_ Phocidis nominis origo et situs — Phocensium res contra Thessalos
gestæ — Phocensium clades, et Phocica desperatio — Phocensium
victoria de Thessalis — Phocensium alia victoria de Thessalis
astutia parta — Phocensium a Persarum partibus defectio. _
Phocidis partem eam quæ circa Tithoream et Delphos est, constat inde ab
antiquissimis temporibus nomen hoc sumpsisse a Phoco Ornytionis filio,
homine Corinthio; non ita multis vero post annis, Æginetis cum Phoco
Æaci filio classe in ea loca transgressis, usus obtinuit, ut idem nomen
etiam omni, quam nos jam vocamus, Phocidi inderetur. (2) Qua
Peloponnesum ex adverso prospectant quaque Bœotiam contingunt Phocenses,
ad mare pertinent, hac (_occasum versus_) usque ad Cirrham Delphorum
navale, illac (_versus ortum_) usque ad Anticyram urbem: ex ea vero
parte qua est sinus Lamiacus, eos maritimos esse prohibent Locri
Epicnemidii; hi enim sunt qui ibi supra Phocidem habitant, et
Scarphenses quidem trans Elateam, super Hyampolin autem et Abas incolunt
ii qui Opuntem et Opuntiorum navale Cynum tenent. (3) Clarissima inter
res Phocensibus communi opera gestas sunt hæc. Primum in bello Trojano
habuerunt partem; deinde ante Medorum in Græciam irruptionem contra
Thessalos bellarunt, quo tempore insigne ad memoriam facinus ediderunt.
Ad Hyampolim enim, qua Thessalos exspectabant ipsorum in terram
invasuros, urnas fictiles defodere, iisque terra super aggesta opertis,
hostilis equitatus impetum sustinuerunt. Hostes, ut qui insidias
Phocensium non providerant, citatis equis excursione facta incauti in
urnas istas inciderunt. Ibi quum eo casu equi pedibus claudi
redderentur, viri partim ex equis prolapsi, partim cæsi sunt. (4) Jam
autem Thessali majori quam antea in Phocenses ira inflammati quum copias
ex omnibus civitatibus collegissent atque _denuo_ in Phocidem
expeditionem pararent: tum vero Phocenses, haud mediocri cum timore
perpendentes et reliquum hostis apparatum bellicum et equitatus maxime
multitudinem et una cum numero equorum hominumque circa prœlia
exercitationem, Delphos mittunt qui quomodo effugere imminens periculum
possint deum consulant. Atque hoc iis datum responsum:
Mortalem atque deum committam cernere ferro,
vincet uterque horum, sed plus mortalis habebit.
(5) Hoc Phocenses accepto oraculo delectos viros trecentos sub duce
Gelone prima nocte in hostes mittunt; mandata vero illis dedere, ut ex
occulto quam maxime possent, quid Thessali molirentur, speculatum irent;
deinde in castra reverterentur cæco maxime itinere nec manus sponte sua
consererent. Hi omnes ad unum cum ipso Gelone duce suo perierunt, partim
equorum pedibus conculcati, partim ab hostibus occisi. (6) Tam ingentem
ea clades in castra Phocensium pavorem pertulit, ut conjuges, liberos,
fortunas ceteras, quas agere quisque aut ferre posset, vestem, aurum,
argentum, deorum signa, in unum cogerent. Ibi maximo exstructo rogo,
viros triginta numero reliquerunt, (7) quibus imperarunt, si ita
accidisset ut prœlio Phocenses hostibus succumberent, primo feminas ac
impuberes jugularent et hostiarum instar una cum opibus in rogum
conjicerent atque ignem immitterent; post hæc demum et ipsi mortem
oppeterent vel mutuis confodientes se vulneribus; vel in hostium
equitatum irruentes. Ex eo sæva omnia et immania consilia Græcorum verbo
Phocica desperatio appellari cœpta. (8) His ita constitutis contra
Thessalos statim copias educunt; duces fuere Rhœus Ambrossensis et
Hyampolitanus Daiphantes; hic equitum, peditum ille agmen ducebat. Apud
imperatores autem summo loco erat (Tellias) vates Eleus, in quo omnem
salutis repositam spem Phocenses habebant. (9) Ubi ad manus ventum est,
continuo Phocensibus ante oculos erant quæ de conjugibus et liberis
statuerant, salutemque ipsorum ancipiti salo videbant fluctuantem: atque
hanc ob causam alacres cujusvis discriminis aleam subibant: quibus quum
accederet etiam numinis voluntas propitia, factum est ut victoriam
reportarent omnium, quæ ante evenissent, maxime insignem. (10) Ac tunc
responsum quod Phocensibus Apollo dederat, omnibus Græcis innotuit.
Tesseræ namque a ducibus eædem dabantur in conflictu, Thessalis quidem
Itonia Minerva, Phocensibus autem gentis auctor Phocus. Missa post
pugnam Delphos dona Apollini Telliæ vatis et ceterorum qui in prœlio
duces ipsis fuerant, statuæ, cumque iis heroum gentilium; Aristomedon
eas Argivus fecit. (11) Invenerunt etiam postea Phocenses quod prudentia
non inferius erat prioribus. Constiterant aliquando in primo Phocidis
aditu adversa castra. Ibi lecti homines e Phocensibus quingenti,
observato eo tempore quo suum luna orbem explerat, Thessalos noctu
adoriuntur, oblitis gypso corporibus et insuper dealbatis instructi
armis. Ingentem memorant Thessalorum factam cædem, quod immissa
divinitus per noctem sibi visa, non hostium illud astu evenisse
interpretabantur. Idem erat Eleus Tellias, qui hoc quoque Phocensibus in
Thessalos excogitaverat. Jam vero quum in Europam Persæ exercitum
trajecissent, Phocenses necessitate coacti in Xerxis partibus fuisse,
sed mox a Barbaris desciscentes cum Græcis Platæensi prœlio in acie
stetisse dicuntur.