_ Reliquiæ donariorum regum Lydiæ, Alyattis crater — de umbilico
Delphico orbis terrarum medio, et Lacedæmoniorum atque Ætolorum
donariis — Elyriorum aliorumque — Liparæorum donariis — primo omnium
donario Delphico. _
E donariis quæ reges Lydorum miserunt, reliquum jam nihil est præter
ferream Alyattis crateræ basin. Eam fecit Glaucus Chius, qui primus
ferri artem ferruminandi excogitavit: itaque lamina unaquæque hujus
basis laminæ alii non fibulis vel clavis juncta est, sed sola
conglutinatio eas continet, atque hæc ferro pro vinculo est. (2) Forma
autem basis turrem maxime refert, quæ ab ima parte latiore in obtusum
surgit fastigium. Latus unumquodque non continenti ferro clauditur, sed
distinctum est in transversas e ferro zonas, ut gradus in scala se
attollentes: eæ vero laminæ ferreæ, quæ recta in altum assurgunt, summa
sui parte sunt extrorsum resupinatæ. Atque hæc fuit illius crateræ
sedes. (3) Jam qui a Delphis Umbilicus vocatur, e candido marmore, esse
eum aiunt. medium terræ universæ punctum. Congruunt cum hac opinione quæ
in quodam carmine cecinit Pindarus. (4) Lacedæmoniorum illic donum est
Calamidis opus, Hermione, Menelai filia, conjux Orestis Agamemnone nati,
quum prius tamen nupta fuisset Neoptolemo, Achillis filio: eam Calamis
fecit. Eurydamo statuam, quod eo duce contra Gallorum exercitum
pugnarunt, Ætoli posuerunt. (5) Exstat adhuc in Cretæ montibus urbs
Elyrus. Ea civitas capellam æneam Apollini donum misit. Lac præbere
videtur infantibus Phylacidæ et Philandro. Liberos fuisse eos Elyrii
dicunt Apollinis et nymphæ Acacallidis; cum ea congressum Apollinem in
urbe Tarrha et Carmanoris domo. (6) Carystii ex Euboea bovem et ipsi
æneum Apollini statuerunt de Persica victoria. Boves quidem et Carystii
et Platæenses idcirco dedicarunt, opinor, quod Barbaris repulsis et
fortunam suam constabiliverunt, et libero solo terram arare potuerunt.
Ducum effigies et cum iis Apollinem et Dianam Ætolorum gens, Acarnanibus
finitimis suis debellatis, dedicarunt. (7) Incredibile prope dictu est
quod Liparæis contra Tyrrhenos rem gerentibus evenisse audivi. Etenim
Liparæos cum Tyrrhenis paucissimarum navium classe confligere Pythia
jusserat. Quinque igitur triremes contra eos deducunt. Hi vero, quum se
Liparæis haudquaquam inferiores navalibus rebus fore confiderent, pari
navium numero contra egrediuntur. Verum et his potiuntur Liparæi et
aliis quinque deinceps in ipsos emissis; quid? tertio parem navium
numerum itemque quarto in potestatem redegerunt. In hujus rei memoriam
Apollinis signa pari numero superatis a se navibus dicarunt. (8)
Echecratides homo Larisæus Apollinem parvum dedicavit; hunc Delphi
dicunt antiquissimum esse ac primum donariorum omnium.