_ Belli Phocici vel Sacri finis — nomina urbium Phocicarum eversarum ac
restitutarum — de aliis bellis, quibus Phocenses interfuerunt. _
Decimo anno post quam templum occupatum est, bello huic, quod idem
Phocicum et Sacrum appellarunt, finem Philippus imposuit, principatum
apud Athenienses obtinente Theophilo, octavæ et centesimæ Olympiadis,
qua stadio vicit Polycles Cyrenæus, anno primo. Phocensium urbes
expugnatæ et solo æquatæ sunt, quas jam enumeramus: Lilæa, Hyampolis,
Anticyra, Parapotamii, Panopeus, Daulis. (2) Harum nomina jam
antiquitus, et ex Homeri plurimum versibus erant celebrata. Alias illud,
quod a Xerxis militibus concrematæ essent, Græcis notiores reddiderat,
Erochum, Charadran, Amphicleam, Neones, Tithronium et Drymæam. Ceteræ,
præter Elateam, antea minime illustres erant, Trachis scilicet Phocica,
Medeon Phocicus, Echedamia, Ambrossus, Ledon et Phlygonium, amplius
etiam Stiris. Omnes quas percensuimus, deletæ et ad formam vicorum
redactæ, præter Abas, Nam Abæi sacrilegii expertes fuerant, et non modo
a templi direptione manus abstinuerant, sed a belli etiam societate
abhorruerant. (3) Est autem Phocensibus et templi Delphici et publici
Græcorum conventus communione interdictum; jus vero suffragii, quod
penes ipsos fuerat, ad Macedonas Amphictyones transtulerunt. Interjecto
deinde tempore ex vicis in suas quique patrias restituti urbes
instaurarunt, præter eas tamen quæ ob pristinam tenuitatem et præsentem
pecuniæ inopiam refici non potuerunt. Restitutionis ejus duces et
auctores Athenienses et Thebani fuerunt, antequam clade ad Chæroneam
accepta Græcorum vires accisæ essent. (4) Steterunt in acie ad Chæroneam
ipsi etiam Phocenses, et postea ad Lamiam et Crannonem contra Antipatrum
et Macedonas pugnarunt. Gallorum iidem exercitum omnium Græcorum
acerrime persecuti sunt; simul ut dei Delphici injuriam ulciscerentur,
simul vero, puto, ut veterem infamiam abolerent. Atque hæc sunt quæ
memoria digna Phocenses gesserunt.