_ De Panopeo urbe — Thyiadibus feminis — reliquiis luti, ex quo
Prometheus homines confecit — de Tityo — urbe Daulide — memorandis
Daulidis — regione Tronis dicta. _
A Chæronea stadiûm viginti via Panopeum ducit, urbem Phocensium, si modo
urbem eam appellare par fuerit, in qua cives non prætorium, non
gymnasium, non theatrum, non forum ullum habent, non denique ullum
perennis aquæ conceptaculum, sed humiles habitant casas, qualia sunt
montana tuguria, ad profunde cavatum torrentis alveum; suis tamen
limitibus a finitimis dividuntur, mittuntque qui sibi attributum sedendi
locum in Phocensium conventu teneant. Nomen urbi ab Epei patre ductum
aiunt; ipsi tamen ab initio se Phlegyas fuisse, non Phocenses, et in
Phocidem ex Orchomeniorum finibus profugos transisse dicunt. (2) Veterem
Panopei ambitum vidimus, quem septem circiter stadiorum fuisse
conjicimus. Subiit Homeri versuum recordatio de Tityo, quibus Panopeum
urbem χαλλίχορον (choris decoram) nominat. Et in dimicatione de Patrocli
cadavere Schedium Iphiti filium, Phocensium regem, qui ab Hectore
occisus est, idem Homerus Panopei domicilium dicit habuisse. Hujus
quidem rei fuisse causam Bœotorum metum arbitror. Nam quum his ex
partibus Bœoticæ genti valde esset pervia Phocis, Panopei rex habitavit,
ut eo loco veluti pro arce uteretur. (3) Alterum vero illud, quamobrem
Panopeum choris decoram vocaverit, non potui conjectura assequi
priusquam a Thyiadibus, quas Athenienses vocant, id didicerim. Sunt vero
Thyiades Atticæ feminæ, quæ in Parnassum quotannis venientes una cum
Delphicis mulieribus orgia agunt Baccho. His inter vias et alibi et apud
Panopenses choros instituere solennis ritus est. Quare videtur Homerus,
quum eo nomine Panopeum ornat, Thyiadum chorum significare voluisse. (4)
Est Panopensibus in ipsa via e crudo laterculo sacellum et in eo signum
e lapide Pentelico; quidam Æsculapium, alii Prometheum esse dicunt. Ejus
rei testimonia se habere putant, quod ad ripas torrentis saxa jacent duo
magnitudine nihilo minore quam ut plaustrum onerare queant singula.
Color illis luti est non terreni, sed arenosi, quale in profunde
excavatis alveis et torrentibus cernitur. Odorem etiam humani prope
corporis referunt; reliquias esse aiunt has luti illius, e quo universum
hominum genus Prometheus finxerit. (5) Ad eundem torrentis alveum est
Tityi sepulcrum, aggeris ambitus nihilo major unius stadii triente. De
Tityo vero versus est in Odyssea,
Porrectumque novem Tityum per jugera terræ.
Hoc non de Tityi magnitudine dictum existimant, sed illam qua situs est
Tityus regionem Plethra ennea (_i. e._ Jugera novem) appellari. (6) At
Cleon Magnes (ex iis Magnesiis qui Hermi sunt accolæ) eos maxime homines
rerum miraculis fidem habere non consuesse dicebat, quibus in tota vita
non contigisset ipsis quicquam intueri quod esset communi hominum
opinione majus; se certe adduci posse ut crederet et Tityum et alios ea
magnitudine, quam fama prodidit, fuisse. Venisse enim forte se aliquando
Gades, et ab ea insula cum tota sui comitatus turba Herculis jussu
enavigasse; mox iterum Gades reversum, marinum hominem in litus ejectum
invenisse nihilo breviorem jugerum quinque spatio, qui a deo fulmine
ictus incensus erat. Atque hæc quidem ille. (7) Distat a Panopeo stadia
ferme septem (_?_) Daulis. Oppidani in ea numero non multi sane sunt;
proceritate vero et robore Phocensium hac ipsa etiam ætate longe
præstantissimi. Nomen oppido a Daulide nympha, Cephisi filia, impositum
tradunt. Tradiderunt alii locum in quo urbs condita est, condensum olim
arboribus fuisse; a veteribus vero consepta silvis loca _daula_
appellata; et ex eo Æschylum Glauci Anthedonii mentum _daulum_ dixisse.
(8) In hac urbe Tereo filium epulandum apposuisse feminæ dicuntur; quod
fuit pollutarum mensarum hominibus exordium. Upupa vero, in quam mutatum
Tereum fama vulgavit, avis est paulo coturnice major, surgentibus e
vertice in cristæ modum pinnulis. (9) Dignum illud admiratione quod in
hac regione hirundines neque pariunt neque ex ovis pullos excludunt, nec
omnino tectorum laquearibus ullos affigunt nidos. Philomelæ vero
Phocenses dicunt etiam avi factæ Tereum ejusque patriam esse terrori.
Est apud Daulienses Minervæ fanum vetusque signum. Quod vero e ligno
simulacrum est, illo adhuc vetustius, deportasse Procnen Athenis ferunt.
(10) Dauliæ terræ pars est Tronis, in qua est sacellum heroi dicatum
auctori gentis. Hunc sunt qui dicant Xanthippum heroem bello clarum;
alii Phocum Ornytionis filium, Sisyphi nepotem fuisse. Ei quotidianos
habent honores, et hostiis mactatis sanguinem per cavernulam in
sepulcrum infundunt; carnes eodem in loco consumere patrium illis est. E
Daulide quoque ad Parnassi juga ascendi potest, via illa quidem
longiore, minus tamen quam ea est, quæ Delphis eodem ducit, difficili.