statuam. In eadem columna
leges illud Apollinis responsum, quod Homero editum memorant:
Felix atque miser (nam sors te ad utrumque creavit),
de patria quæris; tibi matria, non patria illa est.
Insula Ios matris patria est, quæ colliget ossa
exsanguis; sed enim puerorum ænigma caveto.
Monstrant Ietæ in insula sua Homeri sepulchrum et seorsum Clymenes,
Homeri Clymenen matrem fuisse dictitantes. (3) Cyprii vero (nam et hi
sibi Homerum vindicant) Themisto indigenam feminam Homeri fuisse matrem
dicunt; Euclum autem de ipsius ortu hisce versibus fuisse vaticinatum:
Fluctisona in Cypro tunc vatem dia Themisto
altiloquum Salaminem extra generabit in agris.
Posthabita hic Cypro longe provectus in altum
Helladicæ primus mala terræ carmine dicet;
expers mortis erit seniique in secula cuncta.
Hæc nos ab aliis audita et in oraculis lecta scribimus, privatim autem
nihil nec de patria nec de ætate Homeri prodimus. (4) Intra templum
dicata fuit Neptuno ara, quod ab initio id oraculum etiam Neptuni fuit.
Exstant etiam Parcarum duarum simulacra; tertiæ locum Juppiter Mœragetes
et item Mœragetes Apollo (_Parcarum duces_) tenent. (5) Ostenditur
ibidem ara illa, ad quam Achillis filium Neoptolemum Apollinis sacerdos
occidit; qua de re alio loco exposuimus. (8) Non procul hinc Pindari
sella sita est e ferro fabricata; in ea Pindarum, quoties Delphos
venisset, sedere et cantica, quot eorum iecerit in Apollinis honorem,
decantare solitum tradunt. In templi recessu intimo, quo paucis admodum
est aditus, alterum etiam positum est aureum Apollinis signum.
6. E templo egressis et ad lævam conversis circumsepta quædam est area,
in qua Neoptolemi Achillis filii sepulcrum; cui parentant quotannis
Delphi. Ab eo monumento quum ascenderis, lapidem videas modice magnum.
Hunc quotidie perfundunt oleo singulisque festis lanam in eo ponunt
nondum tractatam. De eo lapide percrebuit opinio, illum ipsum esse quem
pro puero appositum ac devoratum Saturnus per vomitum ejecerit. (7) Ubi
lapidem spectaveris, si pedem retuleris quasi ad fanum rediturus, fontem
videas cui nomen Cassotis. Murus ei objectus est non utique magnus; per
murum ad fontem ascenditur. Hujus Cassotidis aquas terram subire dicunt
et in adyto Apollinis mulieres efficere fatidicas, eam vero quæ fonti
nomen dedit unam esse de Parnassidum Nympharum numero.