CAPUT VII.

_ Templi Delphici spoliatores varii memorantur — de antiquissimi

certaminis Pythici ratione et victoribus — tempore et ratione

certaminum ab Amphictyonibus institutorum — corona laurea victoriæ

Pythicæ præmio. _

Res certe ita tulit, ut inde ab initio templum Delphicum plurimorum

insidiis sit appetitum. Post Eubœensem enim de quo jam diximus latronem,

et Phlegyarum natio et Pyrrhus Achillis filius illud spoliare aggressi

sunt; copiarum dehinc Xerxis pars, et (qui omnium maxime ac diutissime

in dei pecunias involarunt) Phocensium principes, tum vero Gallorum

exercitus. Neque denique Neronis omnium rerum contemptum non experiri

debebat, qui ex templo Apollinis quingentas æneas partim deorum partim

vero hominum imagines abstulit.

2. Antiquissimum certaminis genus et in quo primum præmia sint

proposita, fuisse memorant cantum hymni in honorem Apollinis; et _primum

quidem omnium_ psallentem vicisse Chrysothemin e Creta, cujus pater

Carmanor Apollinem de cæde purgasse dicitur. Post Chrysothemin

Philammonem cantu vicisse memorant; post hunc Philammonis filium

Thamyrin. Nam Orpheum mysteriorum scientia et reliqua vitæ dignitate

elatum, tum etiam Musæum, quod Orpheum sibi quem æmularetur

proposuisset, negant in musicum illud certamen descendere voluisse. (3)

Tulisse narrant etiam Eleutherem Pythicam palmam propter vocis vim et

suavitatem, quum alioqui cantilenam non suam decantasset. Hesiodum

tradunt repulsam tulisse, quod carmina sua ad lyram canere non

didicisset. Homerus Delphos quidem venit consulendi quod opus fuit

causa; Sed ei, etiam si fidibus didicisset, propter oculorum calamitatem

nulli usui ars esse potuisset. (4) Quadragesimæ demum et octavæ

Olympiadis, qua vicit Glaucias Crotoniata, anno tertio certamina

instituerunt Amphictyones, cantus ad citharam, ut pridem; addiderunt

tamen cantus ad tibiam, ipsarumque per se tibiarum certamen. Renunciati

victores sunt de citharœdis Cephallen Melampus, de aulœdis Echembrotus

Arcas, tibiis Sacades Argivus. (5) Idem vero Sacadas binis, qui

subsecuti sunt, Pythicis ludis vicit. Proposuerunt etiam tum primum

præmia athletis, Olympica certamina imitantes exceptis quadrigis, et

ipsi instituentes puerorum dolichi diaulique cursum. Altera vero

Pythiade submotis præmiis coronarium dehinc certamen ut esset

statuerunt; aulœdiamque tunc repudiarunt, quod minime læti ominis esset:

erant enim tibiarum modi tristissimi et elegi [et funebres modi] qui

tibiis accinebantur. (6) Testimonio mihi fuerit Echembroti donum; æneus

tripus Herculi Thebano dedicatus, cum hujusmodi inscriptione:

ECHEMBROTUS ARCAS DEDICAVIT HERCULI,

HOC SIMULACRUM, QUUM PRÆMIUM LUDIS AMPHICTYONUM MERUISSET

DECANTATIS INTER GRÆCOS MODULIS ET ELEGIS.

Hanc igitur ob causam aulodiæ certamen abrogatum est. Addiderunt deinde

etiam cursum equorum, et victor curru renunciatus est Clisthenes, qui

Sicyoniorum tyrannus erat. (7) Octava Pythiade addita hæc lex est, ut

assis fidibus canerent; coronam cepit Tegeates Agelaus. Vicesima demum

tertia accessit armatorum cursus; de quo lauream reportavit Timænetus

Phliasius, Olympiadibus quinque postea quam vicerat Damaretus Heræensis.

Octava post hæc et quadragesima Pythiade bigis certari cœptum; vicere

Phocensis Execestidæ jugales. Quinta ab ea pullis ad currum junctis

decursum est; antevertit Orphondæ Thebani quadriga. (8) Pancratium vero

inter pueros et bigam pullorum et pullum desultorium multis serius quam

Elei annis admiserunt; pancratium scilicet prima et sexagesima Pythiade,

qua Thebanus Olaidas vicit, una post hanc interjecta pullum induxerunt

desultorium; nona vero et sexagesima pullorum bigas. Singulari pullo

Lycormas Larissæus, bigis victor renunciatus Macedo Ptolemæus.

Ægyptiorum enim reges Macedonas dici se (sicuti sane fuerunt) facillime

passi sunt. Lauream quidem Pythicis ludis victoribus dari nulla alia de

causa existimo, quam quod Daphnen Ladonis filiam adamatam ab Apolline

fama vulgavit.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 340 / 497 题