CAPUT XXXIV.

_ De templo Minervæ Itoniæ — memorandis Coroneæ, Junonis signo Sirenas

manu tenente — monte Libethrio — monte Laphystio, Hercule Charope et

fluvio Phalaro — Orchomeno urbe ejusque conditoribus. _

Antequam Coroneam ab Alalcomenis venias, Minervæ Itoniæ templum videas.

Cognominis auctor fuit Itonus, Amphictyonis filius. Huc ad commune

concilium conveniunt Bœoti. In eo templo Itoniæ Minervæ et Jovis ex ære

signa sunt, Agoracriti Phidiæ discipuli, quique ei in amore fuit, opera.

Gratiarum etiam ætate mea signa dedicata sunt. (2) Memoriæ proditum est

Iodamam deæ sacerdotium gerentem noctu intra sacrum templi septum

venisse, atque Minervam ei se obtulisse cum tunica, in qua Medusæ

Gorgonis caput inerat; eo conspecto statim Iodamam in lapidem mutatam

esse, eamque ob rem mulierem quotidie ad Iodamæ aram ignem apponentem

ter Bœotorum voce effari, Iodamen vivere ignemque sibi deposcere. (3)

Coronea habuit ad memoriam insignia, Mercurii Epimelii in foro aram, et

item Ventorum alteram. Paulo infra eas aras Junonis fanum est cum

pervetere signo; Pythodorus illud Thebanus fecit; Sirenas manu præfert.

Acheloi enim filias narrant Junonis suasu in cantus certamen Musas

provocare ausas; victis Musas pinnas ex alis convellisse deque illis

coronas sibi fecisse. (4) Abest a Coronea stadia ferme quadraginta mons

Libethrium; signa in eo Musarum et Nympharum sunt cognomine

Libethriarum; fontes ibidem (alterum Libethriadem nominant, alter Petra

(_?_) est) muliebrium mammarum similitudinem gerunt et aqua inde lacti

similis scaturit. (5) Ad Laphystium montem et sacram Jovi Laphystio

aream a Coronea viginti circiter sunt stadia. Dei signum e lapide est.

Quum esset Athamas hic Phrixum et Hellen immolaturus, missum a Jove

pueris aurei velleris arietem dicunt, quo vecti illi aufugerint.

Superius est Hercules cognomento Charops. Hac ascendisse Herculem Bœoti

dicunt Ditis canem trahentem. Qua a Laphystio ad fanum Itoniæ Minervæ

descenditur, est amnis Phalarus, qui in Cephisidem influit paludem. (6)

Trans Laphystium montem est Orchomenus, urbs si qua est alia Græcis

gloria insignis. Ad opes vero summas et felicitatem maximam evectam idem

prope qui Mycenas et Delum rerum exitus perculit. De priscis vero ejus

rebus hæc propemodum memoriæ mandata fuere. Consedisse hoc in loco

primum omnium tradunt Andrea, Penei fluminis filium, et ab eo Andreidem

terram nominatam. (7) Ad eum quum venisset Athamas, concessisse ei agrum

qui circa Laphystium est, necnon eam regionem quæ nunc Coronea et

Haliartia dicitur. Athamas quum nullam sibi virilem prolem superstitem

esse putaret (quod nempe facinus in Learchum et Melicerten ipsemet

perpetraverat, et Leuconi morbus vitam ademerat, Phrixum vero adhuc

vivere aut liberos ei susceptos omnino ignorabat), ob hanc causam

Thersandri Sisypho nati liberos Coronum et Haliartum adoptarat. Nam

Sisyphi ipse frater erat. (8) Quum redisset autem e Colchis vel Phrixus

ipse, ut quidam dicunt, vel, ut alii malunt, Presbon, quem ex Æetæ filia

genuerat Phrixus, censuerunt Thersandri filii, Athamantis opes jure

Athamanti et ejus soboli reddendum; accepta itaque ab Athamante agri

parte Coroneæ et Haliarti conditores fuere. (9) Sed jam ante horum

reditum Andreus Euippen Leuconis filiam, despondente Athamante, uxorem

duxerat, ex qua natus est ei Eteocles, etsi pervulgata inter cives fama

Cephiso amne genitus est; quocirca etiam poetarum quidam Cephisiaden

Eteoclem in carminibus appellarunt. (10) Suscepto Eteocles regno agrum

ab Andreo vocari facile sivit, tribus vero duas constituit, quarum unam

Cephisiadem, alteram de suo nomine jussit appellari. Venienti autem ad

se Almo Sisyphi filio soli non magnam partem concessit; ab Almo itaque

vici tunc Almones nuncupati sunt. Iis deinde quæ insecuta sunt

temporibus usus obtinuit ut vicus * Olmones appellaretur.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 325 / 497 题