_ Memoranda in via Delphos versus, ædes Phocicum dicta — via Schiste
dicta et Œdipi fata — de Delphis et oraculo Delphico — Phemonoe,
prima Apollinis sacerdote; et Bœo poetria — Apollinis Delphici
quinque templis paulatim exstructis. _
Reversis ad eam viam quæ recta Delphos e Daulide fert, atque inde
progressis, ad viæ lævam ædificium est quod Phocicum vocant. Eo e
singulis urbibus Phocenses conveniunt. (2) Eximia est ædificii
magnitudo, intus vero columnarum ordines juxta longitudinem ædificii
positi sunt. Gradus a columnis ad utrumque parietem attolluntur; in
illis gradibus congressi Phocensium legati sedere solent. In extremo
ædificio neque columnæ neque gradus ulli sunt, sed Jovis illic signum et
Minervæ et Junonis; ac Jovis quidem in solio, ab utraque vero parte Juno
ad dexteram, ad lævam Minerva adstant. (3) Hinc progressus ad viam
pervenies, quam Schisten (_scissam_) nuncupant; in ea patris cædem
Œdipus patravit. Ei sane Œdipi casuum per omnem Græciam aliqua relicta
memoria est. Nam recens natum, cui malleoli pedum fibulis transfixi, in
Cithærone Platæidis terræ monte exponunt. Eum Corinthus et quæ ad
Isthmum jacet regio aluit. Phocidis illud trivium paternæ cædis est
scelere pollutum. Thebanis incestarum Œdipi nuptiarum et Eteoclis
injustitiæ perpetua fuit infamia sustinenda. (4) Sed Œdipo trivium hoc
et quod in trivio commisit facinus omnium exstitit malorum initium. Laii
certe et servuli qui eum sequebatur sepulcra in medio ibi adhuc exstant
trivio, congestis in tumulum collectis lapidibus. Damasistratum Platæis
regnantem in cadavera incidisse eaque sepulturæ mandasse narrant. (5)
Militaris hinc via, acclivis illa et vel expedito homini difficilior,
Delphos ducit. De ipsis quidem Delphis multa ac diversa traduntur atque
in primis de oraculo Apollinis. Aiunt enim fuisse ab initio Telluris eam
oraculorum sedem, et ab ipsa Tellure Daphnidem quæ præsideret vaticiniis
delectam; e Nymphis, quæ montem incolerent, Daphnidem unam fuisse. (6)
Poesin Græci habent quæ Eumolpia appellantur, cujus auctorem Musæum
perhibent, Antiophemi filium. In ea proditum est memoriæ, commune
Telluri et Neptuno oraculum illud fuisse; ipsam quidem Tellurem ore suo
responsa dedisse, Neptunum interpretem habuisse Pyrconem. Versus
hujusmodi sunt:
Vestra statim, Tellus, canitis sapientia verba,
prælustrisque simul Neptuni Pyrco minister.
Postea Tellurem dicunt suam oraculi partem Themidi dedisse, Themidem
vero eam donasse Apollini, qui Neptuno pro altera oraculi parte dederit
Calauriam, quæ ante Trœzenem sita est insula. (7) Audivi etiam qui
dicerent, pastores quosdam, dum pecus illac agerent, quum prope ad eum
locum ubi oraculum est accessissent, terræ halitu divinitus afflatos
Apollinis impulsu vaticinari cœpisse. Maxima vero inter plurimos fuit
nominis celebritate Phemonoe, ut quæ dei interpres prima fuerit, prima
etiam hexametro oracula decantarit. Bœo tamen indigena mulier hymno
composito Delphis advenas ab Hyperboreis profectos oraculum Apollini
dedicasse tradidit tum alios, tum Olenem, qui primus vaticinatus eo in
loco fuerit, primusque hexametrum repererit. (8) Hi sunt quos Bœo fecit
versus:
Hic posuere tibi juvenes penetralia, Phœbe,
olim ab Hyperboreis Pagasusque et dius Agyieus.
Enumeratis aliis Hyperboreis in ipso hymni fine Olenem nominavit:
Atque Olen, primus cecinit qui oracula Phœbi
et veterum primus modulari carmina cœpit.
Communis tamen hominum opinio priscæ memoriæ auctoritatem secuta nullum
præter hunc virum, sed solas agnoscit mulieres oraculorum interpretes.
(9) Antiquissimam dei ædem e lauro factam tradunt; et lauri quidem ramos
ex ea arbore decerptos quæ ad Tempe est. Fuit ædis ejus forma quasi
tugurium quoddam. Alteram Delphi narrant ab apibus e cera et pinnulis
compactam, quam ad Hyperboreos Apollo miserit. (10) Alius etiam est ea
de re sermo; ædem fabricasse hominem Delphum cui nomen fuerit Pteras,
eamque ob rem templo quoque nomen ab opifice inditum fuisse. Ab eodem
Ptera Creticam etiam civitatem una litera addita Apteræos appellatam.
Quod vero ex ea herba, quæ in montibus crescens _pteris_ (_i. e._ filix)
dicitur, adhuc viridi fuerit ædicula illa contexta, omnino ut credam non
adducor. (11) Tertiam ædem ex ære ædificatam fuisse, quod fama prodidit,
mirum videri non debet, siquidem Acrisius filiæ quoque thalamum ex ære
fecit, apud Lacedæmonios vero Minervæ Chalciœci fanum hac etiamnum ætate
exstat, Romæ denique forum, quod magnitudine et ornatu reliquo
spectantibus est admirationi, æneo contegitur lacunari. Quare non omnino
a vero alienum videri possit, æneum fuisse Apollinis templum. (12) Nam
cetera fabulosa mihi videntur, vel a Vulcano ædem illam exædificatam,
vel aureas in eo templo virgines cantasse, quod Pindarus commentus est,
quum cecinit:
Aureæ cantabant e laquearibus Celedones (_Sirenes_).
In quo Homerum videtur imitari voluisse de Sirenibus fabulantem. Sed
neque quo casu templum deletum sit ab omnibus ad eundem modum rem
expositam comperi. Sunt qui terræ hiatu haustum; alii qui igne
colliquefactum dicant. (13) Quartum templum Trophonius et Agamedes
ædificarunt, e lapide vero exstructum memorant. Conflagravit hoc
archontis magistratum obtinente Athenis Erxiclide, octavæ et
quinquagesimæ Olympiadis anno primo, qua palmam tulit Diognetus
Crotoniates. Quod hac ætate exstat, deo erexerunt de sacra pecunia
Amphictyones. Ejus operis architectus fuit Spintharus Corinthius.