CAPUT XXXVI.

_ De reliquis Orchomeni regibus, Almo, Phlegya — Phlegyarum bello contra

Delphos et exitio — Minya et Minyis — Orchomeno et Hyetto. _

Quum vivendi finem fecisset Eteocles, ad Almi posteritatem regnum

pervenit. Filiæ Almo fuere Chrysogenia et Chryse. E Chryse fama est

Phlegyam Marti genitum. In Eteoclis imperium hic ipse Phlegyas

successit, quum ille liberos non reliquisset. (2) Totius tunc regionis

immutatum est nomen, ut quæ Andreis prius vocabatur, Phlegyantis

diceretur. Fuit ab initio condita urbs Andreis, cui aliam de se

appellatam addidit Phlegyas, congregatis in eam bellica virtute

præstantissimis quibusque e tota Græcia. Defecerunt vero insequentibus

temporibus amentia et audacia impulsi a reliquis Orchomeniis Phlegyæ,

finitimorum bona agere et rapere aggressi; postremo vel ad Apollinis

Delphici fanum diripiendum arma converterunt. Contra quos quum Philammon

Delphis opem ferens lectam Argivorum manum duxisset, ipse una cum

Argivis suis prœlio cecidit. (3) Bellicæ vero inprimis rei studia præ

cunctis Græciæ populis Phlegyas fuisse consectatos testimonio mihi sunt

Homeri versus, quos in Iliade fecit de Marte et Terrore Martis filio:

Illi Ephyros ambo contra tunc arma ferebant,

sive acres Phlegyas.

Ephyros ibi (ut mihi quidem videtur) nominat qui Thesproticam Epirum

incolunt. At Phlegyarum genus prope omne crebris fulminibus et telluris

vehementissimis motibus deus funditus abolevit; qui reliqui fuere, eos

pestilentia absumpsit, præter paucos qui in Phocidem effugerunt. (4)

Phlegya sine liberis exstincto, imperium excepit Chryses, e Chrysogenia

Almi filia et Neptuno natus. Hujus Chrysæ filius fuit Minyas, a quo ii

quibus imperavit populi hac etiam ætate Minyæ nominantur. Huic tam ampla

fuere vectigalia, ut superiores omnes divitiis vicerit, primusque

omnium, de quibus aliquid accepimus, Minyas thesaurum ad pecuniam

servandam ædificavit. (5) At Græci exterarum gentium res in majori quam

suas ipsorum miraculo ponere solent, quandoquidem clarissimi historiarum

scriptores Ægyptiorum pyramidas accuratissime describere aggressi sunt,

quum de Minyæ ærario et Tirynthis muris, operibus nihilo minore dignis

admiratione, ne brevem quidem fecerint mentionem. (6) Minyæ filius fuit

Orchomenus. Eo regnante urbs Orchomenus, et populus Orchomenii

appellati. Mansit tamen nihilominus Minyarum etiam cognomen, quo ab iis

qui in Arcadia sunt Orchomeniis distinguerentur. Ad hunc Orchomenum

regnum jam obtinentem Hyettus venit Argis, fugiens ob Moluri Arisbantis

filii cædem, quem in uxoris adulterio deprehensum interfecerat. Ei

partem agri Orchomenus concessit eam quæ circa Hyettum vicum est cum

tota vicinitate. (7) Hyetti mentionem fecit is etiam qui ea carmina

composuit quæ sunt Eœæ magnæ a Græcis appellatæ:

Hyettus casti temerata ob fœdera lecti

filium Arisbantis quum stravit cæde Molurum,

herbosis longe profugus discessit ab Argis,

Orchomenumque adiit Minyeum; excepit amicis

ædibus illum heros fortunarumque benigno

pectore participem non abnuit esse suarum.

(8) Satis constat primum omnium Hyettum hunc de adulterio pœnam

sumpsisse; atque multo post Dracon, quum leges Athenis in magistratu

ferret, tum de aliis quibusdam, tum de adulteris libere pœnas sumi posse

promulgavit. Eo jam Minyarum nomen dignitatis provectum fuerat, ut etiam

Neleus Crethei filius, Pyli rex, ex Orchomeno uxorem Chlorin Amphionis

ex Iasio geniti filiam duxerit.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 327 / 497 题