_ Bipennes Delphis dedicatæ — de Cycno et Tene narratio — de Græcorum,
qui contra Persas pugnarunt, donariis ac de Themistoclis donariis a
Pythia repudiatis — Delphorum donario — Phrynes signo. _
At bipennes Periclytus Euthymachi filius, Tenedius, ob veterem dedicavit
traditionem. Cycnum aiunt Neptuni fuisse filium et regnasse Colonis;
oppidum hoc Troadis fuit e regione Leucophryis insulæ. (2) Filiam is
habuit Hemitheam et Tenen filium ex Proclea Clytii filia, Caletoris
illius germana sorore, quem ab Ajace in Iliade interfectum memorat
Homerus, quum faces in Protesilai navem immitteret. Proclea mortua
alteram Cycnus uxorem duxit Phylonomen, Cragasi filiam. Ea quum in
privigni incidisset amorem, repulsam ægre ferens Tenen ficta calumnia
apud virum criminata est suum, quod ille invitam constuprare conatus
esset. Mendacio captus Cycnus juvenem cum sorore in arcam inclusos in
mare abjicit. (3) Incolumes illi in insulam exponuntur, cui quum ante
Leucophrys nomen fuisset, de Tenæ nomine nunc Tenedus est appellata. Sed
Cycnus, qui non in omne tempus fraudem ignoravit, ad filium navigavit,
ut suam veri ignorantiam confessus veniam peccati posceret. Quum itaque
ad insulam appulisset et ad saxum sive arboris truncum navem religasset,
Tenus ira impulsus bipenni retinacula abscidit. Ex eo in proverbii
consuetudinem venit, ut quicquid quivis præfracte negarit, id Tenedia
bipenni præcidisse dicatur. Tenen ipsum pro patria propugnantem ab
Achille occisum esse Græci dicunt. Tenedii insequentibus dein seculis ob
virium imbecillitatem se Alexandrinis, qui in Troade continenti sunt,
contribuerunt. (5) Jam Græci qui contra Persarum regem bellarunt, Jovem
in Olympia æneum, Apollinem Delphis de victoria navali ad Artemisium et
Salaminem dedicarunt. Aiunt etiam Themistoclem Delphos profectum
Apollini Medorum exuvias attulisse; percontantem vero nunquid intra
templum ea dona locaret, jussisse Pythiam ut eas omnino extra fani limen
auferret. Versus responsi hanc rem spectantes hi sunt:
In templo pulchras nostro ne figite Persei
exuvias, subito sed vestras mittite in ædes
(6) Cum admiratione certe causa quæri potest, cur ab uno Themistocle
oblata dona de Medis accepta deus non habuerit. Sunt enimvero qui
Persica omnia spolia itidem repudiaturum fuisse credant, si ut a
Themistocle, sic a ceteris, antequam dedicarentur, nunquid sibi ea
vellet offerri, quæsitum esset. Non desunt qui dicant Apollinem, quum
præsciret supplicem ad regem Persarum iturum Themistoclem, idcirco sibi
dona illa dedicari prohibuisse, ne dedicanti odium, quo in eum Persæ
flagrabant, perpetuum redderetur. Hanc Barbarorum in Græciam irruptionem
prædictam Bacidis oraculis invenias; ante etiam ab Euclo ea de re
carmina edita sunt. (7) Delphorum est ipsorum prope aram maximam donum
lupus æneus. Hominem quendam aiunt se cum sacra pecunia quam compilasset
abdidisse in ea Parnassi parte, quæ maxime esset silvestribus arboribus
condensa; lupum vero in dormientem impetu facto illum occidisse, ac
deinde quotidie cum ululatu solitum urbi appropinquare. Id quum nonnisi
divinitus fieri existimare homines cœpissent, feram secuti aurum
sacrilegio ereptum repererunt et lupum ex ære dedicarunt. Phrynes
inauratam statuam elaboravit Praxiteles, unus et ipse de mulieris
amatoribus; dedicata vero ab ipsa Phryne est statua.