CAPUT X.

_ Signa ex decima Marathoniæ pugnæ dedicata — donaria Argivorum —

Tarentinorum donaria et de urbe Tarento ex oraculo condita narratio

— de Tarante. _

In basi quæ est subter (_prope?_) equum Durium inscriptio indicat, signa

ex decima Marathoniæ pugnæ dedicata. Ea sunt Minerva et Apollo, et ex

iis qui imperium gesserunt Miltiades, ex iis vero qui heroum nomine

celebrantur, Erechtheus, Cecrops et Pandion; Celeus etiam et Antiochus,

quem suscepit Hercules ex Meda Phylantis filia; tum Ægeus et de Thesei

filiis Acamas: hi etiam tribubus Atheniensium ex Apollinis Delphici

oraculo cognomina dedere: porro Melanthi filius Codrus, Theseus et

Phyleus; ab his tamen non acceperunt tribus nomina. Atque hos quidem,

quos percensuimus, Phidias fecit, et omnino de Marathoniæ pugnæ decima

sunt. Antigonum postea et ejus filium Demetrium ac simul Ptolemæum

Ægyptium Delphos miserunt; hunc benevolentia adducti, illos metu. (3)

Sunt non procul ab illo equo alia etiam donaria Argivorum, ii videlicet

duces qui Polynicis partes secuti Thebas oppugnatum iere, Adrastus

Talai, Tydeus Œnei filius, Prœti etiam nepotes, Capaneus Hipponoi et

Eteoclus Iphis filius, Polynices item et Hippomedon ex Adrasti sorore

genitus. Positus est illic Amphiarai etiam currus: in eo Baton stat

Amphiarai auriga et eidem etiam generis necessitudine conjunctus: eorum

postremus est Halitherses. (4) Opifices horum fuere Hypatodorus et

Aristogiton. Dedicatos Argivi dicunt de manubiis ejus victoriæ, qua ipsi

ad Œnoen Argolicæ terræ urbem Atheniensibus adjuvantibus de Lacedæmoniis

potiti sunt. Ex eadem, opinor, pecunia eos etiam dedicarunt Argivi, qui

sunt a Græcis Epigoni (_posteri_) appellati. Eorum enim sunt ibi positæ

imagines, Sthenelus et Alcmeon ætatis causa, ut mihi quidem videtur,

Amphilocho præpositus. His adjuncti Promachus, Thersander, Ægialeus et

Diomedes. Inter Diomedem et Ægialeum medius est Euryalus. (5) Sunt ex

adverso aliæ statuæ. Eas miserunt Argivi quum in Messeniis restituendis

Thebanos et Epaminondam juvissent. Statuis his repræsentantur heroes:

Danaus regum Argivorum longe potentissimus, Hypermnestra utpote sola

inter sorores manibus pura, prope eam Lynceus et omne sequens eorum

genus, quod ad Herculem et altius etiam ad Perseum adscendit. (6) Jam

Tarentinorum equi ænei et captivæ feminæ dona sunt, quæ Messapiis

(barbara gente, finitimis suis) victis miserunt; Ageladæ sunt Argivi

opera. Tarentum quidem coloniam Lacedæmonii deduxere duce Phalantho

Spartano. Huic coloniam deducturo Delphis oraculum redditum est, quum ex

æthra pluviam animadvertisset, tunc se agri et urbis compotem fore. (7)

In præsenti tamen neque ipse responsum commentatus, neque quenquam

interpretum consulens, classe in Italiam applicuit. Ibi quum Barbaros

vicisset, neque tamen vel urbe vel agro ullo potiri posset, oraculi ei

in mentem venit memoria, ac sibi quod fieri nullo pacto posset dei voce

significatum suspicari cœpit; quod scilicet nunquam eventurum esset ut

puro serenoque cœlo (_quam_ æthram _Græci vocant_) plueret. Hunc uxor

animum despondentem (consecuta enim domo fuerat) amanter multis modis

solabatur, et ejus aliquando caput genibus sustentanti, dum pediculos

legit, lacrimæ præ mariti amore ob adversos ejus casus et irritam spem

mulieri obortæ. (8) Quare effusius flens viri caput perfudit. Tunc

primum evolutæ sunt oraculi ambages: Æthra enim uxori nomen erat. Ea

itaque nocte quæ diem illum consecuta est, Tarentum, barbarorum urbem

maritimam maximam et opulentissimam, cepit. Tarantem quidem heroem

Neptuni et indigenæ Nymphæ filium fuisse dicunt; ab eo vero nomen

impositum et urbi et flumini. Eodem enim fluvius quo urbs nomine vocatur

Taras.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 343 / 497 题