CAPUT XII.

_ De Herophile Sibylla ejusque carminibus et oraculis — Marpesso urbe —

continuatur de Herophile narratio — de Sibylla Cumana, Demo dicta —

Hebræorum femina fatidica, Sabba, et Phaenni ac Peleadibus fatidicis

— viris fatidicis. _

Saxum illic eminet, in quo narrant Delphi stetisse et oracula cecinisse

Herophilen nomine, cognomine Sibyllam * priorem. Hanc vetustissimam

omnium fuisse comperi, quam Græci e Jove et Lamia Neptuni filia natam

ferunt primamque omnium mulierum oracula cecinisse et ab Afris Sibyllam

(_?_) nominatam fuisse. (2) Herophile vero altera priore quidem

recentior, videtur tamen et ipsa vixisse ante bellum Trojanum. Prædixit

enim oraculis suis ad Asiæ et Europæ perniciem Spartæ Helenam educatum

iri, propter quam futurum esset ut Ilium everteretur a Græcis. Ejus

feminæ hymni in Apollinem Delii mentionem faciunt; ipsa vero se non

Herophilen solum, sed Dianam etiam suis versibus vocat: est ubi uxorem

se, et ubi vel sororem, vel filiam Apollinis esse dicit. (3) Sed hæc

scilicet furens et divino afflatu perculsa cecinit. Alibi vero immortali

matre (Idæarum scilicet Nympharum una), patre homine se natam dixit,

hisce versibus:

Inter utrumque sequor medium divasque hominesque,

Nympha immortali sata, cetophago genitore.

Ida meæ matri patria est, mihi patria rubra

Marpessus, matri quæ sacra, amnisque Aidoneus.

(4) Exstant autem adhuc in Ida Troica Marpessi urbis vestigia, in iisque

incolæ circiter sexaginta. Tota est circa Marpessum terra subrufa et

mire torrida. Quocirca quod Aidoneus amnis modo se subter terram abdat,

modo rursus emergat, ac ejusmodi sæpius repetitis vicibus postremo

penitus occultetur, ad Idæ montis naturam arbitror referendum, quod

rarum est ac pertenue solum et multis cuniculis cavernosum. Abest ab

Alexandria quæ est in Troade, Marpessus stadia ducenta et quadraginta.

(5) Et Herophilen quidem qui Alexandriæ degunt Apollinis aiunt Sminthei

ibi fuisse ædituam; de Hecubæ autem somnio vaticinatam esse ea quæ

scimus evenisse. (6) Magnam vitæ partem egit hæc Sibylla Sami; sed

Clarum etiam, quæ Colophoniorum urbs est, venit, et Delum et Delphos; ac

Delphis quidem in eo de quo diximus saxo stans vaticinia edebat sua.

Mors ei in Troade contigit; ejus est sepulcrum in Sminthei luco incisis

columnæ elegis:

Illa ego sum Phœbi interpres non vana Sibylla,

hic quæ marmoreo contineor tumulo,

vocalis quondam, æternum nunc muta puella,

heu nimis hac fati compede pressa gravi.

Mercurio tamen et Nymphis sociat a quiesco,

Phœbo quod fuerim grata, ferens pretium.

Juxta sepulcrum erectus est Mercurius e lapide figura quadrangula. Ad

lævam aqua in conceptaculum delabitur, ubi Nympharum signa sunt. (7)

Erythræi (de Herophile enim hi acerrime Græcorum omnium certant) Corycum

montem et in eo antrum ostendunt, in quo natam Herophilen dicunt.

Parentes ejus fuisse Theodorum pastorem indigenam et Nympham, cui fuerit

cognomen Idææ. Cognominis non esse aliam rationem, quam quod condensa

arboribus loca _idas_ tunc homines appellarint. Versum quidem de

Marpesso deque Aidoneo flumine eximunt Erythræi ex Herophiles carmine.

(8) Eam vero quæ post hanc similiter oracula edidit, Cumanam ex Opicis

fuisse ac Demo nominatam, Hyperochus vir Cumanus scripsit. Ejus tamen

feminæ prædictionem omnino nullam Cumani quam cuiquam ostenderent

habuere; ostendunt tantum urnulam in Apollinis templo lapideam, in qua

Sibyllæ ossa condita referunt. (9) Post hanc Demo fatidica femina

inclaruit apud Hebræos qui supra Palæstinam sunt, Sabba nomine, quam

Berosso patre, matre Erymanthe genitam tradunt. Hanc alii Babyloniam,

Ægyptiam alii Sibyllam vocant. (10) Phaennis vero hominis in Chaonibus

regnantis filia, et Peleæ (_columbæ_) apud Dodonæos vaticinia quidem ex

deo ediderunt et ipsæ Sibyllæ tamen non fuerunt ab hominibus vocitatæ.

Phaennidis certe ætatem inquirere et vaticinia colligere * iisdem enim

temporibus exstitit quibus regnum Antiochus (_I, Soter_) capto Demetrio

occupavit. Peleades vero Phemonoe fuisse dicunt ætate superiores et

mulierum omnium primas versus illos decantasse:

Juppiter est, fuit, atque erit; o bone Juppiter alme.

Tellus dat fruges, Tellurem dicite matrem.

(11) Inter viros autem vates numerantur Euclus Cyprius, Athenienses

Musæus Antiophemi filius, Lycus Pandionis, et ex Bœotia Bacis, quem

Nympharum instinctu divinasse credunt. Horum omnium vaticinia,

præterquam Lyci, perlegi. Et hæc quidem de feminis et viris quibus ad

hunc usque diem divinandi scientia divinitus contigit, memoriæ prodita

sunt. Insequentibus dehinc seculis credi facile potest alios ejusmodi

homines non defuturos.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 345 / 497 题