_ De Vulcani artis operibus — Eriphyles monili — præcipitio supra
Chæroneam, quod Petrachus appellatur. _
Omnium vero Vulcani operum, quæ et poetarum carmina et assentiens
hominum fama celebravit, aliud sane nullum, qua sceptrum hoc, magna
dignandum æstimatione est fide hominum receptum. Lycii quidem Pataris in
Apollinis templo æneum ostentant craterem, Telephi donum esse
dictitantes et Vulcani opus; ignorant scilicet illi (ut par est) primos,
qui æs fuderint, Theodorum et Rhœcum Samios fuisse. (2) Patrenses in
Achæis Vulcani, verbo duntaxat, opus esse dicunt arcam eam, quam
Eurypylus ab Ilio exportarit; re nullam in conspectu ponunt. Est in
Cypro urbs Amathus; in ea Adonidis et Veneris fanum vetustissimum, in
quo positum tradunt monile Harmoniæ ab initio datum; quod Eriphyles
tamen vocatur, quia hoc illa dono accepto virum suum prodiderit. Id
Phegei filii Delphis dedicarunt. Ad eos vero quemadmodum pervenerit, ubi
de Arcadum rebus egimus expositum est. Illud postea Phocensium tyranni
templo spoliato abstulerunt. (3) Neque vero est quantum scio apud
Amathusios in Adonidis fano illud, quod Eriphyles fuit; quum hoc
Amathusiorum monile sit e lapidibus viridibus auro revinctum, Homerus
vero id quod Eriphylæ donatum fuit in Odyssea aureum dicat fuisse:
Dura, viri sacro vitam quæ vendidit auro:
quum non ignoraret tamen poeta variorum etiam monilium opificium. (4)
Quo enim loco cum Ulysse loquitur Eumæus, priusquam e Pylo Telemachus
veniens ad stabula divertisset, versus ibi ejus hujusmodi sunt:
Namque mei sollers subiens vir tecta parentis,
attulit electro fulgens auroque monile.
(5) Inter ea etiam dona, quæ Penelope a procis accipit, ab Eurymacho
monile perbelle distinctum datum memorat:
Ornatum varie Eurymachus torquem attulit auream,
lucentem electro, Phœbi velut ignea lampas.
At Eriphylen non distinctum auro et lapidibus monile dicit accepisse. Eo
fit ut unicum hoc superesse sceptrum statui possit ex omnibus Vulcani
operibus.
6. Supra Chæronem urbem est prærupta montis crepido, qui Petrachus
appellatur. Eo loco deceptum a Rhea Saturnum credi volunt oblato lapide
pro Jove. In montis vertice non magnum est Jovis simulacrum. Unguenta e
floribus coquendo conficiunt Chæronenses, lilio, rosa, narcisso, iride,
præsens contra hominum dolores remedium. Rosaceo autem si lignea
simulacra perunxeris, hæc quoque contra tabem materiæ defenderis.
Nascitur iris in palustribus locis, lilio par magnitudine, colore minime
candida, odore minus quam lilium vehementi.