_ De Sicyoniorum thesauro Delphis et Cnidiorum donariis — Siphniorum
thesauro — de Liparæis — Thebanorum, Atheniensium et Potidæatarum
thesauris — porticu ab Atheniensibus exstructa et aliis donariis. _
Proximum est Tarentinorum dono Sicyoniorum thesaurus, verum pecunia
neque in eo, neque in thesauro alio quoquam Delphici templi ulla est.
Cnidii etiam signa Delphos attulerunt, Triopan Cnidi conditorem, equo
adstantem; Latonam, Apollinem et Dianam sagittis Tityum petentes, saucio
illum jam corpore. Hæc juxta Sicyoniorum thesaurum sunt. (2) A Siphniis
etiam factus est thesaurus ob causam hujuscemodi. Siphniorum insula
aurifodinas habebat, de quarum proventu jussit Apollo sibi decimam
offerri. Illi autem thesauro condito decimam aliquamdiu offerebant;
postea vero quum præ avaritia tributum solvere omisissent, maris alluvie
metalla prorsus abolita sunt. (3) Statuas etiam Liparæi Tyrrhenis navali
prœlio victis dedicarunt. Liparæi ipsi Cnidiorum colonia fuerunt, cujus
ducem hominem Cnidium Pentathlum nomine fuisse Antiochus Syracusanus
Xenophanis filius in Siciliensi historia scriptum reliquit. Addit,
Cnidios ex ea urbe, quam ad Pachynum Siciliæ promontorium condiderant,
ab Elymis et Phœnicibus bello pulsos insulas illas occupasse sive
desertas adhuc, sive ejectis prioribus colonis, quæ secundum Homerica
carmina nostra etiamnum ætate Æoli nuncupantur. (4) Earum unam, cui
Lipara nomen, urbe condita incoluerunt; Hieram vero et Strongylen et
Didymas ad arationes reservarunt navibus in eas _agri colendi causa_
transmittentes. In Strongyle cernere est ignem e terra prorumpentem; in
Hiera quoque ignis e summo insulæ promontorio sponte sua accensus
evomitur; ibidem ad mare balnea sunt ad usum idonea, si quidem mitioris
aquam temperaturæ nancisceris; nam alias ea præ nimio fervore
incommodior in eam descendentibus esse solet. (5) Dedicarunt Thebani
etiam et Athenienses ob res in prœliis bene gestas thesauros. De Cnidiis
non habeo dicere num propter victoriam aliquam, an vero suas opes
ostentandi causa thesaurum ædificarint. Nam Thebani Leuctricæ pugnæ,
Athenienses victoriæ de iis, qui ad Marathonem una cum Datide
escenderunt, reportatæ thesauris dedicatis memoriam exstare voluerunt.
Cleonæi quum pestilentia nihil minus quam Athenienses laborassent,
oraculi Delphici monitu Soli adhuc orienti caprum immolarunt, ac deinde
quum invenissent mali liberationem, æneum caprum Apollini miserunt. Sunt
pone Potidæatarum Thraciæ et Syracusanorum thesauri; hi cladem
Atheniensium insignem, illi pietatem in deum suam thesauris collocandis
testificati sunt. (6) Porticum etiam Athenienses de manubiis, quas tum
Peloponnesiis, tum vero eorum sociis Græci nominis eripuerant,
dedicarunt. Affixa etiam sunt extrema navium ornamenta et scuta ænea.
Inscriptio vero, quæ in iis legitur, civitates enumerat de quibus
manubiarum primitias misere Athenienses, Eleos, Lacedæmonios, Sicyonem,
Megara, Pellenenses Achæorum, Ambraciam, Leucadem, ipsam denique
Corinthum. De navalibus hisce prœliis sacrificatum etiam esse dicit
Theseo et Neptuno in Rhio quod vocant. Ceterum inscriptio hæc spectare
mihi videtur Phormionem, Asopichi filium, ejusque res gestas.