_ Brennus totum Gallorum exercitum Sperchio ponte juncto trajicit et
Heracleensium agros depopulatur — Brennus ulterius progreditur, cum
Græcis prœlium committit et fugatur — de Cydia inter Athenienses
virtute insigni — Gallis nulla occisorum humandorum cura. _
Brennus populis Maliaci sinus accolis imperavit ut ponte Sperchium
jungerent; qui sane summa celeritate opus perfecerunt, tum quod illum
vehementer metuebant, tum vero quod Barbaros discedere e suis finibus
quamprimum cupiebant; ne si longiora haberent stativa, in dies
detrimentis majoribus afficerentur. Fluvio sic per pontes transmisso, ad
Heracleam accedentes agrum quidem depopulati sunt et deprehensos in
agris homines occidere; urbem tamen non ceperunt, quod superiore proximo
anno Ætoli Heracleotas ut secum facerent coegerant; opem igitur tunc
illis tanquam suæ ditionis hominibus impigre tulerunt. Sed etiam Brennus
minus omnino de Heracleotis in suam potestatem redigendis laborabat;
verum eo totis viribus annitebatur, ut præsidio ex angustiis dejecto et
Thermopylis superatis in Græciam interiorem penetraret. Heracleam igitur
prætergressus quum de perfugis quibusdam cognovisset, quæ copiæ ex
singularum civitatum delectibus Thermopylas in unum convenissent,
contempsit plane Græcorum apparatum, ac postero die sub ipsum solis
ortum pugnam statuit committere, nullis ille quidem vel cujuspiam Græci
aruspicis usus consilio, vel diis ullis per sacra patrio ritu suscepta
consultis, si quidem ulla est Gallis res futuras divinitus præsentiendi
ars. Tum Græci cum silentio et ordine optimo in pugnam processerunt. Ubi
ad manus ventum est, gravis armaturæ peditatus tam longe ab acie non
excurrit, ut suam ipsi phalangem laxatis ordinibus turbaverint, levis
armatura ordinem conservavit et hostem jaculis, sagittis et fundis
lacessivit. (2) Equitatus in utroque exercitu prorsus nulli fuit usui,
non modo propter locorum circa Thermopylas angustias, sed etiam quod
solum ibi nativo saxo est læve et propter aquarum interfluentium
crebritatem lubricum. Erat Gallis armatura infirmior; nam præter sua
ista scuta nullo armorum genere corpora munierant; huc accessit quod rei
militaris scientia multo erant hoste inferiores; (3) furore tantum et
animi impetu oppressa ratione ritu ferarum in hostes ruebant. Neque vero
aut bipennibus divisos, aut gladiis concisos sua illa efferatæ mentis
concitatio, dum animam agerent, deficiebat; neque sagittis et missilibus
confixi, quam diu vitæ reliquiæ superessent, sævire desinebant. Fuerunt
qui e suis ipsorum vulneribus evulsa spicula in Græcos retorserint, vel
cominus iis pugnarent. (4) Interea Atheniensium classis vix neque omnino
sine periculo per paludis cœnum, quo late maris pars ea obducitur,
quamproxime ad Barbaros appropinquans latera hostilis agminis omni
jaculorum genere et sagittis feriebat. Laborantibus igitur vehementer
Gallis, quippe qui in illis angustiis haud multum Græcis obessent, dum
ipsi duplo et quadruplo majoribus afficerentur incommodis, ut in castra
recederent dato signo duces eorum jusserunt. Temere illi et undique
conturbatis ordinibus quum se reciperent, multi etiam in paludem
collapsi limo absorpti, neque minore retrocedentes clade affecti sunt
quam pugnantes in ipso prœlii discrimine. (5) Apud Græcos Atheniensium
inprimis eo die virtus enituit, inter ipsos vero Athenienses antecelluit
Cydias, qui peradolescens prima eo bello militiæ rudimenta posuerat.
Ejus a Gallis occisi cum hac inscriptione propinqui scutum Jovi
Eleutherio (_Liberatori_) dicarunt:
Cydiæ adhuc juvenis florem desiderat iste,
quem clypeum sacrum conspicis esse Jovi:
huic cubitum inseruit flammato corde sinistrum
quum premeret Mavors armipotens Galatas.
(6) Mansit ea inscriptio usquedum Syllæ milites et alia Atheniensium
insignia et scuta e Liberatoris Jovis porticu sustulerunt. Tum vero
Græci post pugnam ad Thermopylas commissam suorum cadavera sepulturæ
mandarunt et hostibus spolia detraxerunt. At Barbari nullas omnino per
caduceatorem ut suos ad sepulturam tollerent inducias poposcerunt, ac
nihil ipsis intererat humone tegerentur, an vero a feris et volucribus
iis quæ solent infestæ ad cadavera advolare, dilaniarentur. (7) Ac
duplex, opinor, causa est quamobrem nulla illis cura sit eos qui in
pugna ceciderint sepeliendi: una, quod sic majorem injici hostibus
terrorem existimant; altera, quod mortuos non solent lamentari.
Desiderati sunt ex omni Græcorum numero quadraginta; at ex Barbaris quot
perierint accurate existimari non potuit, quoniam magna pars eorum limo
absorpta non amplius venit in conspectum.