_ Donaria Delphis posita porro enumerantur — de bisontum, Pæonicorum
taurorum, venatione — de Andriorum, Phocensium, Pharsaliorum,
Macedonum, Corinthiorum, Thebanorum et Phliasiorum donariis —
Mantinensium donarium et de Herculis cum Apolline pugna de Tripode
narratio — de Græcorum ob pugnam Platæensem et Tarentinorum donario.
_
Bisontis vero Pæonici tauri caput ex ære fabricatum Dropion Deontis
(_Audoleontis_) filius, Pæoniorum rex, Delphos misit. Bisontes belluarum
omnium vivi difficillime capiuntur; nullæ enim sunt adeo valide plagæ
quæ irruentis feræ impetum sustineant. Ejus venatio ita comparatur:
supinum deligunt locum et in convallem declivem; eum prævalido septo
undique muniunt; clivum deinde et proximam clivo planitiem recentibus
boum coriis insternunt; recentium si non suppeditarit copia, arida
aspersione olei lubricant. (2) Deinde in equis exercitatissimi homines
bisontes intra illum ambitum cogunt; qui in primis statim coriis lapsi
de clivo in præceps ad imam usque planitiem devolvuntur, illic initio
neglecti relinquuntur; quarto vero vel quinto ad summum die, ubi
plurimum ferociæ fames et fatigatio abstulit, (3) qui eos mansuefaciendi
artem callent, jacentibus adhuc pineas nuces, dempto antea cortice,
apponunt; alium enim cibum nullum bellua tunc appeteret; postremo
vinculis districtos abigunt. Et ad hunc bisontes modum capiuntur. (4) Ex
adverso bisontis capiti æneo statua est loricam induta et supra loricam
chlamydem; positam aiunt Delphi ab Andriis Andreo suæ gentis auctori.
Apollinis, Minervæ et Dianæ signa Phocensium dona sunt de victis
Thessalis sempiternis hostibus suis, et finitimis illis quidem
præterquam ex ea parte qua a Phocide dirimuntur, Locris Epicnemidiis
interjectis. (5) Dedicarunt etiam Thessali qui ad Pharsalum sunt, et
Macedones qui sub Pieria Dion urbem incolunt, tum vero Cyrenæi Græci
nominis in Libya; currum hi et in curru signum Ammonis; Macedones vero
ex Dio Apollinem cervam prensantem; Pharsalii Achillem equo insidentem,
et Patroclus cursu equum comitatur. Corinthii quoque Dores thesaurum
ædificarunt, et in eo aurum a Lydis acceptum repositum est. (6) Herculis
signum donum est Thebanorum de bello quod cum Phocensibus gestum Sacrum
appellant. Sunt etiam æneæ effigies, quas iidem posuerunt Phocenses,
fuso altero congressu Thessalorum equitatu. Phliasii Delphos portarunt
æneum Jovem et cum Jove Æginæ simulacrum. Ex Arcadum Mantinea Apollo
æneus est non procul a Cyrenæorum thesauro. (7) Hercules et Apollo
tripodem prensitant, ac de eo jam sunt pugnam commissuri; sed Latona et
Diana Apollinis, Minerva Herculis iram leniunt. Hoc ipsum etiam fuit
Phocensium donum ejus temporis quo ipsos contra Thessalos Tellias Eleus
duxit. Signa cetera Diyllus et Amyclæus communi opera fecerunt; Minervam
et Dianam Chionis elaboravit. Fuisse hos opifices dicunt Corinthios. (8)
Tradunt Delphi venienti ad oraculum Herculi Amphitryonis filio,
Xenocleam dei interpretem responsum dare recusasse, quod cæde Iphiti
erat pollutus. Ibi sublatum e templo tripodem Herculem foras asportasse,
antistitem vero tum dixisse:
Heracles alius Tirynthius, haudque Canobeus.
Nam prius jam Ægyptius Hercules Delphos venerat. Tum vero Amphitryonis
filius tripodem Apollini reddidit, et quicquid voluit a Xenoclea
didicit. Hinc poetæ sumpto argumento canunt Herculis cum Apolline de
tripode pugnam. (9) Commune fuit Græcorum de Platæensi prœlio donum
aureus tripos draconi impositus æneo; æs adhuc manet ex eo donario
integrum, non item tamen etiam aurum Phocensium duces intactum
reliquerunt. (10) Tarentini etiam de Peucetiis barbaris decimam Delphos
miserunt. Signa elaborarunt Onatas Ægineta et Calynthus (_?_) .....
equestres et pedestres sunt imagines, Opis rex Iapygum Peuceliis
auxilium ferens; atque hic quidem in pugna interempto persimilis, qui
vero jacenti adstant, Taras heros est et Phalanthus Lacedæmonius, et
haud procul a Phalantho delphinus. Ante enim quam in Italiam perveniret,
naufragium in Crisæo mari passum Phalanthum et a delphino in litus
evectum esse tradunt.