CAPUT XX.

_ Græci ad Gallos propulsandos consilia capiunt et coeunt — de Græcorum

exercitu contra Persas ad Thermopylas congregato — exercitu Græcorum

contra Gallos collecto — Gallorum pars Sperchium fluvium nando

superat. _

Græci etsi prorsus animis conciderant, tamen periculi terror facile in

eam sententiam eos adduxit, ut laboranti patriæ opem ferre necessarium

esse ducerent. Perspicue videbant non jam de libertate, ut olim cum

Persis, decertandum, neque si aquam et terram hostibus dedissent,

reliquæ incolumitati et securitati propterea consuli posse sperabant;

nam et recens erat earum memoria calamitatum quibus priore excursione

Galli Macedones, Thraces et Pæones afflixerant, et quam injuriose

Thessalos nunc tractassent ex nunciis cognoverant. Fuit igitur tam

privatim singulis hominibus, quam publice civitatibus una et communis

omnibus sententia, aut pereundum, aut bello hostem superandum. Potest

qui velit enumerando persequi, quum eas Græcorum civitates quæ ad

Thermopylas Xerxi restiterunt, tum vero quæ contra Gallos arma cepere.

Adversus Persas quidem hi Græcorum populi cumque hoc militum numero

prodiere: Lacedæmonii Leonidem secuti haud plures quam trecenti fuere;

Tegeatæ quingenti, totidem e Mantinea; ab Orchomeniis ex Arcadia missi

centum et viginti; ex aliis Arcadiæ civitatibus mille; e Mycenis

octoginta, e Phliunte ducenti. Hunc numerum duplicarunt Corinthii. Jam

vero præsto fuere Bœotorum septingenti e Thespia, et Thebanorum

quadringenti. Œtæ quidem tramitem custodiebant Phocensium mille; atque

horum etiam ratio in hac Græcorum recensione habeatur. (2) Locros qui

sub Cnemide monte sunt, numero Herodotus non comprehendit; venisse

tantum eos ex omnibus civitatibus scripsit. Horum tamen proxime ad verum

quam magnus numerus fuerit facile possis conjicere. Athenienses enim ad

Marathonem hosti occurrerunt non majore numero quam novem millibus

hominum, in quo et inutilis ad pugnam ætas et servi censebantur. Quare

existimandum relinquitur, militarem Locrorum manum quæ ad Thermopylas

venit, sex millibus hominum nihilo pleniorem fuisse. Fuerit itaque

universus ille exercitus hominum undecim millium et ducentorum. Satis

vero constat non perstitisse omnes qui Thermopylas præsidio

occupaverant. Præter Lacedæmonios enim, Thespienses et Mycenæos, reliqui

non exspectato pugnæ eventu recessere. (3) At contra Barbaros qui ab

Oceano in Græciam irruperant, ad Thermopylas præsidium ex his Græciæ

populis missum: ex Bœotia peditum gravis armaturæ decem millia, equites

quingenti. Bœotarchi tum erant quattuor, Cephisodotus, Thearidas,

Diogenes et Lysander. A Phocensibus missi equites quingenti, pedites

ferme ter mille numero: duces fuere Critobulus et Antiochus. (4) Locros

qui sunt ad insulam Atalantam Midias duxit, pedites septingentos;

equestres hi copias nullas habuere. A Megarensibus adfuere gravis

armaturæ pedites quadringenti. Horum dux fuit Hippicon (_?_) Megarensis.

Ætolorum agmen quum numero præstitit, tum vero fuit ad omne pugnæ genus

instructissimum. Quantæ fuerint equestres eorum copiæ, non est proditum;

sed pedites levis armaturæ fuerunt nonaginta (_?_), gravis armaturæ

septies mille. His imperarunt Polyarchus, Polyphron et Lacrates. (5)

Atheniensium imperator fuit Callippus Mœroclis filius, quod est a me

superius etiam expositum. Copia ipsorum fuere primum triremes omnes quæ

deduci potuerunt, equites deinde quingenti, pedites in acie steterunt

mille. Atque Atheniensibus quidem ob veterem dignitatem est imperium

decretum. Misere reges conductitium militem: quingenti ex Macedonia,

totidem ex Asia venere. Ab Antigono rege Aristodemus Macedo, ab Antiocho

ex Asia missis auxiliis Telesarchus præfuit; e Syria is fuit quæ ad

Orontem flumen est. (6) His in unum ad Thermopylas copiis congregatis

ubi cognitum est Gallorum exercitum intra Magnesiæ et Phthiotidis terræ

fines castra jam habere, mitti placuit expeditorum globum hominum mille

et delectam equitatus partem ad Sperchium amnem, ne flumen Barbari sine

certamine et periculo trajicere possent. (7) Hi quum eo pervenissent,

pontes solverunt, et ipsi ad fluminis ripam castra posuere. Verum

Brennus haudquaquam incallidus erat, quin ut barbarus homo satis acutus

et experiens ad artes quibus hostem falleret excogitandas. Continuo

igitur ea quæ consecuta est nocte relicto vetere pontium transitu, ad

inferiores amnis partes (ne trajicientes hostis animadverteret, ac

propterea quod ibi Sperchius per campos late stagnans paludem et lacum

efficit, non vero rapidus angusto alveo devolvitur) Gallos misit circa

decies mille, eos scilicet omnes qui vel natandi erant periti vel

corporis proceritate inter multitudinem eminebant: sunt vero Celtæ præ

ceteris hominibus eximia staturæ proceritate. (8) Hi igitur illa nocte

jam transnarunt per paludosa fluvii, dum arma, scuta dico patria, pro

ratibus habebant: qui corporibus inter eos procerissimis erant, etiam

pedibus permeare potuerunt. At Græci qui ad Sperchium constiterant, re

statim cognita ad exercitum retrocesserunt.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 353 / 497 题