CAPUT XL.

_ Unde Bœotiis oraculum Trophonii innotuerit, memoratur — de Dædali

operibus — urbe Chæronea, olim Arne dicta — binis tropæis in regione

Chæronensium ac de Macedonibus tropæa non admittentibus — polyandrio

Thebanorum prope urbem Chæroneam — Chæronensium cultu sceptri

Agamemnonis, quod hastam vocant. _

Hoc oraculum quum antea prorsus ignoraretur, ex hujusmodi casu ad Bœotos

ejus pervenit notitia. Quum unum et alterum jam annum nullis terra

imbribus irrigaretur, e singulis civitatibus Delphos missi sunt qui opem

implorarent. His siccitatis remedium exposcentibus Pythius Apollo

imperavit, ut Lebadeam euntes a Trophonio mali auxilium quærerent. (2)

Lebadeam itaque profecti quum oraculum reperire non possent, Saon quidam

Acræphniensis, collegarum natu maximus, quum apum examen conspexisset,

** quocunque illæ divertissent sequi. Ubi igitur eas ad specum

advolantes vidit, et ipse subiit in oraculum. Saonem hunc sacrorum omnem

ritum et quæ inter consulendum fieri fas est edoctum a Trophonio

memorant. (3) Ex Dædali operibus in Bœotia duo exstant, Hercules Thebis,

et apud Lebadenses Trophonius; totidem in Creta e ligno, Britomartis ad

Oluntem et apud Gnosios Minerva. Habent iidem et Ariadnæ chorum, cujus

in Iliade Homerus mentionem fecit, in candido lapide. Est etiam apud

Delios Venus ejusdem artificis opus, non magnum sane signum e ligno et

exesa vetastate manu dextera; pedum loco in quadrangulam figuram

desinit. (4) Crediderim signum hoc a Dædalo Ariadnam accepisse secumque

illud abeuntem cum Theseo asportasse; Theseum certe Delii tradunt

Ariadna ei adempta Apollini Delio dedicasse, ne scilicet sibi, si illud

retinuisset, jam domum reverso Ariadnæ desiderium commoveret, atque ita

ex ea recordatione amoris mala renovarentur. Præter hæc nulla (quod

sciam) jam reliqua sunt Dædali opera. Nam quæ in Junonis templo

dedicarunt Argivi, et quæ in Sicilia ab Omphace Gelam deportata fuere,

cuncta temporis abolevit diuturnitas. (5) Lebadensibus proximi sunt

Chæronenses. Eorum urbs olim Arne est appellata; filiam Æoli Arnen

fuisse dicunt, a qua urbs altera etiam in Thessalia Arne fuerit

nuncupata. Hoc autem quod nunc urbs habet nominis, contigisse ei a

Chærone, quem Apollinis fuisse filium arbitrantur ex Thero Phylantis

filia. (6) Testatur hoc qui magnas fecit Eœas his versibus:

Illustri Phylas junxit sibi natam Iolao

Lipephilam (?), divas quæ formæ æquabat honore:

Hac illi Hippotes præcelsa est editus aula;

Et Thero formosa, oculis æquanda Dianæ.

Thero dein Phœbi sacro dignata cubili,

Chæronem generavit equos clarum arte domandi.

Mea quidem sententia norat Homerus jam Chæroneam et Lebadeam appellari;

sed maluit priscis uti earum urbium nominibus, sicuti et flumen Ægyptum

potius quam Nilum dixit. (7) In Chæronensium agro duo sunt tropæa; ea

dux Romanorum Sylla erexit Taxilo fuso Mithridatis copiarum duce. Amyntæ

quidem filius Philippus neque ad Chæroneam, neque uspiam vel de

Barbaris, vel de Græcis a se victis ullum erexit tropæum; nec fuit

omnino patrius Macedonibus mos, victorias suas tropæis ullis testatas

relinquere. (8) Est a Macedonibus ipsis traditum, Caranum regem suum

victo in pugna Cisseo, qui finitimis imperabat, Argivorum ritu tropæum

constituisse. Irrumpentem autem ex Olympo leonem illud subvertisse, **

evanuisse, [intellexisse Macedones]; (9) Caranum autem haud prudenter

fecisse, quod advena barbaros vicinos ad inimicitiam implacabilem eo

monumento irritasset; neque enim ab ipso Carano neque ab iis, qui postea

regnaturi essent in Macedonia, tropæum erigi debuisse; quod nempe sibi

ad reditum in gratiam cum hostibus loci aliquid relictum voluerunt.

Argumentum rei est quod Alexander neque de Dario neque de Indicis

victoriis tropæum ullum erigendum curavit. (10) Proximo urbi loco est

commune Thebanis sepulcrum, iis qui in acie contra Philippum stantes

ceciderunt. Nulla est apposita inscriptio. Insigne tumuli leo est ad

eorum virorum animi magnitudinem significandam. Inscriptum, ut opinor,

propterea nihil est, quod illorum hominum virtutem dii non fortunassent.

(11) Deorum omnium maxime colunt Chæronenses sceptrum illud, quod Jovi

fabricasse Vulcanum cecinit Homerus, a Jove acceptum Mercurium dedisse

Pelopi, Pelopem Atreo reliquisse, Atreum Thyesti; a Thyeste per manus

traditum tenuisse Agamemnonem. Hoc præcipue sceptrum venerantur Hastam

nominantes. Divinitatis ei nescio quid inesse declarat id, quod ex ipso

ad homines illos illustris quidam splendor pervenit. (12) In suo et

Phocensium Panopeorum confinio illud repertum Chæronenses dicunt; aurum

etiam cum eo: sed facile a Phocensibus aurum retineri passos, modo ut

ipsi sceptrum haberent. Ab Electra Agamemnonis filia in Phocidem

exportatum putarim. Templum ei nullum est publice dedicatum, sed

quotannis sacri ejus curator in suis ædibus sceptrum statuit. Ei res

divina quotidie fit, mensa apposita cujusvis generis carnibus et

bellariis referta.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 331 / 497 题