_ Galli Œtam ascendere conati superantur — Brennus Ætoliam invadit, et
illius duces in Callienses atrocissima edunt facinora — Ætoli contra
Gallos arma parant — Ætoli Gallos cædunt — quæ Græcis ad Thermopylas
propter Gallos acciderunt, enarrantur. _
Septimo a pugna die Gallorum cohortes secundum Heracleam Œtam ascendere
conatæ sunt; verum perangusto et prærupto tramite iter erat faciendum,
prope ipsas Trachinis ruinas, et ultra (_urbem Trachinem?_) Trachinidis
erat Minervæ templum, in eoque donaria. Per illum igitur callem
sperarunt se Œtæ jugum Galli occupaturos, et simul sibi dum aliud
agerent, templi diripiendi potestatem fore. * custodiam... Telesarcho *
Prœlio Barbari victi sunt; Telesarchus quidem ipse dimicans cecidit, vir
ut qui maxime in Græcorum causa acer. (2) Jam quum ceteros Gallorum
duces hostium virtus exterruisset, et de futuris rebus animos
desponderent, nempe quibus prima quæque adversa evenissent; Brenno in
mentem venit faciliorem sibi fore belli conficiendi rationem, modo
Ætolos cogere posset, ut domum redirent. Delectis itaque e toto exercitu
peditibus quadragies mille, equitibus octingentis, iis Oristorium et
Combutin præficit; (3) qui per Sperchii pontes in Thessaliam primum
redeunt atque illinc in Ætoliam invadunt. Fuerunt duo hi qui in
Callienses dira et omnium quæ unquam ad aures nostras pervenerint,
atrocissima edidere facinora, et quæ omnino ausos unquam homines fuisse
veri neutiquam simile videri possit. Quicquid marium fuit ad
internecionem exciderunt; senes quoque et parvulos ab ipsis matrum
uberibus abreptos trucidarunt. Horum si qui erant lactis alimonia melius
curati, sanguinem hauserunt et ipsis etiam carnibus in cibum usi sunt.
(4) Mulieres et nubiles puellæ urbe ex pugnata quæ fuerunt elatioris
animi, sua sibi manu mortem consciverunt; quæ superstites fuere, eas
barbari ad omne insolentiæ genus adegerunt, quippe quorum animus tam
misericordiæ quam amoris esset expers. Et earum sane multæ Gallorum
enses nactæ in eos ultro incubuerunt. Aliæ non ita multo post, immaniter
Barbaris in eas vicissim irruentibus, inedia et vigilia mortem
oppetiere; quibus neque spiritum exhalantibus, neque jam exanimis,
quominus libidinem explerent suam, illi parcebant. (5) Ætoli audita e
nunciis domestica clade quam celerrime potuerunt cum suis copiis a
Thermopylis in Ætoliam contenderunt, tum ob Calliensium exitium
vehementi ira incensi, tum vero maxime consulendum rati earum urbium
saluti, quibus hostis nondum potitus erat. Confluit undique in castra ex
oppidis omnis militaris ætas, et ei etiam permisti senes, tum
necessitate tum virtute impulsi; etiam feminæ, majore quam viri in
Gallos ira incensæ, ultro arma cepere. (6) Jam Barbari domibus et sacris
ædibus direptis ac spoliatis, Callioque immissis ignibus exusto, eadem
via ad suos redibant, quum soli Patrenses ex omnibus Achæis Ætolis opem
ferentes cum gravi armatura, qua scientissime utebantur, illis
occurrêre. Sed quum ob ingentem hostium numerum jam debilitatis animis
prope affligerentur, Ætoli, neque minus feminæ quam viri, omnem viam
obsidentes jaculis Gallos figebant, quos petere scutis tantum suis
protectos non erat difficile; insequentes vero Gallos quam facillime
effugiebant, eosdemque, simulac insequi desiissent, denuo urgebant. (7)
Quanquam igitur tanta Callienses perpessi erant ut quæ ab Homero de
Læstrygonibus et Cyclopibus dicta sunt, fabulosa videri jam non possint,
tamen merita illatæ iis calamitatis sumpta est pœna. Siquidem ex eo
Gallorum numero, qui fuit hominum quadraginta millia et octingenti, vix
dimidia pars ad Thermopylas in castra se sua recepit. (8) Reliquæ
interea Græcorum res apud ipsas Thermopylas ad hunc modum gestæ sunt.
Tramites per Œtam montem duo sunt: unus supra Trachinem locis plurimis
præruptus et arduus valde; per Ænianes alter cum exercitu iter
facientibus facilior, quo usus olim Medus Hydarnes Græcorum præsidium,
cui Leonides præerat, a tergo circumvenit. (9) Per hanc viam Heracleotæ
et Ænianes pollicebantur se Brennum ducturos, non quod in Græcos animo
essent infenso, sed quo bene secum actum iri putarent, si e finibus suis
Barbari discessissent priusquam omnia pessum darent. Quare hoc quoque
verissime Pindarus dixisse mihi videtur, vehementer suis quemque malis
affici, calamitatis vero alienæ sensum haud utiquam gravem percipere.
(10) Tunc itaque excitatus Ænianum et Heracleotarum monitu ac promissis
Brennus Acichorium in castris reliquit, docens tempestivum ei fore, in
hostes invadere ubi ipse cum suis circumvenisset eos. Igitur cum delecta
e toto exercitu manu hominum quadraginta millium per tramitem illum
contendit. (11) Forte ita accidit ut mons ea die densa nebula
obduceretur. Quo factum ut ea caligine sole obscurato Phocenses, qui eas
angustiarum fauces cum præsidio obtinebant, non ante Gallos adesse
animadvertere potuerint, quam se prope circumventos senserunt. Tum alii
pugnam inire, alii strenue hostis impetum sustinere; postremo loco pulsi
ab angustiis illis retrocedere coacti sunt. Cursu itaque ad socios
reversi antequam ex omni parte Græci prorsus circumdarentur, qui esset
rerum status nunciarunt. (12) Athenienses re cognita exercitum Græcorum
e Thermopylarum castris in triremes receptum periculo eximere
maturarunt. Atque illi quidem omnes in suam quisque patriam dilapsi
sunt.