_ De vetustissimæ urbis Delphorum conditore Parnasso — de urbis Lycoreæ
nomine varia narratio et de Delpho — cur Delphi Pytho appellati
fuerint, varie narratur. _
Vetusissimam urbem olim eodem in loco a Parnasso conditam tradunt;
Cleodoræ nymphæ hunc filium fuisse, cui sicuti aliis quoque heroibus, e
diis patrem Neptunum, ex hominibus Cleopompum attribuunt; et ab eo
montem Parnassum, ab hoc saltum Parnassium nominatum. Ab eodem præterea
Parnasso inventam affirmant ex avium volatu futurorum prædictionem. (2)
Urbem quidem hanc imbribus qui sub Deucalione acciderunt, submersam esse
dicunt; homines vero, quot effugere tempestatem potuerant, luporum
ululatum secuti, feris viæ ducibus ad Parnassi juga confugerunt; quare
quam illic urbem condiderunt vocarunt Lycoream. (3) Sed ab hoc etiam
diversus vulgatus est sermo, Apollini ex Corycia nympha genitum Lycorum,
et ab eo Lycoream urbem dictam, antrum vero Corycium de nymphæ nomine
appellatum. Narrant etiam hæc: Hyamo Lycori filio Celæno filiam fuisse,
e qua Delphum Apollo susceperit; unde nomen quod etiamnum nostra ætate
usurpatur urbs acceperit. (4) Alii Castalium, hominem indigenam, filiam
habuisse volunt Thyiam nomine, quæ prima Bacchi sacerdos fuerit orgiaque
deo celebraverit; et ab hac etiam postea quæ furore impulsæ sacra Baccho
faciant, ab hominibus Thyiadas esse nuncupatas; Apollinis vero filium et
Thyiæ Delphum fuisse autumant; sed alii matrem ejus Melænen perhibent,
Cephisi filiam. (5) Interjecto dein tempore urbem non solum Delphos, sed
etiam Pytho nominarunt finitimi, uti Homerus quoque in Phocensium
catalogo. Ii vero qui ad genealogias omnia reducere student, Delphi
existimant filium fuisse Pythen et ab eo dum regnaret urbi nomen
impositum. Fama vero, quæ inter plurimos percrebuit, ab Apolline
sagittis confixum ibi computruisse narrat eaque de causa urbem Pytho
appellatam esse, quia ejus temporis homines si qua putrescerent ea
dicebant πύθεσθαι. Quare Homerus Sirenum insulam plenam ossium finxit,
quod in ea putrescerent eorum cadavera qui Sirenum cantilenis aures
præbuissent. (6) Interemptum ab Apolline poetæ quidem draconem fuisse
dicunt, cui custodiam Tellus oraculi mandasset; narratur vero etiam,
Crii cujusdam potentis in Eubœa hominis filium fuisse injuriosum, qui
Apollinis templum violasset et hominum quoque locupletium domos
diripuisset. Jam quum denuo expeditionem pararet, tum vero Delphi
supplices Apollinem rogarunt, ut avertere ab ipsis vellet imminens
periculum, (7) atque Phemonoe, tunc temporis oraculi antistes, hæc iis
hexametro versu vaticinata est:
Phœbi missa manu sternet letalis arundo
Parnassi vastatorem. Tunc cæde piabunt
hunc Cretes, facti nec fama abolebitur unquam.