_ Memoranda apud Orchomenios — Minyæ thesaurus — Minyæ et Hesiodi
sepulcra — de Actæonis cultu — Melane et Cephisso fluviis —
Orchomeniorum divitiis et urbe Aspledone. _
Apud Orchomenios Bacchi quoque templum exstat; sed antiquissimum omnium
est Gratiarum. Saxa earum præcipua colunt veneratione, quæ excepisse
Eteoclem e cœlo delapsa ferunt; nam quæ expolitius fabricata sunt signa,
et ipsa e lapide, ætate mea dedicata fuere. (2) Fons etiam illic est
spectatu dignus; in eum descendunt qui aquatum veniunt. Minyæ vero
thesaurus unum est de Græciæ miraculis, nulli omnino eorum quæ uspiam
alibi sunt operum secundum. Ad hunc autem modum exstructus est: lapidei
sunt omnes parietes, rotunda operis forma, non valde in acutum se
attollente fastigio; supremum lapidem toti ædificio coagmentationem esse
dicunt. Sepulcra visuntur Minyæ et Hesiodi. (3) Hesiodi quidem ossa hoc
se modo recepisse narrant. Sæviente in homines et pecudes pestilentia,
missis ad oraculum legatis Pythiam jussisse ut ex Naupactio agro in
Orchomenium Hesiodi ossa deportarent; nam aliam mali levationem fore
nullam. Percontatos rursus eos in qua tandem Naupactii agri parte essent
illa reperturi, respondisse Pythiam, locum cornicem monstraturam. (4)
Quum itaque in terram e navi exscendissent qui sciscitatum missi
fuerant, non longe a via cornicem conspexisse saxo insidentem, ibique
Hesiodi ossa inventa in ejus saxi latebra. Hi elegi sepulcro ejus
inscripti sunt:
Hesiodi patria est frumenti fertilis Ascra,
sed bello insignes ossa tenent Minyæ:
hujus in Argolicis excellit gloria terris,
judicium quibus est ingeniumque sagax.
(5) Jam vero de Actæone vulgatum inter Orchomenios fuit, vexari agrum a
larva quæ saxo insideret. Ea de re consulto oraculo Delphico jussi sunt,
si quas reperissent Actæonis reliquias, eas ut terra tegerent; præterea
ut larvæ simulacrum ex ære factum ad saxum ferro adligarent: quod ipse
adligatum vidi. Actæoni quidem quotannis parentant. (6) Abest ab
Orchomeno stadia septem Herculis templum, in quo non magnum utique
signum. Sunt ibi Melanis fluvii fontes, qui ipse quoque in Cephisidem
paludem influit. Magnam sane partem Orchomenii agri ea palus semper
occupat, hieme vero Austro plerumque flante multo latius stagnat aqua.
(7) Narrant Thebani ab Hercule Cephisum amnem in Orchomeniorum campos
aversum, quum antea per montanos cuniculos in mare exiret; eos meatus
occlusisse Herculem. Sed novit sane Homerus fuisse paludem Cephisidem
absque Herculis opera; dicit enim:
Paludi acclinis Cephisidi.
(8) Neque satis est verisimile, non fuisse Orchomenios apertis cuniculis
et Herculis obice disjecto pristinum exitum flumini reddituros, quando
ne Troicis quidem temporibus opes illi desiderarunt. Testis est idem
Homerus eo loco quo Agamemnonis legatis respondentem Achillem facit:
Non ea quæ Orchomenum portantur cuncta.
Ex quo plane colligi potest, magnam Orchomeniis tunc quoque pecuniam
suppeditasse. (9) Aspledonem quidem ob aquarum penuriam desertam
tradunt; nomen vero urbi contigisse ab Aspledone, quem Midea nympha
Neptuno pepererit. Id confirmant versus a Chersia facti, viro
Orchomenio:
Neptunoque tridentifero insignique Midea
Aspledon satus est, ampla spectandus in urbe.
(10) Ætate quidem mea Chersiæ hujus carmina jam vetustas aboleverat; hos
tamen ipsos versus Callippus retulit in libro de Orchomeniis. Eidem sane
Chersiæ epigramma Orchomenii attribuunt, quod Hesiodi sepulcro
inscriptum fuit.