_ Donarium Sardorum — de insula Sardinia, ejusque denominatione et
incolis — de Aristæo — urbibus in Sardinia conditis — insula Cyrno
seu Corsica — insulæ Sardiniæ natura, cœlo et animalibus — de risu
Sardonio. _
Barbari qui ad occidentem Sardiniam insulam incolunt, statuam ejus a quo
ipsi nomen acceperunt ex ære Delphos miserunt. (2) Est ipsa Sardinia
magnitudine et felicitate cum iis quæ maxime celebrantur insulis
comparanda. Νomen ejus priscis temporibus quodnam fuerit patria lingua,
compertum non habeo. Qui illuc e Græcis commercii causa adnavigarunt,
Ichnussam, quod formam habeat humani vestigii (ἴχνους), insulam
vocarunt. Longitudo ejus est stadiorum mille et centum et viginti,
latitudo ferme viginti et quadringentorum. (2) Primi in eam
transmigrasse navibus Libyes dicuntur duce Sardo filio Maceridis, qui
Herculis cognomine apud Ægyptios et Libyes insignis fuit. Huic Maceridi
nihil illustrius ad memoriam contigit quam quod venit aliquando Delphos.
Sardus vero dux fuit Libyum, qui in Ichnussam trajecerunt, ac nomine
mutato de Sardo hoc insula appellata est. Non tamen indigenas ejecit ea
Libyum manus, sed in domiciliorum societatem recepti ab indigenis sunt
novi inquilini; atque id necessitate magis quam benevolentiæ gratia.
Urbes certe non plus Libyes tunc quam in ipsa insula genitus populus
norant condere; dispersi in tuguriis et speluncis, ut sua cujusque sors
tulerat, habitabant. (3) Aliquot annis post Libyas e Græcia in insulam
eam venerunt qui Aristæi ductum et auspicia secuti fuerant. Apollinis et
Cyrenes nymphæ fuisse filium Aristæum tradunt; eum ob Actæonis casum
acri confectum dolore ac Bœotiæ jam et Græciæ toti infensum in Sardiniam
migrasse. (4) Sunt qui putent eodem tempore Dædalum Cretensium arma
metuentem, Camico aufugisse, ac coloniæ in Sardiniam deducendæ consortem
Aristæo fuisse. Probari vero nulla ratione possit, Aristæo, quicum nupta
erat Cadmi filia Autonoe, Dædalum, qui eadem fuit ætate qua Thebis
regnavit Œdipus, potuisse vel coloniæ vel alius cujusquam rei participem
esse. Verum neque hæc manus oppidum ullum condidit, propterea, puto,
quod erat numero et viribus minor quam quantum sat esset ad novam
civitatem constituendam. (5) Post Aristæum Iberi in Sardiniam
transmiserunt duce Norace, a quibus Nora urbs condita est. Et hane
primam hujus insulæ fuisse urbem memorant. Filium Noracem fuisse dicunt
Mercurii et Erytheæ Geryone natæ. Quarta inquilinorum pars Iolao duce in
Sardiniam contendit e Thespiensibus et Attica terra. Hi Olbiam urbem
condunt, seorsum vero Athenienses Ogrylen, vel translato ab aliqua de
Atticis curiis nomine, vel quod unus de classis ducibus Ogrylus fuerit.
Hac ipsa etiam ætate in Sardinia vici manent qui Iolaia nuncupantur; et
ab incolis honores Iolao habentur. (6) Post Ilium eversum ex Trojanis et
alii profugerunt et ii qui cum Ænea incolumes evaserunt. Horum pars una
acti tempestatibus in Sardiniam, Græcis qui ante illic consederant
permisti sunt. Quo minus vero cum Græcis et Trojanis Barbari bello
confligerent, id primum vetuit quod belli apparatu neutra pars alteri
cedebat; deinde Thorsus fluvius qui medius præterfluens territoria
ipsorum disterminabat, utramque aciem transmittere metuentem coercebat.
(7) Multis post annis Libyes majore classe in Sardiniam appulsi
Græcosque bello adorti, omnes ad internecionem exciderunt, vel certe
quam paucissimos reliquos fecere; Trojani vero in montanam insulæ
regionem confugerunt, ubi montes præacutis vallis et pendulis rupibus
impervios incolentes Iliensium nomen etiamnum retinent, facie illi
quidem, armatura totaque victus ratione Afris persimiles. (8) Abest non
longe a Sardinia insula Corsica ab inquilinis e Libya, a Græcis Cyrnus
nominata. Ex hac non parva utique manus seditione pulsi in Sardiniam
transiere et occupatam ibi partem regionis montanæ incoluerunt; a Sardis
tamen patrio ipsorum nomine Corsi appellantur. (9) Carthaginienses quum
essent maritimis rebus præpollentes, omnes Sardiniæ incolas præter
Ilienses et Corsos subegerunt; nam illos quominus potuerint in
potestatem redigere, prærupti et muniti montes obstiterunt. Condiderunt
in ea insula Pœni urbes duas, Caralin et Sylcos. Quum vero
Carthaginiensium socii sive Libye sive Iberi, orta de spoliis
controversia, ira in Pœnos exarsissent, facta secessione et ipsi
domicilia in excelsis insulæ jugis sibi posuere, eos patria lingua sua
Balaros Corsi appellarunt, quod eodem nomine exules vocant. (10) Atque
hæ quidem gentes et in eas quas diximus divisi urbes Sardiniam incolunt.
Ejus ora quæ est ad Aquilonem et Italiæ littora conversa, in montes
consurgit invios, quorum extremitates aliæ alias contingunt;
adnavigantes vero opportunis accipit stationibus. E proximis montium
jugis prævalidi et incerti ventorum flatus in mare irruunt. (11) Sunt et
alii interius montes multo ascensu faciliores; sed inter eos plerumque
turbidus et pestilens intercluditur aer. In causa est sal qui ibi
cogitur, et prægravis ac violenter incumbens Auster. Obstant præterea
præalti montes, qui versus Italiam sunt, quominus a Septentrionibus
flantes venti cœli et terræ vaporem æstate tempestivo frigore leniant.
Existimant alii Corsicam insulam, quæ a Sardinia non amplius quam octo
stadia lato mari divideretur, excelsis se undique montibus attollentem
Favonio et Aquiloni obtendi, quominus eorum in Sardiniam flatus
pervadant. (12) Serpentes neque hominum generi infensi, neque veneni
expertes, aut lupi uspiam in ea insula gignuntur. Arietes quidem
magnitudine nihilo aliis præstant, tali propemodum specie qualem
silvestris arietis aliquis ex Æginetica plastica finxerit; pectore
tantum hispidiore sunt quam ut cum Ægineticis operibus comparari queant;
cornua in capite gerunt non recto statu divaricata, sed protinus
secundum aures in gyrum retorta; velocitate feras omnes anteeunt. (13)
Eadem insula venenorum letalium, si unam plantam exceperis, est expers.
Herba ista perniciosa, apio persimilis est; qui eam comederint, ridentes
emori dicuntur. Ex eo Homerus aliique post eum Sardanium eum dixerunt
risum, qui in re minime commoda et mente parum sana ederetur. Gignitur
circa fontes maxime, nec tamen cum ipsis aquis veneni naturam
communicat. Ac deSardinia quidem sermonem huic de Phocensium rebus
commentario inseruimus, quod perexigua adhuc ad Græcos ejus insulæ
notitia pervenit.