_ De Musarum aliorumque signis in Helicone — poetarum musicæ laude
celebratorum signis — de Orpheo varia narratio — de fluvio Helicone
— urbe Libethra et Orphei monumento — Lycomidis. _
Musarum ibi signa sunt omnium Cephisodoti opus. Paulo hinc longius
Cephisodoti aliæ sunt Musæ tres; Strongylionis totidem, hominis qui
boves et equos unus omnium optime expressit; reliquas tres fecit
Olympiosthenes. Est præterea in Helicone Apollo æneus et Mercurius de
lyra inter se litigantes, et Bacchus; illi quidem opus Lysippi; Bacchi
vero erecto statu simulacrum dedicavit Sylla, omnium Myronis operum
(Erechtheo qui Athenis est excepto) longe quod spectetur dignissimum.
Neque vero de suo Sylla donum dedit, sed illud Orchomeniis Minyis
eripuit. Hoc illud est Græcis usurpatum verbum, deos alienis suffimentis
venerari. (2) Poetarum etiam et aliorum musicæ laude insignium virorum
illic statuas videas, inter eos Thamyrin jam cæcum fractam lyram
attrectantem: Arion Methymnæus delphino insidet; Sacadæ vero Argivi qui
effigiem finxit, quod Pindari de eo carminis exordium non intellexit,
corporis magnitudine nihilo tibicinem tibiis grandiorem fecit. (3) Sedet
ibidem Hesiodus citharam genibus sustinens, quod tamen non fuit ejus
gestamen, quum, sicuti licet ex ipsis ejus carminibus colligere, ad
lauri virgam caneret. De Hesiodi vero et Homeri ætate etsi mihi sunt
omnia diligentius conquisita, non est tamen libitum meam ea de re
sententiam explicare, quum sciam et alios et eos inprimis qui nostro
tempore ad poesin epicam se applicant, contentiosos esse. (4) Thracio
quidem Orpheo Teletæ simulacrum adsistit; circumstant canentem feræ in
marmore et ære expressæ. Græci alia multa quæ nunquam evenerunt pro
veris habent, et illud inter cetera, Orpheum Calliopes filium fuisse,
Musæ scilicet, non ejus quæ Pieri filia fuerit; allicere solitum cantu
feras, eundem ad inferos vivum descendisse, quo exoratis inferûm diis
uxorem reciperet. At enim opinione mea Orpheus carminis concinnitate
omnes qui ante ipsum fuerunt, superavit magnamque est auctoritatem
consecutus, ut qui crederetur et deorum initia et nefariorum facinorum
expiationes invenisse, morborum etiam remedia et iratorum numinum
placationes. (5) Thracum vero feminas mortem ei inferre molitas esse
aiunt, quod secum viros quacunque errans huc illuc traheret, virorum
tamen metu non statim ausas facinus perpetrare; deinde autem mero
largius hausto quod cogitaverant perfecisse. Ex eo institutum ut viri
non nisi temulenti ad prœlia exirent. Sunt qui dicant fulmine ictum
Orpheum vitam finiisse, hoc mortis genere peremptum quod initiorum
arcana profanis et rudibus hominibus tradidisset. (6) Est illud præterea
memoriæ proditum, uxore mortua venisse illum ad Aornum Thesprotiæ, quod
ibi pervetus esset per umbrarum evocationem oraculum; ibi quum Eurydices
animam sequi se putasset et sua se opinione falsum respiciens
animadvertisset, ultro sibi ipsi mœrore confectum manus conscivisse.
Addunt Thraces, luscinias quæ circa Orphei sepulcrum nidos habeant,
suaviores quam ceteras et vocaliores cantus edere. (7) Macedones vero
qui subjectam Pieriæ monti terram incolunt et urbem Dium, eo ipso in
loco a feminis occisum Orpheum autumant. A Dio montem versus stadia
viginti progressis columna est ad dexteram; superimposita columnæ est
lapidea urna; in ea Orphei ossa condita esse regionis ejus incolæ
dicunt. (8) Præterfluit hunc locum Helicon amnis. Is septuaginta quinque
stadia progressus infra terram se abdit; occulto dein meatu stadia
viginti duo elapsus se denuo ostendit, et Baphyræ nomine pro Helicone
sumpto in mare se navigabilis infert. Hunc amnem Diastæ aperto quondam
alveo decurrisse aiunt; ab eo vero primum tempore, quia mulieres illæ
quæ Orpheum occiderant, sanguinem eo abluere conatæ sunt, terram
subiisse, ne ad expiandum scelus aquas præberet suas. (9) Ab hoc
diversum Larisæ sermonem audivi: urbem olim in Olympo celebrem, Libethra
nomine, fuisse, quo mons in Macedoniam se immittit; ab ea urbe non longe
Orphei monumentum abesse; Libethriis olim ex Thracia a Bacchi oraculo
responsum allatum, a sue urbem deletum iri quum primum Orphei ossa sol
aspexisset; de hoc illos oraculo sollicitos esse oportere se nihil
putasse, quod nullam omnino feram vel tantam vel tantis præditam viribus
exsistere posse, quæ urbem valeret exscindere, suem vero magis fiducia
quadam quam suo robore niti crederent. (10) Atqui ubi diis visum est,
hæc acciderunt. Pastor quidam meridie recubuit ad Orphei tumulum. Is
quum forte somno se dedisset, in somnis cœpit Orphei versus magna et
suavi voce decantare. Ea voce qui proximis locis vel pascebant, vel
forte arabant, commoti, intermisso opere ad illam dormientis pastoris
cantilenam accurrerunt. Ibi quum alterum alter trudentes impellerent,
dum proxime quisque ad pastorem certant accedere, columnam evertunt; ea
ruente fracta est urna, quo factam ut Orphei ossa, quot eorum reliqua
erant, sol aspiceret. (11) Ea deinde quæ insecuta est nocte ingenti aquæ
vi de cœlo effusa Sus amnis (unus hic est de Olympi torrentibus)
Libethriorum muros dejecit, sacras et profanas ædes evertit, homines
ipsos et animalia cuncta quæ intra mœnia fuerunt exstinxit. Deletis jam
Libethriis Macedones qui Dium tenebant (uti mihi Larisæus hospes
narrabat) Orphei ossa Dium transtulerunt. (12) Jam vero qui sunt in
poetarum scriptis non indiligenter versati, satis norunt in Orphei
hymnis singulis brevitatem summam quæsitam, neque omnino multos numero
esse; Lycomidæ eos qui sint sciunt, et initiis suis concinunt; ac sunt
illi quidem carminis elegantia et ornatu primi secundum Homeri hymnos;
honor vero eis major quam illis divinitus obtigit.