_ De monte Tilphusio, fonte Tilphusa ac de Tiresia — memorandis
Haliartiorum templo dearum Praxidicarum — fluvio Lophi — vico
Alalcomenis — Syllæ flagitiose factis ac morte — fluvio Tritone. _
Haliarti et Lysandri monumentum est et Cecropis Pandionis filii
sacellum. Mons Tilphusius et Tilphusa fons qui dicitur, ab Haliarto
stadia absunt circiter quinquaginta. Traditum etiam est Græcorum
monumentis, Argivos, quum Polynicis filios secuti Thebas cepissent, dum
ad Delphicum Apollinem cum reliqua præda vatem etiam Tiresiam
pertraherent, sitientem illum in via hausta de Tilphusa fonte aqua
animam egisse. Est ejus sepulcrum ad ipsum fontem. (2) Vatis filiam
Manto ab Argivis Apollini aiunt sacratam; sed transmisisse eam classe,
jubente deo, Colophonem in Ioniam, ibique Rhacio Cretensi nuptam. Quæ de
Tiresia dicuntur cetera, de annorum scilicet quem vixisse scripserunt
numero, et quod vir evaserit ex femina, quodque in Odyssea Homerus eum
unum sapientem esse apud inferos dixerit, omnia hæc omnes jam toties
audita norunt. (3) Est apud Haliartios sub divo dearum ædes quas vocant
Praxidicas (_Vindices_); ad earum aram jusjurandum concipiunt quod non
facile temeritatis coarguitur. Est hæc ædes dearum ad montem Tilphusium.
Haliarti vero delubra sunt in quibus signa nulla, quum tecto etiam
careant; ne id quidem quibus dicata fuerint numinibus percontando
cognoscere potui. (4) Perfluit Haliartidem terram Lophis fluvius. Aiunt,
quum regio ab initio siccitate laboraret nec ullas haberet aquas, virum
eo tempore unum de primoribus Delphos venisse ad consulendum, qua
ratione aqua inveniri posset; jussisse Pythiam, ut qui primus Haliartum
redeunti obvius factus esset, illum occideret; quare quum reduci primus
filius Lophis occurrisset, nihil cunctatum stricto gladio puerum
percussisse; illum adhuc spirantem huc illuc cursitasse, ubicunque vero
humi fusus esset sanguis, inde aquas e terra erupisse; ex eo fluvium
nomen accepisse. (5) Alalcomenæ non magnus est vicus ad radices imas
modice editi montis. Loco nomen datum alii ferunt ab Alalcomene homine
indigena, a quo fuerit Minerva enutrita; alii dicunt unam ex Ogygi
filiabus Alalcomeniam fuisse. Non ita procul a vico plano loco erecta
fuit Minervæ ædes; in ea priscum fuit ex ebore signum. (6) Sylla quidem
multa in Athenienses crudelia admisit facinora et a Romanorum more
aliena; dissimilia non fuerunt quæ in Thebanos et Orchomenios fecit.
Quibus addidit, quod illud ipsum quod Alalcomenis fuit Minervæ signum
rapuit. Hunc hominem, qui Græcorum civitates et patrios eorum deos tam
furenter vexarat, morbus omnium teterrimus oppressit, pediculis e toto
corpore erumpentibus; huc pristina hominis felicitas recidit. Templum
Alalcomenarum ab eo inde tempore negligi cœptum numine veluti orbatum.
(7) Contigit ad ejus eversionem ætate mea alia hujusmodi calamitas:
agnata parietibus hedera magnis et prævalidis trunco radicibus ita se
intra juncturas et coagmenta serpendo immisit, ut lapides disjunxerit.
Hac torrens præterlabitur non magnus quem Tritonem nuncupant, quod
Minervam ad amnem Tritonem educatam vulgo proditum est; quasi hic ille
Triton sit, non autem qui ex Tritonide palude, quæ in Africa est, in
Libycum mare descendit.