CAPUT II.

_ Phocensibus, mulcta ab Amphictyonibus irrogata, Philomelus, ut

Delphici Apollinis templum occupent, suadet — Phocenses Delphici

Apollinis templum spoliant, et per decem annos cum Thebanis bellum

gerunt ducibus Philomelo — Onomarcho — Phayllo — Phalæco. _

Insequenti dehinc tempore accidit ut multa iis ab Amphictyonibus

irrogaretur. Neque vero habeo satis veram ejus rei causam compertam,

numquid noxam commeritis imposita fuerit, an vero Thessali ob veteres

inimicitias hujus Phocensibus calamitatis infligendæ fuerint auctores.

(2) Quum dejectis essent animis propter multæ magnitudinem, exstitit

Philomelus Theotimi filius, Phocensium nemini dignitate secundus; Ledon

ei patria erat urbs Phocica. Is igitur postquam oratione demonstraverat

summam pecuniæ nullo pacto posse ab ipsis exsolvi, templum Delphicum

occupandum esse censuit, et alia ad persuadendum apposita afferens, et

illud inprimis, quod, quum ab Atheniensibus et Lacedæmoniis jampridem

sibi pacata essent omnia, facile Thebanos et alios quoscunque, qui se

armis lacessissent, tum virtute tum pecuniæ impendiis possent superare.

(3) Philomeli oratio multitudinis valde secunda voluntate est accepta,

sive quod mentem deus a rectis consiliis avertisset, seu quod is populus

suapte natura religioni solitus esset quæstum anteponere. Delphos

occupare aggressi sunt Phocenses, principatum Delphis Heraclide,

Agathocle Athenis obtinente, Olympiadis quintæ et centesimæ, qua stadii

palmam meruit Prorus (_Porus?_) Cyrenæus, anno quarto. (4) Templo potiti

statim firmissimas apud Græcos mercenariorum militum cohortes

conduxerunt. Thebani quidem aperte contra eos arma moverunt, nempe qui

et ante offensiore in illos fuissent animo. Bellatum est continenter

annos ipsos decem; quo temporis intervallo modo Phocenses cum suis

conductitiis, modo Thebani victores discesserunt. Collatis demum apud

Neonem urbem signis Phocenses terga vertere; Philomelus in fuga ex arduo

et prærupto saxo quum se præcipitem dedisset, exanimatus est. Idem necis

genus etiam alias Amphictyonum decreto in templi spoliatores est

constitutum. (5) Post mortem Philomeli imperium Onomarcho Phocenses

detulerunt; cum Thebanis vero societatem coivit Philippus Amyntæ filius;

qui quum prœlio superior evasisset, Onomarchus ad mare fugiens a suis

militibus est jaculis confixus, ipsius ignavia et imperandi inscitia ea

se clade affectos interpretantibus. (6) Talem vitæ finem divina quædam

sors Onomarcho attulit. Phocenses ejus fratri Phayllo summa cum

potestate imperium decreverunt. * Ei vixdum ad imperandum aggresso talem

oblatam esse per somnium speciem. Inter Apollinis donaria pervetus

effigies quædam fuit ex ære hominis, cui, diuturniore _morbo_*, carne

consumta, sola essent reliqua ossa; aiebant Delphi ab Hippocrate medico

dedicatam. Huic igitur imagini Phayllus se similem factum videre visus

est, ac statim post lenta tabe correptus somnii vaticinium implevit. (7)

Phayllo exstincto ad Phalæcum filium patris principatus transiit. Huic,

quod sacram pecuniam subripuisse accusatus esset, imperium est

abrogatum, ac deinde, quum in Cretam classe transmisisset una cum

Phocensium et mercenariorum militum manu, qui videlicet ejus sequi

partes volebant, et Cydoniam urbem obsideret, quod imperatam pecuniam

illa civitas pendere recusasset, amissa majore parte exercitus, ipse

etiam periit.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 335 / 497 题