_ De Ephialte, Oto et urbe Ascra — Musis, earum nominibus numeroque, ac
de Piero — memorandis Heliconis, fonte Aganippe, Eupheme Musarum
nutrice, et de Lino. _
In Helicone primos omnium sacra Musis fecisse et Musis eum montem
consecrasse Ephialten et Otum tradunt; eosdem etiam Ascram condidisse;
quod Hegesinus in eo quod de Attica scripsit poemate, his versibus
indicavit:
Ast Ascræ optato potitur Neptunus amore:
mox illi quæ progenuit volventibus annis
Œoclum, natis olim qui junctus Aloei
udi ad radices Heliconis condidit Ascram
(2) Hanc Hegesini poesin ego nunquam legi, quando ante me natum prorsus
evanuerat; sed Callippus Corinthius in historia quam de Orchomeniorum
rebus conscripsit, eorum Hegesini versuum testimonio utitur; idem nos
quoque facimus a Callippo edocti. Ascræ ætate mea turris unica reliqua
fuit et præterea nihil quod posset memoriæ prodi. Aloei quidem filii
Musas numero tres religione sanxerunt, nomina vero illis imposuerunt,
Meleten, Mnemen et Aœden (_meditationem, memoriam et cantionem_). (3)
Tempore posteriore Pierum Macedonem ferunt, a quo uni de Macedoniæ
montibus nomen, quum Thespias venisset, ut novem Musæ hisce quibus nunc
appellantur nominibus colerentur instituisse, aut quod rectius id
duxisset, aut quod ex oraculo quopiam id ei imperatum fuisset, aut
postremo quod ea in re Thracum esset disciplinam secutus; Thracia enim
gens olim Macedonicam dexteritate quum aliis in rebus antecellere
videbatur, tum in rebus divinis haud pari atque Macedones erat incuria.
(4) Sunt qui Pierum ipsum filias novem habuisse dicant iisque eadem quæ
Musis nomina indidisse; et quotquot a Græcis Musarum filii sunt
appellati, eos Pieri e filiabus nepotes fuisse. At Mimnermus, qui elegis
pugnam Smyrnæorum contra Gygen et Lydos conscripsit, in ipsa operis
ingressione antiquiores Musas Cœli, alias illis nata posteriores Jovis
filias memorat. (5) In Helicone qua iter ad Musarum lucum, ad lævam fons
est Aganippe; filiam Aganippen Termesi fuisse dicunt; circumfluit autem
hic Termesus Heliconem. Recta ad lucum Musarum pergentibus est Euphemes
effigies in lapide sculpta. Fuisse Euphemen tradunt Musarum nutricem.
(6) Est illi proxima Lini statua e parvo saxo in speluncæ modum cavato
prominens; huic parentant quotannis antequam sacra Musis faciant.
Genitum Linum Amphimaro Neptuni filio ex Urania vulgo proditum est;
musices eum gloria superiores ætate et æquales omnes anteisse et ab
Apolline, cui se cantu conferebat, occisum. (7) De Lini quidem morte ad
barbaras etiam gentes omnes luctus pervenit; siquidem apud Ægyptios
carmen usurpatum est, quod Linum Græci dixerunt, appellarunt ipsi tamen
Ægyptii id patria voce Maneron. Sed Græci poetæ, Homerus certe ejus
cantilenæ tanquam Græcæ mentionem fecit. Quum enim Lini casus cognitos
haberet, in Achillis scuto Vulcanum inter alia cælasse commentus est
puerum fidibus canentem Linum:
Quos inter medios juvenis testudine dulci
suave Linum arguto cecinit modulamine pulchrum.
(8) At Pamphos, qui Atheniensibus hymnos antiquissimos fecit,
increbrescente ob Lini mortem luctu, Œtolinum (_Flebilem Linum_) dixit;
Sappho deinde Lesbia sumpto e Pamphi versibus Œtolini nomine Adonin ipsa
simul et Œtolinum cecinit. Thebani vero sepultum apud se Linum fuisse
autumant, addentes Philippum Amyntæ filium profligatis ad Chæroneam
Græcis somnii cujusdam monitu Lini eruta ossa in Macedoniam
transportasse; (9) mox itidem alio commotum somnio Thebas reportanda
curasse. Sepulcri vero omnem superficiem ac plane vestigia omnia
temporis diuturnitate abolita. Narrant etiam Thebani fuisse alterum
minorem Linum qui sit Ismenii dictus, quem Hercules puer dum ab eo
musicam doceretur occiderit. Carmina certe neque superior ille
Amphimari, neque hic posterior ulla fecere; vel quæ fortassis fecerunt,
ad posteritatis memoriam non pervenere.