CAPUT XXVII.

_ De præcipuo Cupidinis cultu apud Thespienses — de Cupidinis natalibus

varia narratio — de Cupidinis signis a Lysippo et Praxitele

confectis ejusque recentiore signo — Venere et Phryne Praxitelis,

aliisque memorandis Thespiæ — Herculis templum et de Thestii

filiabus narratio. _

Venerantur Thespienses inde ab initio maxime deorum omnium Cupidinem,

cujus est signum vetustissimum rude quoddam saxum. Qui primus tantos

apud Thespienses præ ceteris diis honores Cupidini habendos instituerit

compertum non habeo. Non minore vero cultu Pariani qui circa

Hellespontum sunt, ex Ionia oriundi (Erythris nempe huc colonia deducta,

at nostra ætate Romanis parent) eundem prosequuntur deum. (2) Cupidinem

certe vulgus hominum natu deorum minimum et Veneris filium putant.

Lycius vero Olen, qui antiquissimos Græcis fecit hymnos, in Ilithyiæ

hymno, matrem esse Cupidinis Ilithyiam dicit. Et qui post Olenem carmina

fecerunt, Pamphos et Orpheus, uterque hymnos in Amorem composuere, ut

hos quoque Lycomidæ in initiis celebrandis cantarent. Ego sane illos

legi, ** quum in colloquium venissem cum homine qui sacras deæ lampadas

præferebat; sed prolixiorem de his non faciam mentionem. Hesiodum

quidem, vel quicunque is fuerit qui a se scriptum de origine deorum

carmen Hesiodi nomine ediderit, satis scio prodidisse Chaos primum,

Terram deinde, Tartarum et Cupidinem genitos. (3) At Lesbia Sappho multa

de Cupidine et ea non satis inter se consentanea cecinit. Thespiensibus

post ex ære Cupidinem elaboravit Lysippus, et ante eum e marmore

Pentelico Praxiteles. De Phrynes in Praxitelem dolo alio jam loco res

est a me exposita. Primum omnium e sede sua Cupidinem hunc amotum a Caio

Romano Imperatore tradunt; Thespiensibus deinde remissum a Claudio Nero

iterum Romam reportavit; ibi est igni consumptus. (4) Eorum vero, qui

ejus numen violaverant, alter militem, cui tesseram obscœnam eandem

semper per ludibrium dare solebat, tantopere exacerbavit, ut ab eo sit

occisus; Nero deinde in matrem et nuptas scelerata et ab amore longe

aliena est ausus facinora. Qui ætate nostra Thespiis est Cupido, eum

fecit Menodorus Atheniensis, Praxitelis opus imitatus. (5) Est eo ipso

in loco Venus et Phrynes effigies, utraque e marmore; utramque

Praxiteles fecit. In alia urbis parte est Melænidis Veneris ædes, forum

præterea et theatrum quæ spectentur digna. Ibi posita est Hesiodi ex ære

statua, et non longe a foro Victoria ex ære et Musarum delubrum non

utique magnum; signa in eo e lapide parva. (6) Habent Herculis etiam

Thespienses templum; sacerdotio fungitur virgo ad extremum usque vitæ

tempus. Ejus rei causam talem afferunt. Herculem tradunt Thestii filias

quinquaginta (tot enim erant) eadem nocte compressisse, una excepta; eam

solam obsequi recusasse, ** sacerdotem sibi perpetuæ virginitatis lege

data legisse. (7) Audivi tamen alios, qui omnes plane Thestii

quinquaginta filias ab Hercule eadem una nocte vitiatas et ei singulas

mares filios peperisse narrarent, et quidem geminos natu maximam et

minimam. Ego vero adduci nunquam possim ut credam, Herculem in amici

hominis filiam ira tam acri incitari potuisse. Præterea qui, dum inter

homines esset, aliorum injurias et in deos inprimis impietatem est

severe ultus, quî sibi ipse aut templum ædificandum curasset, aut

sacerdotio demandato se pro deo haberi voluisset? (8) Sed omnino hoc

mihi templum multo vetustius esse visum est, quam ut Herculis, qui

Amphitryonis fuit, ætate dedicatum existimari possit; et haud scio an

Herculi potius qui de Idæis Dactylis unus fuit, templi ejus dedicatio

sit tribuenda, quum et Erythræos in Ionia, et Tyrios sua illi templa

erexisse noverim. Neque vero Bœoti istius Herculis nomen ignorarunt,

quum Cereris Mycalessiæ dicant ædem Idæo Herculi commissam.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 318 / 497 题