CAPUT XIX.

_ Scyllidis urinandi arte insignis signum, Amphictyonum donarium, et

Hydnæ signum a Nerone ablatum — narratio Lesbia de Baccho Phallene —

signa in pinnaculis fastigatis templi Delphici — Gallorum

expeditiones — Gallorum Brenno duce in Græciam irruptio uberius

exponitur — numerus exercitus Gallorum et equitatus singularis

ratio, cum Persarum Immortalibus comparata. _

Juxta Gorgiam donum est Amphictyonum Scionæus Scyllis, quem vel ad

profundissima maris cujusvis descendere potuisse fama est. (2) Eandem

urinandi artem Hydnam quoque filiam edocuerat. Ambo itaque quum circa

Pelion vehemens tempestas Xerxis classem oppressisset, ancoris et aliis

(si qua forte fuerant _infra aquas_ navium) retinaculis abscissis

perniciem triremibus apportarunt. Pro his Amphictyones Scyllidis

filiæque statuas dedicarunt. Ad cetera ornamenta, quæ Delphis Nero

abstulit, Hydnæ quoque statua accessit. [Dicuntur infra mare se

demergere feminæ quæ sunt adhuc pura virginitate.] (3) Post hæc jam

expositurus sum narrationem Lesbiam. Methymnæi aliquando piscatores

retibus e mari extraxerunt ex oleæ ligno fabricatum caput, divina illud

quidem facie, sed peregrina atque omnino diversa quam Græcorum dii esse

consueverint. Consulentibus Methymnæis, cujus ea vel deorum vel heroum

imago esset, responsum est: Bacchum Phallenem venerarentur. Eductam

igitur e mari ligneam effigiem Methymnæi sibi retinuerunt, sacrisque

faciundis et votis nuncupandis colunt: æneam vero Delphos misere.

4. In templi fastigiis sunt Diana, Latona, Apollo, Musæ, Sol occidens,

Bacchus feminæ, quæ Thyiades dicuntur. Prima horum signorum fecit

Atheniensis Praxias, Calamidis discipulus; quum vero opere nondum

absoluto mors Praxiam oppressisset, reliqua fastigiorum ornamenta

absolvit Androsthenes, et ipse patria Atheniensis, Eucadmi discipulus.

Affixa sunt columnarum capitulis aurea arma. Ex iis dedicarunt

Athenienses scuta de victoria ad Marathonem; Ætoli quæ in tergo quæque

ad lævam sunt, Gallorum spolia. Scuta hæc eadem prope forma sunt qua

Persarum gerrha.

5. Gallorum in Græciam irruptionis nonnulla mentio nobis fit eo etiam

loco quo de Atheniensium curia agimus. Latius autem et planius in hoc

qui de rebus Delphicis conscriptus est commentario rem totam explicandam

putavi, quod in hac maxime parte Græci virtutis contra Barbaros egregia

documenta dederunt. Expeditionem primam Galli extra suos fines Cambaule

duce susceperunt. Hi ad Thraciam usque progressi ulterius proficisci non

sunt ausi, quod plane intelligebant minores esse quas eduxerant copias

quam ut numero Græcorum populis pares esse possent. (6) Quum itaque

exteris nationibus iterum bellum inferre decrevissent, iis incitantibus

quos ante Cambaulen secutos lucri cupiditas et gustatæ prædæ amor ac

rapiendi licentia impellebat, ingens peditum manus nec parva equitum in

unum convenerunt. Tripartito vero agmine duces moverunt, ac sua cuique

parti provincia attributa. (7) In Thraces et Triballorum gentem copiæ

ducendæ Cerethrio traditæ sunt; in Pæoniam contendentibus Brennus et

Acichorius præfuerunt; in Macedones et Illyrios agmen duxit Bolgius: is

cum Ptolemæo Macedonum tunc rege signa contulit. Hic nempe ille fuit

Ptolemæus qui Seleucum Antiochi filium, ad quem ante supplex confugerat,

dolo tamen occidit, cognomento Ceraunus (_fulmen_) appellatus ob

immodicam audaciam. Ipse in eo prœlio Ptolemæus cecidit et Macedonum

magna edita strages. Sed ne tunc quidem Galli ausi sunt ad Græcos armis

lacessendos longius progredi, atque sic hic quoque secundus exercitus

domum rediit. (8) Tum vero non desinebat Brennus modo publice universos

conventus, modo vero Gallorum principes ad novam in Græcos expeditionem

sollicitare, tum de virium imbecillitate, qua in præsenti Græci

laborarent, exponens, tum de pecuniæ publicæ magnitudine et quanto major

in templis esset copia donariorum et argenti aurique elaborati.

Persuasit itaque Gallis expeditionem in Græciam suscipiendam, et

collegas ex primoribus tum alios, tum vero Acichorium sibi cooptavit.

(9) Collecti in exercitum sunt peditum centum et quinquaginta duo

millia, equites vicies mille et quadringenti. Atque hæc quidem equitum

manus tota ad pugnam idonea; revera autem numero fuere sexaginta millia,

amplius mille et ducenti. Nam singulos equites famuli (_ambacti_)

sequebantur duo, in equis et ipsi et equestrium artium gnari. (10) Ii

prœliantibus dominis in extrema acie consistentes ei erant usui, ut si

forte equus esset amissus, statim suum submitterent; si vir concidisset,

servus in ejus locum succederet; quodsi utrumque, equitem simul et

equum, belli impetus evertisset, jam ipse paratus præsto erat eques.

Quodsi vulnera dominus accepisset, e ministris alter ex acie illum

subducebat, alter vero saucii vicem obibat. (11) Hæc (ut mea fert

opinio) apud Gallos instituta fuere ad imitationem cohortis Persarum,

quæ numero decies mille vocabantur Immortales. Tantum interest quod a

Persis post pugnam in occisorum locum alii sufficiebantur, a Galatis

vero in ipso prœlii fervore equitum numerus supplebatur. (12) Atque hanc

quidem equestris pugnæ institutionem voce patria Trimarkisiam nominant;

equum enim Marcam appellant. Hoc apparatu et tali consilio Brennus in

Græciam exercitum duxit.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 352 / 497 题