CAPUT XV.

_ Varia donaria Delphis dedicata porro enumerantur — oraculum, quod

Phaennis de Gallorum expeditione protulit — Atheniensium donarium —

Cyrenæorum donarium, et de Batto loquelam recuperante. _

Quæ huic adjuncta sunt Apollinis signa, alterum Epidaurii qui sunt in

Argivorum finibus de Medorum manubiis, alterum Megarenses victis ad

Nisæam Atheniensibus posuerunt. Bucula a Platæensibus dedicata ejus est

temporis monumentum, quo intra suos fines cum reliquis Græcis Mardonium

Gobryæ filium ulti sunt. Sunt alia rursus duo Apollinis signa,

Heracleotarum alterum qui ad Euxinum Pontum sunt, Amphictyonum alterum

de multa, quam Phocensibus irrogarunt ob id quod sacrum solum

coluissent. (2) Est apud Delphos huic Apollini cognomen Sitalcas

(_frumentum arcens sc. ab agris sacris_), magnitudine quinque et

triginta cubitorum. Sunt illic duces Ætolorum, Dianæ præterea et Minervæ

duoque Apollinis signa, ab Ætolis dedicata de Gallis pugna superatis.

Gallorum quidem exercitum ex Europa in Asiam ad urbium perniciem

transmissurum prædixit in oraculis suis Phaennis ætate una antequam res

gereretur:

(3) Hostilis Gallorum acies tunc milite multo

littora complebit; transmissis fluctibus Helles

vastabit populans Asiam. Sed di graviora

intentant illis, pelagi prope cærula sedes

qui posuere suas. Sed enim his quoque Juppiter ipse

auxilio clari mittet tauri generosam

progeniem, tristi quæ sternet funere Gallos.

Tauri filium dixit Attalum Pergami regem, quem ipsum tauricornem etiam

oraculum nominavit. (4) Equitatus duces equis insidentes fusis

equestribus Atheniensium copiis Apollini statuerunt Pheræi. (3) At

palmam æneam dicarunt Athenienses, cum Minervæ arbori insistentis signo

inaurato, duplicis victoriæ monumentum qua uno eodemque die potiti sunt

ad Eurymedontem, pedestri acie et navali pugna prospere in ipso flumine

commissa. A multis ejus signi partibus quum aurum revulsum vidissem, (5)

culpam ego in homines improbos sacrilegos conferebam priusquam ex

Atticarum rerum commentario, quem scripsit Clitodemus, eorum qui literis

res Atticas mandarunt vetustissimus auctor, cognovissem, comparata ab

Atheniensibus classe ad Siciliensem expeditionem magnum corvorum numerum

Delphos convolasse irruentesque in illud signum aurum rostris avellisse.

Additum est ibidem, hastam, noctuas et caryotas, quæ in palma illa ad

palmularum similitudinem factæ fuerant, eosdem illos corvos abrupisse.

(6) Sed alia etiam prodigia idem commemorat Clitodemus, quæ ne in

Siciliam Athenienses navigarent interdicebant. Cyrenæi Delphis Batti

statuam posuerunt in curru, quod is ex Thera eos in Africam classe

deduxisset. Auriga currus est Cyrene. In curru Libya Batto coronam

imponit. Opus fecit Amphion, Acestoris filius, Cnosius. (7) Deducta jam

Cyrene colonia Battus vocis hujusmodi medelam reperisse dicitur:

Cyrenæorum terram obiens, in extremis ejus partibus adhuc desertis

leonem conspexit; re improvisa territus magnum et clarum necessitate

cogente sustulit clamorem. Non longe a Batti statua Apollinem alium

Amphictyones dedicarunt de multa, quam Phocensibus ob noxam in deum

commissam irrogarunt.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 348 / 497 题