_ De Creuside navali Thespiensium — urbe Thisbe — urbe Tipha — urbe
Haliarto — Lysandri præclare factis — de Lysandri flagitiose factis.
_
Qui Creuside (quod est Thespiensium navale) habitant, nihil illi publice
habent memorata dignum. In privati hominis ædibus est Bacchi signum e
gypso, pictura illuminatum. Creusin e Peloponneso navigatio est obliqua
et omnino parum tranquillo mari minus tuta. Nam excurrentibus in mare
promontoriis ita sinuantur littora, ut recti cursus teneri nequeant; ex
proximis præterea montibus venti spirant concitatius. (2) A Creuside non
aperto mari navigantibus, sed Bœotiæ oram ipsam legentibus, Thisbe urbs
occurrit ad dexteram. Ac primum quidem proximus mari mons est; hunc ubi
superaveris, planities te excipiet; alius subinde mons et in ejus ima
parte urbs est; in ea Herculis templum, in quo signum recto statu e
lapide. Herculi ludos, quæ Heraclea appellantur, faciunt. (3) Quod inter
montes camporum jacet, nihil, quin defluentium aquarum copia stagnum
perpetuum sit, prohibet, nisi valido aggere per medium ducto quotannis
aquam in alteram partem avertant et alteram interea campi partem colant.
Thisben, a qua urbi nomen, nympham esse indigenam dicunt. (4) Hinc
præternavigantibus modicum est oppidum maritimum Tipha. Herculis illic
delubrum, in quo sacrum faciunt anniversarium. Tiphæenses præcipuam sibi
præ cunctis Bœotis maritimarum rerum peritiam inde ab antiquissimis
temporibus vindicant, Tiphyn prædicantes, cui Argus navis gubernacula
credita sunt, suum fuisse indigenam. Ostendunt etiam extra oppidum locum
quo Argo Colchis reversam applicuisse dicunt. (5) Supra Thespiensium
fines interius est Haliartus. Hujus urbis et item Coroneæ quisnam fuerit
conditor, seorsum ab Orchomeniorum historia exponere non erat
consentaneum. Persico bello quod in Græcorum amicitia perstitisset
Haliartus, pars Xerxis copiarum agrum et urbem Haliartiorum igni
vastavit. Est Haliarti Lysandri Lacedæmonii monumentum. Quum enim ad
muros oppugnandi causæ accessisset, defenderetur autem oppidum
Atheniensium et Thebanorum præsidio, eruptione ab hostibus facta in
pugna occubuit. (6) Lysandrum quidem summis laudibus ornandum et eundem
acriter accusandum censuerim. Nam prudentiam in re bellica tunc maximam
ostendit, quum Peloponnesiacæ ipse classis imperator Antiochum
Alcibiadis gubernatorem, eo tempore observato quo aberat imperator, in
spem adduxit Lacedæmoniis se parem esse posse ad congrediendum navali
prœlio, ac deinde eum temere et arroganter in altum provectum non longe
a Colophoniorum urbe vicit. (7) Jam vero triremium iterum a Spartanis
imperio accepto Cyrum minorem ita delinivit, ut pecuniam ille ad classem
tuendam quoties petisset quoque maxime tempore opus esset,
perliberaliter suppeditaret.. Quumque Athenienses ad Ægospotamos centum
navium stativa haberent, tempus illud speculatus quo navales socii
aquatum et ad commeatus sibi e foro curandos profecti fuerant, plerasque
earum cepit. (8) Justitiæ etiam tale specimen dedit: Autolyco
pancratiastæ, cujus ego imaginem in Prytaneo Athenis vidi, cum Eteonico
Spartano homine erat de pecunia nescio qua controversia. Ibi Spartanus,
qui jure causæ multo esset disceptando inferior, quod erat tunc
Atheniensium civitas in triginta virûm potestate et aderat adhuc
Lysander, eo processit insolentiæ, ut adversarium plagis lacesseret
eundemque se defendentem ad Lysandrum pertraxerit, confisus nempe ad
gratiam illum pronunciaturum. At Lysander Eteonicum injuriarum damnatum
cum infamia et convicio dimisit. (9) Et hæc quidem in laudem Lysandri
dici possunt; alia vero totidem dedecori ei fuere. Ad Ægospotamos
Philoclem Atheniensem, de classis prætoribus unum, et Atheniensium ad
quattuor millia dedititiorum occidit ac mortuis terram injici vetuit;
quum et Persis qui ad Marathonem ceciderant, Atheniensium, et iis
Lacedæmoniis qui ad Thermopylas mortem oppetierant, Xerxis concessu
sepultura contigerit. Deinde majorem Lacedæmoniis ex eo invidiam
concitavit, quod et decemviratus in sociis civitatibus et Laconicos
harmostas constituit. (10) Postremo quum Spartani nullam omnino
acquirendæ pecuniæ rationem haberent, quod ex quodam oraculo acceperant,
Spartæ solam pecuniæ cupiditatem fatalem fore, hic eos ad pecuniæ
stadium vehementer incitavit. Quibus ego rebus adductus et simul
Persarum auctoritatem ac legem secutus, Lysandri principatum Spartanis
perniciosiorem quam utiliorem exstitisse censuerim.