_ Arsinoes signum in Helicone — Priapi signum et cultus — tripodes in
Helicone positi, festum Musea dictum, Hippocrene — de Hesiodi
carminibus — Hesiodi morte — fluvio Lamo, Narcissi fonte et de ipso
Narcisso varia narratio. _
Arsinoes etiam in Helicone statua est, quam Ptolemæus etsi germanus
frater erat uxorem tamen duxit. Ea statua æneo insidet passeri
(struthocamelo) ex involucrum genere. Habent hi quidem alas uti alites
ceteri, sed præ corporis mole humo se in sublime nequeunt attollere. (2)
Est ibidem cerva Telepho Herculis filio infanti mammam præbens, et prope
eam bos Priapi Signum quod spectetur dignum. Huic deo et alibi honorem
habent quibus capellarum et ovium greges vel apum alvearia curæ sunt,
sed eum præ diis cunctis venerantur Lampsaceni, Baccho et Venere genitum
dictitantes. (3) Sunt in Helicone et alii tripodes dedicati et unus
inter hos antiquissimus, quem Chalcide ad Euripum EubϾ de carminibus
præmium tulisse Hesiodum tradunt. Lucum circumquaque accolunt finitimi.
Thespienses dies festos ibi agitant et ludos Musea. Cupidinis etiam
ludos faciunt, quibus non solum musicis, sed athletis etiam sua
proposita præmia. Supra lucum stadia fere viginti ascendentibus est
Hippocrene (_Equi fons_) quæ dicitur. Elicuisse fontem ungula terram
fodientem Bellerophontis equum tradunt; ob eam rem Hippocrenen
nominatum. (4) Bœotiorum quidem populi qui circa Heliconem domicilia
habent, ex opinione quadam a majoribus accepta Hesiodum negant aliud
quiquam præter illud poema, quæ Opera appellantur, scriptum reliquisse,
quin etiam ex eo Musarum invocationem quæ in exordio est removent,
principium statuentes carminis eum locum fuisse qui de Contentionibus
est. Atque plumbeam mihi tabulam ostenderunt juxta fontem positam, sed
vetustate magna ex parte vitiatam: in ea scriptum est carmen illud ipsum
quæ Opera inscribuntur. (5) Est etiam altera a priore separata de magno
carminum numero, quæ scripserit Hesiodus, ea videlicet quæ in mulieres
decantata sunt, [et] quas magnas Eœas nominant, Deorum gentilitatem
(Theogoniam), in Melampodem vatem carmen, Thesei cum Pirithoo ad inferos
descensum, Chironis præceptiones ad Achillem scilicet instituendum, et
quæ Operibus et Diebus subnecti solent. Didicisse iidem Hesiodum
divinandi artem tradunt ab Acarnanibus, et exstant sane ejus de
divinatione carmina, quæ ipsi legimus, ac præterea ostentorum
enarrationes. (6) Contraria etiam quædam de Hesiodi morte narrantur. Nam
Ganyctoris filios ob Hesiodi necem, Ctimenum et Antiphum, ex Naupacto
Molycriam confugisse, et quod illic ob violatum Neptuni numen pœnam
susceperint, omnium hæc eadem sunt sermonibus vulgata; sed adolescentum
sororem quum alius vitiasset, in stupri suspicionem falso Hesiodum
vocatum alii dixere, alii vero illum culpa non vacasse. Ac de iis quidem
quæ de Hesiodo ejusque carminibus inter se dissidentia memorantur, satis
dictum hactenus fuerit. (7) In summo Heliconis jugo fluvius est Lamus
non magnus ille quidem. In Thespiensium vero finibus vicus est, qui
Donacon dicitur. In eo fons Narcissi appellatus, quod in ea se aqua
Narcissus aspexisse dicatur, donec suam illam esse umbram non
intelligens sui ipsius imprudens amore caperetur atque ex eo ad eundem
fontem extabesceret. Absurdum vero hominem jam eo ætatis provectum ut
capiatur amore, ne dignoscere quidem quid sit homo et quid hominis
umbra. (8) Alius etiam de Narcisso sermo proditus est minus quam
superior vulgatus, auctores tamen et hic suos habet; sororem ei geminam
fuisse quum oris specie omni ex parte similem, tum vero coma et vestitu
nihil differenti; solitos simul venari; a puero sororem amatam; ea quum
forte diem suum obisset, ventitare illum ad fontem solitum, in quo quum
suam intueretur umbram ac suam omnino esse non ignoraret, ob
similitudinem tamen quæ inter ipsos fuerat tanquam si non suam, sed
sororis imaginem præ oculis haberet, desiderii ex eo sui solatium
aliquod capere consuesse. (9) Nareissum vero florem et ante multo e
terra editum puto, quantum ex Pamphi versibus licet conjicere. Multis
enim ante Thespiensem Narcissum annis Proserpinam Cereris filiam a Dite
raptam scripsit, dum luderet et flores legeret; neque violis illam, sed
narcissis deceptam.