CAPUT XXIII.

_ Brennus Delphos recta contendit — Græcorum copiæ, quæ ad hostem a

Delphis propulsandum convenerunt, recensentur — prodigia, quæ in

Gallos exstiterunt, memorantur — prœlium committitur in quo Brennus

vulneratur — Galli Panico terrore turbantur et a Phocensibus omni

commeatu privantur — numerus Gallorum, qui varia ratione ibi

perierunt — Athenienses cum Bœotis Gallos insectantur et cædunt —

Brennus ultro mortem oppetit, et reliquæ Gallorum copiæ prorsus

delentur — de tempore Gallorum cladis. _

At Brennus ne tantisper quidem commoratus dum Acichorius cum sua manu e

castris advenisset, recta Delphos contendit. Oppidanos præ metu ad

oraculum confugientes nihil formidare jussit deus, se sua defensurum

pollicitus. Qui pro deo pugnaturi arma cepere, hi fuerunt Græcorum

populi: Phocenses ex omnibus civitatibus; et ab Amphissa gravis armatura

pedites quadringenti; ab Ætolis pauci quidam ad primum de Barbarorum

progressione nuncium accurrerunt, mille et ducentos postea adduxit

Philomelus; earum autem quas habuerunt copiarum robur, in Acichorii

agmen converterunt; neque tamen acie dimicarunt, sed iter facientium

terga lacessebant, quum impedimenta diripientes, tum homines ipsos

trucidantes, quam ob causam fuit Barbaris iter illud tanto tardius.

Relicta etiam est ab Acichorio pars copiarum apud Heracleam, quæ

pecuniam in castris repositam asservaret. Brenno vero ejusque exercitui

quum ii Græcorum, qui Delphos convenerant, se opposuerunt, tum Barbaris

numen dei contraria signa dabat et celeriter et omnium, quæ scimus,

apertissime. Primum enim terra, quantum soli Gallorum acies occupaverat,

ingenti motu ad multas horas contremuit; (2) porro crebra erant tonitrua

et fulmina, quorum illa Gallos non solum perterruerunt, sed quominus

auribus exciperent mandata impedierunt; ignibus vero cœlestibus non

singuli tantum homines corripiebantur, sed loco etiam proximi quique cum

ipsis armis conflagrabant. Visæ præterea in eos consurgere heroum

species, Hyperochus, Laodocus et Pyrrhus, quibus Phylacum civem suum

Delphi quartum adnumerant. (3) Ceciderunt tamen in prœlio e Phocensibus

et alii complures et Aleximachus, qui in ea pugna quum animi egregiam

quandam alacritatem ad florentis ætatis vigorem et corporis robur

adjunxisset, magnas ediderat hostium strages. Ejus effigiem Phocenses

Delphos ad Apollinem misere. (4) Atque hujusmodi quidem interdiu Galli

terroribus et cladibus perculsi, ea quæ diem illum consecuta est nocte

multo funestioribus fracti fuerunt casibus. Acerrimum frigus eos cum

nive plurima vehementer afflixit. Saxa præterea ingentia et montis

crepidines sponte e Parnasso avulsæ in Barbaros, quasi unicum illud

esset quod peteretur signum propositum, corruerunt. Neque vero aut

singuli aut bini opprimebantur, sed triceni et eo plures, uti forte

simul aut ad certi loci præsidium constitissent, aut una quiescerent, ab

ingruentibus rupibus collidebantur. (5) Ac prima quidem luce Græci

Delphis erumpentes ceteri recta in ipsam hostilis exercitus frontem

impetum fecerunt, Phocenses vero locorum notititia freti per medias

nives ex arduis et præruptis Parnassi anfractibus descendentes, ac de

improviso Gallos a tergo adorti missilibus illos et sagittis impune

figebant. (6) Inito prœlio omnes et præcipue Brenni comites, qui erant

inter ceteros eminentibus corporibus et Gallorum fortissimi, præsenti

animo restiterunt, etsi undique jaculis petebantur nec minus ex frigore,

saucii maxime, sentiebant molestiæ. Mox vero ipse etiam Brennus vulnera

accepit, eumque jam prope animam agentem extra aciem extulerunt. Tum

Barbari urgentibus ab omni parte Græcis fugam malo suo coacti fecerunt;

et eos quidem qui vel ob vulnera vel aliquam corporis imbecillitatem

sequi non possent, occidêre. (7) Fugientes castra posuerunt quo loco nox

recedentes primum oppressit. Ea nocte Panicus illis incessit terror.

Quibus enim nulla subest causa trepidationibus, eas hoc nomine

comprehendunt. Cœptum est pavore agmen exagitari intempesta jam nocte,

et pauci ab initio eo mentis errore conturbati, ut audire sibi

viderentur sonitum pulsati equorum pedibus soli ac jam cernere hostes

appropinquantes. Non ita multo post ad omnes eadem pervasit insania. (8)

Arreptis igitur armis et inter se facto agminis dissidio, vicissim et

occidebant alii alios et occidebantur, quum neque patriam linguam

intelligerent, neque vultus inter se et ne scutorum quidem formas

possent agnoscere; sed contrariis ordinibus utrinque propter eam qua jam

capti tenebantur amentiam Græci esse qui contra pugnarent viderentur, et

Græca esse arma putarent, et Græcam esse vocem crederent quam homines

mitterent. Furor hic divinitus immissus effecit ut maxima Barbarorum

multitudo mutuis vulneribus caderet. (9) Primi hanc rem animadverterunt

qui e Phocensibus in agris relicti fuerant ad pecoris custodiam. Ii

igitur quæ Barbaris per noctem accidissent, Græcis annunciarunt.

Excitati eo nuncio Phocenses alacrius multo in hostes irruerunt. Greges

præterea accuratiore multo custodia servarunt, ac ne commeatus ex agris

sine pugna sumi possent providerunt. Quo factum ut mox ingenti tum

frumenti, tum cibariorum omnium penuria universus Gallorum exercitus

vehementer laboraret. (10) Fuere eorum, qui in Phocide prœliantes

perierunt, non multo pauciores quam sex hominum millia; nocturno gelu et

postea Panico terrore confecti amplius decem millia; non minor numerus

fame consumpti. (11) Athenienses quidam speculatum missi quid Delphis

ageretur, et reliqua quæ Gallis evenerant, et quibus a deo cladibus

affecti essent, ad suos reversi nunciarunt. Hi vero et ipsi copias

eduxerunt, et dum per Bœotiam iter faciunt, se Bœoti illis adjunxerunt;

utrique vero Barbaros insectantes passim ex insidiis extremos

interficiebant. (12) Brenni agmen Acichorii copiæ superiore tantum nocte

assecutæ fuerant; siquidem Ætolis incessentibus quum jaculis, tum

fortuitorum quovis missilium genere lentius iter fecerant. Quare ad ea

castra quæ ad Heracleam metati fuerant, non magna omnino ipsorum manus

effugit. Brenno etsi vulnera reliquam fecerunt aliquam vitæ spem, metu

tamen, vel pudore potius quod auctor ipse civibus suis fuisset

suscipiendæ in Græciam tam calamitosæ expeditionis, ultro eum dicunt

hausto mero mortem oppetiisse. (13) Eo mortuo periculoso maxime itinere,

Ætolis acriter urgentibus, Barbari ad Spercheum usque retrocessere. Ibi

vero eos ex insidiis Thessali et Malienses adorti ita sunt hostium cæde

satiati, ut ne unus quidem salvus domum redierit. (14) Gallorum hæc in

Græciam irruptio pariter et strages facta est archontis magistratum

Athenis gerente Anaxicrate, anno altero Olympiadis centesimæ et vicesimæ

quintæ, qua stadio vicit Ladas Ægiensis. Insequenti vero anno Democle

Athenis eundem honorem gerente rursus in Asiam Galli transmisere. Atque

hæc quidem ita sese habuisse scito.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 356 / 497 题