_ De monte Helicone — serpentum veneni varia natura. _
Helicon montium qui in Græcia sunt omnium præstat soli bonitate et
arborum frugiferarum crebritate. In eo portulacæ frutices passim fructum
ferunt longe suavissimum capris pabulum. Aiunt incolæ earum quæ ibi
gignuntur herbarum aut radicum nullas omnino esse homini mortiferas,
quin et serpentum virus loci ejus pastionibus infirmari; atque adeo, ut
si quem serpens ulla momorderit, is ubi vel de genere Psyllorum qui in
Africa sunt quenquam, aut aliquod ad id effectum medicamentum nancisci
potuerit, facile periculo liberetur. (2) Est alioqui teterrimæ cujusque
serpentis venenum et homini et ceteris æque animantibus per se letale,
fit vero illud ex pabuli natura ad perniciem valentius, siquidem audivi
Phœnicem hominem, quum diceret, in montana Phœnices parte radicum
quarundam pastu viperas magis efferari. Quin etiam se vidisse affirmabat
hominem, qui ut insequentis viperæ impetum declinaret, in arborem
quandam celeri se fuga receperit, viperamque paulo post, quum assequi
hominem non posset, venenum arbori afflasse et hominem mox vivere
desiisse. Hæc ille. (3) De viperis vero iis quæ in Arabia inter balsami
arbores versantur, diversum quiddam accepi; id hujusmodi est. Sunt
balsami arbores ea qua myrti stirpes magnitudine; folia illis qualia
herbæ amaraco. Habent sua sub unaquaque arbore cubilia viperæ, plures
uno, alio pauciores loco; est enim eis balsami liquor cibus multo
suavissimus, ipsa etiam fruticis umbra maxime delectantur. (4) Ubi sua
fuerit legendo humori tempestivitas, Arabes binos ligneolos bacillos
singuli contra viperas afferunt, quorum complosu bestias fugant, occidi
vero magna est religio, quod sacras et genios veluti quosdam esse
balsami putant. Quodsi quem morsu appetierint, plaga est qualis e ferri
vulnere, sed veneni omnino expers, quod scilicet balsami pastu, liquoris
unius omnium odore præstantissimi, veneni acerbitas illa pristina
mitescit. Et hæc quidem ita se habent.