CAPUT XXXV.

_ De Gratiarum vario numero et nominibus — Gratiarum imaginibus et

signis. _

Eteoclem sane Bœoti primum omnium Gratiis sacra fecisse memorant; ac

tres quidem Gratias religione sanxisse norunt; quæ vero eis nomina

indiderit, non meminerunt. Lacedæmonii Gratias duntaxat duas colunt,

quas Lacedæmonem Taygetæ filium dedicasse tradunt, easque Cletam et

Phaennam nominasse. (2) Consentanea sane Gratiis ista nomina,

consentanea etiam quæ Athenienses usurparunt. Nam hi quoque inde ab

antiquis temporibus Gratias venerantur, Auxo et Hegemonen. Etenim Carpûs

nomen non Gratiæ, sed Horæ est. Horarum alteri communes cum Pandroso

honores Athenienses habent; Thallo nominant. (3) Accepto sane ab

Orchomenio Eteocle ritu tribus jam Gratiis vota concipimus. Atque

Angelio quidem et Tectæus, qui Bacchi (_aureum?_) Apollinem Deliis

fecerunt, tres in ejus manibus Gratias posuere. Athenis in arcis

vestibulo Gratiæ sunt et ipsæ numero tres, quarum initia vulgo incognita

eo ipso in loco peragunt. (4) Pamphos omnium quos ipsi novimus primus

carmina in Gratias cecinit; earum tamen neque numerum definivit neque

nomina tradidit. Homerus, nam is quoque Gratiarum mentionem fecit,

Vulcani uxorem earum unam dixit, quam Gratiam proprio appellavit nomine.

Pasitheæ vero amatorem perhibet * *. Idem ubi Somnum loquentem inducit,

talem habet versum:

Juncturam mihi te Charitum unam posteriorum.

Ex eo suspicati quidam sunt, quum juniores Gratias nominet, vetustiores

illum scisse alias fuisse. (5) Jam vero in eo carmine quo deorum

Hesiodus originem explicat (licet enim per me Hesiodo qui volet

Theogoniam asserat): in eo igitur carmine Gratias Jovis et Eurynomes

filias esse dixit, et nomina protulit Euphrosynen, Algaiam et Thaliam.

Eademque nomina suis etiam versibus mandavit Onomacritus. Antimachus

neque certum numerum Gratiarum, neque nomina prodidit; Ægles tantum et

Solis filias esse dixit. Hermesianacti elegorum scriptori (quod nemo

ante eum tradidit) Pitho (_Suadela_) una est de Gratiarum numero. (6) At

qui primus Gratias vel finxerit nudas vel pingendo nudas ostenderit,

nusquam comperi. Apud priscos enim homines cum vestimento eas tam a

fictoribus, quam a pictoribus factas novi; sic apud Smyrnæos quum in

Nemesium fano supra Nemesium simulacra ex auro Gratiæ positæ sunt, quas

Bupalus fecit; tum vero in Odeo Gratiæ imago Apellis opus est.

Pergamenis quoque in Attali thalamo sunt Gratiæ, ejusdem opus Bupali,

(7) et apud Pythium, uti ipsi nominant, quas pinxit Pythagoras Parius.

Porro Socrates Sophronisci filius ante arcis vestibulum Gratiarum

Atheniensibus signa fecit. Ea sane omnia sunt veste velata. Qua vero his

posteriores ratione ita Gratiarum ornatum immutaverint, ut nostra ætate

omnes plane nudas faciant quibus eas vel fingendo vel pingendo exprimere

curæ est, mihi certe compertum non est.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 326 / 497 题