_ Almi genere exstincto, regnum Orchomeni ad Clymenum transit — dein ad
Erginum — de Trophonio et Agamede narratio — Ascalapho et Ialmeno
regnantibus Minyæ ad Trojam tendunt — Orchomenii a Thebanis ejecti a
Philippo Amyntæ filio restituuntur. _
At evenit ut Almi etiam proles interiret. Nam quum liberos Orchomenus
non suscepisset, ad Clymenum Presbonis filium, Phrixi nepotem, imperium
transiit. Filios hic habuit natu maximum Erginum, minores Stratium,
Arrhonem, Pyleum et postremum Azeum. Clymenum, dum festi dies Onchestii
Neptuni agitarentur, Thebani homines ex levi causa vehementi ira
concitati occiderunt. In regnum successit Erginus, Clymeni filiorum natu
maximus. (2) Is mox cum fratribus exercitu comparato Thebas adortus,
prœlio primum hostes fudit; icto deinde fœdere pecunia se annua Thebani
de Clymeni cæde satisfacturos pacti sunt. Verum quum Hercules Thebis
adolevisset, tributo liberati sunt Thebani et Minyarum opes bello
magnopere accisæ. (3) Erginus igitur, ut qui confectos jam prope belli
calamitatibus cives suos videret, pacem quidem cum Hercule fecit, ad
pristinas autem opes et felicitatem redintegrandam conversus ita præ hac
una cura omnia contempsit cetera, ut senectus eum cœlibem et orbum
oppresserit. Magna demum congesta pecunia liberos suscipere cupiebat.
(4) Qua de re quum Delphos consulturus venisset, hujusmodi responsum
accepit:
Ergine o Clymeni proles Presbonidæ, ad aram
exquirens sobolem venisti sero: sed et nunc
temoni vetulo validum prætendito rostrum.
Quum igitur oraculi monitu adolescentulam uxorem duxisset, Trophonius et
Agamedes ex eo matrimonio nati sunt; (5) etsi traditum est, Apollinis,
non Ergini filium fuisse Trophonium; quod ego ut credam facile adducor,
et facile sibi id persuasum habeat quicunque ad Trophonii oraculum
accesserit. Ii quum ad virilem ætatem pervenissent, sollertia in deorum
templis et hominum regalibus tectis ædificandis excelluisse dicuntur.
Etenim Delphis Apollini templum erexerunt et Hyrieo thesaurum. In hoc
lapidem unum ita collocarant, ut extrorsum eum eximere possent. Quoties
itaque libitum esset, clam introeuntes aliquid repositæ pecuniæ
auferebant. Hyrieum autem ea res vehementer sollicitum habebat,
præsertim quum et claves et signa cetera incorrupta cerneret, pecuniæ
tamen numerum quotidie comminui animadverteret. (6) Super vasis igitur
in quibus aurum et argentum erant reposita, laqueos disposuit, vel aliud
quid ejusmodi, quo simulac pecuniam quis esset attingere conatus, captus
teneretur. Ingressus itaque Agamedes in vinculis hæsit; Trophonius vero
fratris caput præcidit, veritus nempe ne, quum illuxisset, ille ad
tormenta adigeretur, et ipse ab illo, quod furti fuisset socius,
indicaretur. (7) Idem Trophonius terræ haustus est hiatu eo ipso in
loco, quo exstat in luco, qui est Lebadeæ, fovea quæ Agamedis dicitur,
columna supereminente. Orchomeniorum post hæc regnum obtinuere
Ascalaphus et Ialmenus, quos Marti Astyoche Actoris filia, Azei neptis,
Clymeni proneptis, peperisse dicitur. Hos ad Trojam duces Orchomenii
secuti sunt. (8) Ejus etiam coloniæ, quam in Ioniam Codri filii
deduxerunt, consortes Orchomenii fuere. Suis vero a Thebanis ejectos
sedibus Orchomenum Philippus Amyntæ filius reduxit. Sed eorum res
adversa fortuna gravius semper afflixit.